1Maccabaeus autem et, qui cum eo erant, Domino eos praeeunte, templumquidem et civitatem receperunt; 2aras autem, quas alienigenae per plateamexstruxerant, itemque delubra demoliti sunt 3et, purgato templo, aliud altarefecerunt et, succensis lapidibus igneque de his concepto, sacrificia obtuleruntpost biennium et incensum et lucernas et panum propositionem fecerunt. 4Quibusautem gestis, rogaverunt Dominum prostrati in ventrem, ne amplius talibus malisinciderent, sed et, si quando peccassent, ut ab ipso cum clementia corriperenturet non blasphemis ac barbaris gentibus traderentur. 5Qua die autem templum abalienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri templivicesima quinta illius mensis, qui est Casleu. 6Et cum laetitia diebus octoegerunt in modum Tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diemsollemnem Tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant. 7Propter quod thyrsos et ramos virides, adhuc et palmas habentes, hymnostollebant ei, qui prosperavit mundari locum suum. 8Et decreverunt communipraecepto et decreto universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos. 9Res itaque de fine Antiochi, qui appellatus est Epiphanes, ita se habuerunt.
10Nunc autem res de Antiocho Eupatore, qui vero filius erat impii, narrabimus,illa breviantes, quae continent bellorum mala. 11Hic enim, suscepto regno,constituit super negotia regni Lysiam quendam Coelesyriae et Phoenicis ducemprimarium. 12Nam Ptolemaeus, qui dicebatur Macron, quod esset iustum conservarepraeferens erga Iudaeos propter in eos factam iniquitatem, conabatur, quae adillos spectabant, pacifice peragere. 13Unde accusatus ab amicis apud Eupatoremet cum frequenter se proditorem esse audiret, eo quod Cyprum creditam sibi aPhilometore deseruisset et ad Antiochum Epiphanem transiisset, cumque ampliusnobilem potestatem digne ferre non posset, veneno hausto vitam finivit.
14Gorgias autem, cum esset dux locorum, externos milites alebat et frequenteradversus Iudaeos bellum instruebat. 15Atque una cum ipso etiam Idumaei, quitenebant opportunas munitiones, exercebant Iudaeos et fugatos ab Hierosolymissuscipientes bellum alere tentabant. 16Hi vero, qui erant cum Maccabaeo,supplicatione facta et rogato Deo, ut esset sibi adiutor, impetum fecerunt inmunitiones Idumaeorum; 17quas fortiter aggressi, loca obtinuerunt et omnes, quipugnabant in muris, propulerunt et occurrentes interemerunt et non minus vigintimilibus trucidaverunt. 18Quidam autem, cum confugissent non minus quam novemmilia in duas turres valde munitas et omnia ad repugnandum habentes, 19Maccabaeus, ad eorum expugnationem relicto Simone et Iosepho itemque Zacchaeoeisque, qui cum ipso erant satis multis, ipse ad ea, quae amplius perurgebant,loca discessit. 20Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti a quibusdam,qui in turribus erant, suasi sunt pecunia et, septuaginta milibus drachmisacceptis, dimiserunt quosdam effugere. 21Cum autem Maccabaeo nuntiatum essetquod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratresvendidissent, adversariis eorum dimissis. 22Hos igitur proditores factosinterfecit et confestim duas turres occupavit. 23Armis autem in manibus omniaprospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit.
24At Timotheus, qui prius a Iudaeis fuerat superatus, convocatis peregriniscopiis valde multis et congregatis equis, qui erant ex Asia, non paucis, adfuitquasi armis victam Iudaeam capturus. 25Qui autem cum Maccabaeo erant,appropinquante illo, ad supplicationem Dei terra capita aspergentes lumbosqueciliciis praecincti 26super crepidinem contra altare provoluti rogabant, utsibi propitius factus inimicis eorum esset inimicus et adversariis adversaretur,sicut lex declarat. 27Digressi autem ab oratione, sumptis armis, longius decivitate processerunt et, proximi hostibus effecti, separatim steterunt. 28Cumautem lux oriens coepisset diffundi, utrique commiserunt, isti quidemprosperitatis et victoriae tamquam sponsorem habentes cum virtute refugium inDominum, illi autem ut ducem certaminum sibi ipsis statuentes animum. 29Sed,cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de caelo viri quinque inequis, frenis aureis decori, et ducatum Iudaeis praestantes; 30ex quibus duoMaccabaeum medium accipientes suisque armis protegentes incolumem conservabant,in adversarios autem tela et fulmina iaciebant, ex quo caecitate confusievolaverunt repleti perturbatione. 31Interfecti sunt autem viginti miliaquingenti et equites sescenti.
32Timotheus vero confugit in praesidium, quod Gazara dicitur, optimammunitionem, ducatum illic habente Chaerea. 33Qui autem cum Maccabaeo erantlaetantes obsederunt munitionem diebus quattuor. 34At hi qui intus erant, locimunimento confisi, supra modum maledicebant et sermones nefandos iactabant; 35sed, cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Maccabaeoerant, accensi animis propter blasphemias, murum viriliter aggressi ferocianimo, occursantem quemque caedebant; 36sed et alii similiter ascendentes incircumflexione contra eos, qui intus erant, turres incendebant atque ignesinferentes ipsos maledicos vivos concremabant, alii autem portas concidebant et,recepto residuo exercitu, occupaverunt civitatem; 37et Timotheum occultantem sein quodam lacu peremerunt et fratrem illius Chaeream et Apollophanem. 38Quibusgestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magnifice Israelbenefaciebat et victoriam dabat illis.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online