Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Secondo libro dei Maccabei 12


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Iudaei autemagriculturae operam dabant.1 His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Judæi autem agriculturæ operam dabant.
2 Sed ex his, qui duces erant in singulis locis,Timotheus et Apollonius Gennaei filius, sed et Hieronymus et Demophon, super hoset Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere et quiete.2 Sed hi qui resederant, Timotheus, et Apollonius Gennæi filius, sed et Hieronymus, et Demophon super hos, et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere et quiete.
3 Ioppitaevero tale quoddam flagitium perpetrarunt: cum rogavissent Iudaeos, cum quibushabitabant, ascendere scaphas, quas ipsi paraverant, cum uxoribus et filiis,quasi nullis inimicitiis in eos subiacentibus,3 Joppitæ vero tale quoddam flagitium perpetrarunt : rogaverunt Judæos cum quibus habitabant, ascendere scaphas quas paraverant, cum uxoribus et filiis, quasi nullis inimicitiis inter eos subjacentibus.
4 secundum autem communecivitatis decretum, et ipsis acquiescentibus, utpote qui pacem obtinere cuperentet nihil suspectum haberent, eos provectos in altum submerserunt non minusducentos.4 Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus, pacisque causa nihil suspectum habentibus : cum in altum processissent, submerserunt non minus ducentos.
5 Quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut cognovit,praecepit viris, qui erant cum ipso, et, invocato iusto iudice Deo,5 Quam crudelitatem Judas in suæ gentis homines factam ut cognovit, præcepit viris qui erant cum ipso : et invocato justo judice Deo,
6 venitadversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit, scaphasexussit, eos autem, qui illuc refugerant, gladio peremit.6 venit adversus interfectores fratrum, et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem qui ab igne refugerant, gladio peremit.
7 Et, cum conclususesset locus, discessit quasi iterum reversurus et universam Ioppitarum civitatemeradicaturus.7 Et cum hæc ita egisset, discessit quasi iterum reversurus, et universos Joppitas eradicaturus.
8 Sed, cum cognovisset et eos, qui erant Iamniae, velle pari modofacere habitantibus secum Iudaeis,8 Sed cum cognovisset et eos qui erant Jamniæ, velle pari modo facere habitantibus secum Judæis,
9 Iamnitis quoque nocte supervenit et portumcum navibus succendit, ita ut lumen ignis appareret Hierosolymis a stadiisducentis quadraginta.
9 Jamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit : ita ut lumen ignis appareret Jerosolymis a stadiis ducentis quadraginta.
10 Inde, cum iam abiissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum,commiserunt cum eo Arabes non minus quam quinque milia viri et equitesquingenti.10 Inde cum jam abiissent novem stadiis, et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes quinque millia viri, et equites quingenti.
11 Cumque pugna valida fieret et hi, qui circa Iudam erant, perauxilium Dei prospere gessissent, nomades victi petebant a Iuda dextram sibidari, promittentes se pascua daturos et in ceteris profuturos eis.11 Cumque pugna valida fieret, et auxilio Dei prospere cessisset, residui Arabes victi petebant a Juda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos, et in ceteris profuturos.
12 Iudasautem arbitratus vere in multis eos utiles promisit se pacem acturum cum eis;dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua.12 Judas autem arbitratus vere in multis eos utiles, promisit pacem : dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua.
13 Aggressus est autem etcivitatem quandam firmam pontibus murisque circumsaeptam, quae a promiscuisgentibus habitabatur, cui nomen Caspin.13 Aggressus est autem et civitatem quamdam firmam pontibus murisque circumseptam, quæ a turbis habitabatur gentium promiscuarum : cui nomen Casphin.
14 Hi vero, qui intus erant, confidentesin stabilitate murorum et apparatu alimoniarum contumeliosius agebant cum eis,qui circa Iudam erant, maledictis lacessentes et blasphemantes ac loquentes,quae fas non est.14 Hi vero qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum, remissius agebant, maledictis lacessentes Judam et blasphemantes, ac loquentes quæ fas non est.
15 Qui autem cum Iuda erant, invocato magno mundi Principe,qui sine arietibus et machinis organicis temporibus Iosue praecipitavit Iericho,irruerunt ferociter muris15 Machabæus autem, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus et machinis temporibus Jesu præcipitavit Jericho, irruit ferociter muris :
16 et, capta civitate per Dei voluntatem,inenarrabiles caedes fecerunt, ita ut adiacens stagnum latitudinem habensstadiorum duorum defluere repletum sanguine videretur.
16 et capta civitate per Domini voluntatem, innumerabiles cædes fecit, ita ut adjacens stagnum stadiorum duorum latitudinis sanguine interfectorum fluere videretur.
17 Inde autem discesserunt stadia septingenta quinquaginta et pervenerunt inCharaca ad eos, qui dicuntur Tubiani, Iudaeos.17 Inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta, et venerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubianæi, Judæos :
18 Et Timotheum quidem in illislocis non comprehenderunt, qui, nullo negotio perfecto, tunc de locis regressuserat, relicto tamen in quodam loco firmissimo praesidio.18 et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco firmissimo præsidio.
19 Dositheus autem etSosipater, ex ducibus, qui cum Maccabaeo erant, exeuntes peremerunt a Timotheorelictos in praesidio plures quam decem milia viros.19 Dositheus autem et Sosipater, qui erant duces cum Machabæo, peremerunt a Timotheo relictos in præsidio, decem millia viros.
20 At Maccabaeus, ordinatoexercitu circum se per cohortes, constituit eos super cohortes et adversusTimotheum processit habentem secum centum viginti milia peditum equitumque duomilia quingentos.20 At Machabæus, ordinatis circum se sex millibus, et constitutis per cohortes, adversus Timotheum processit, habentem secum centum viginti millia peditum, equitumque duo millia quingentos.
21 Cognito autem Iudae adventu, Timotheus praemisit muliereset filios et reliquum apparatum in locum, qui Carnion dicitur; erat eniminexpugnabile et accessu difficile praesidium propter locorum angustias.21 Cognito autem Judæ adventu, Timotheus præmisit mulieres et filios, et reliquum apparatum, in præsidium quod Carnion dicitur : erat enim inexpugnabile, et accessu difficile propter locorum angustias.
22 Cumque cohors Iudae prima apparuisset, et pavor factus esset super hostes, actimor ex praesentia illius, qui universa conspicit, super eos esset, in fugamexsiluerunt, alius alio se ferens, ita ut saepe a suis laederentur et gladiorumacuminibus configerentur.22 Cumque cohors Judæ prima apparuisset, timor hostibus incussus est ex præsentia Dei, qui universa conspicit : et in fugam versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis dejicerentur, et gladiorum suorum ictibus debilitarentur.
23 Iudas autem vehementer instabat confodiens impioset prostravit ad triginta milia virorum.23 Judas autem vehementer instabat puniens profanos, et prostravit ex eis triginta millia virorum.
24 Ipse vero Timotheus incidens in eos,qui erant cum Dositheo et Sosipatre, cum multa adulatione postulabat, ut vivusdimitteretur, eo quod multorum quidem parentes, aliorum autem fratres haberet,et contingeret horum curam non haberi.24 Ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatris : et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur, eo quod multorum ex Judæis parentes haberet ac fratres, quos morte ejus decipi eveniret.
25 Et cum pluribus modis fidem dedissetsecundum hoc constitutum, restituturum se eos illaesos, dimiserunt eum propterfratrum salutem.
25 Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, illæsum eum dimiserunt propter fratrum salutem.
26 Egressus autem ad Carnion et Atergation interfecit viginti quinque miliacorporum.26 Judas autem egressus est ad Carnion, interfectis viginti quinque millibus.
27 Post autem horum fugam et necem, movit exercitum etiam adversusEphron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium inhabitabat, etrobusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant; in hac autemmachinarum et telorum multi erant apparatus.27 Post horum fugam et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat : et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant : in hac autem machinæ multæ et telorum erat apparatus.
28 Sed, cum Potentem invocassent,qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt subiectam civitatem et exeis, qui intus erant, ad viginti quinque milia prostraverunt.28 Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem : et ex eis qui intus erant, viginti quinque millia prostraverunt.
29 Inde profectiad civitatem Scytharum perrexerunt, quae ab Hierosolymis sescentis stadiisaberat.29 Inde ad civitatem Scytharum abierunt, quæ ab Jerosolymis sexcentis stadiis aberat.
30 Contestantibus autem his, qui erant illic Iudaei, benevolentiam, quamScythopolitae erga eos habebant, et mitem occursum temporibus infelicitatis,30 Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant, Judæis, quod benigne ab eis haberentur, etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint :
31 gratias agentes et exhortati etiam de cetero erga genus ipsum benignos esse,venerunt Hierosolymam die sollemni Septimanarum instante.
31 gratias agentes eis, et exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse, venerunt Jerosolymam die solemni septimanarum instante.
32 Post eam vero, quae dicitur Pentecoste, abierunt contra Gorgiam praepositumIdumaeae.32 Et post Pentecosten abierunt contra Gorgiam præpositum Idumææ.
33 Exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibusquadringentis.33 Exivit autem cum peditibus tribus millibus, et equitibus quadringentis.
34 Quibus autem congressis, contigit paucos ruere Iudaeorum.34 Quibus congressis, contigit paucos ruere Judæorum.
35 Dositheus vero quidam de iis, qui Bacenoris erant, eques vir et fortis, Gorgiamtenuit chlamydeque apprehensum ducebat eum fortiter; et, cum vellet illum caperevivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum umerumque amputavit, et Gorgiaseffugit in Maresa.35 Dositheus vero quidam de Bacenoris eques, vir fortis, Gorgiam tenebat : et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum, humerumque ejus amputavit : atque ita Gorgias effugit in Maresa.
36 At illis, qui cum Esdrin erant, diutius pugnantibus etfatigatis, cum invocasset Iudas Dominum, ut adiutorem se ostenderet et ducembelli,36 At illis qui cum Esdrim erant diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Judas Dominum adjutorem et ducem belli fieri :
37 incipiens patria voce clamorem cum hymnis, irruens improviso in eos,qui circa Gorgiam erant, fugam eis incussit.
37 incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam Gorgiæ militibus incussit.
38 Iudas autem, collecto exercitu, venit in civitatem Odollam et, cum septimadies superveniret, secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatumegerunt.38 Judas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam : et cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati, in eodem loco sabbatum egerunt.
39 Et sequenti die venerunt, qui cum Iuda erant, eo tempore, quonecessarium factum erat, ut corpora prostratorum tollerent et cum parentibusreponerent in sepulcris paternis.39 Et sequenti die venit cum suis Judas, ut corpora prostratorum tolleret, et cum parentibus poneret in sepulchris paternis.
40 Invenerunt autem sub tunicis uniuscuiusqueinterfectorum donaria idolorum, quae apud Iamniam fuerunt, a quibus lex prohibetIudaeos. Omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse.
40 Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quæ apud Jamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Judæos : omnibus ergo manifestum factum est, ob hanc causam eos corruisse.
41 Omnes itaque, cum benedixissent, quae sunt iusti iudicis, Domini, qui occultamanifesta facit,41 Omnes itaque benedixerunt justum judicium Domini, qui occulta fecerat manifesta :
42 ad obsecrationem conversi sunt, rogantes, ut id, quod factumerat, delictum oblivioni ex integro traderetur. At vero fortissimus Iudashortatus est populum conservare se sine peccato, cum sub oculis vidissent, quaefacta sunt propter peccatum eorum, qui prostrati sunt.42 atque ita ad preces conversi, rogaverunt ut id quod factum erat delictum oblivioni traderetur. At vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes quæ facta sunt pro peccatis eorum qui prostrati sunt.
43 Et, facta viritimcollatione ad duo milia drachmas argenti, misit Hierosolymam offerri propeccatis sacrificium, valde bene et honeste de resurrectione cogitans.43 Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans
44 Nisienim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum et vanum essetorare pro mortuis.44 (nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret, superfluum videretur et vanum orare pro mortuis),
45 Deinde considerans quod hi, qui cum pietate dormitionemacceperant, optimum haberent repositum gratiae donum:45 et quia considerabat quod hi qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam.
46 sancta et piacogitatio. Unde pro defunctis expiationem fecit, ut a peccato solverentur.
46 Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur.