Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Giuditta 4


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et audierunt filii Israel, qui habitabant in Iudaea, omnia, quaecumquefecerat gentibus Holofernes princeps militiae Nabuchodonosor regis Assyriorum,et quemadmodum spoliaverat omnia sancta eorum et dederat ea in exterminium.1 Tunc audientes hæc filii Israël qui habitabant in terra Juda, timuerunt valde a facie ejus.
2 Ettimuerunt multum valde a facie eius et pro Ierusalem et pro templo Domini Deisui turbati sunt,2 Tremor et horror invasit sensus eorum, ne hoc faceret Jerusalem et templo Domini, quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum.
3 quoniam nuper ascenderant de captivitate, et nuper omnispopulus Iudaeae collectus erat, et vasa et altare et domus ex commaculationesanctificata erant.3 Et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Jericho, et præoccupaverunt omnes vertices montium :
4 Et miserunt in omnem finem Samariae et in vicos etBethoron et Abelmain et Iericho et Choba et Aisora et convallem Salem.4 et muris circumdederunt vicos suos, et congregaverunt frumenta in præparationem pugnæ.
5 Etpraeoccupaverunt omnes vertices montium excelsorum et muris circumdederuntvicos, qui in eis sunt, et reposuerunt epimenia in praeparationem pugnae,quoniam nuper erant campi eorum demessi.5 Sacerdos etiam Eliachim scripsit ad universos qui erant contra Esdrelon, quæ est contra faciem campi magni juxta Dothain, et universos per quos viæ transitus esse poterat,
6 Et scripsit Ioachim sacerdos magnus,qui erat in diebus illis in Ierusalem, inhabitantibus Betuliam et Betomesthaim,quae est supra descensum contra Esdrelon, contra faciem campi prope Dothain,6 ut obtinerent ascensus montium, per quos via esse poterat ad Jerusalem, et illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes.
7 dicens ut obtinerent ascensus montanae, quoniam per eos erat introitus inIudaeam et erat facile prohibere ascendentes, eo quod angustus esset accessusviris plus quam duobus.7 Et fecerunt filii Israël secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Eliachim.
8 Et fecerunt filii Israel, sicut constituerat illisIoachim sacerdos magnus et seniores totius plebis Israel, qui sedebant inIerusalem.8 Et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna, et humiliaverunt animas suas in jejuniis et orationibus, ipsi et mulieres eorum.
9 Et exclamavit omnis vir Israel ad Deum in instantia magna, ethumiliaverunt animas suas in ieiunio magno;9 Et induerunt se sacerdotes ciliciis, et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini, et altare Domini operuerunt cilicio :
10 ipsi et mulieres eorum etinfantes eorum et iumenta eorum et omnis advena et mercennarius et argentoemptus eorum posuerunt cilicia super lumbos suos.10 et clamaverunt ad Dominum Deum Israël unanimiter ne darentur in prædam infantes eorum, et uxores eorum in divisionem, et civitates eorum in exterminium, et sancta eorum in pollutionem, et fierent opprobrium gentibus.
11 Et omnis vir Israel etmulier et pueri, qui habitabant in Ierusalem, prociderunt ante faciem templi etcineraverunt capita sua et extenderunt cilicia sua contra faciem templi Domini.11 Tunc Eliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israël, allocutusque est eos,
12 Et altare cilicio cooperuerunt et clamaverunt ad Deum Israel unanimesinstanter, ut non daret in rapinam infantes eorum et mulieres in praedam etcivitates hereditatis eorum in exterminium et sancta in maculationem et inimproperium, gaudium gentibus.12 dicens : Scitote quoniam exaudiet Dominus preces vestras, si manentes permanseritis in jejuniis et orationibus in conspectu Domini.
13 Et audivit Dominus vocem eorum et viditangustiam eorum; et erat populus ieiunans dies plures in tota Iudaea etIerusalem, et prociderunt contra faciem sanctorum Domini omnipotentis.13 Memores estote Moysi servi Domini, qui Amalec confidentem in virtute sua, et in potentia sua, et in exercitu suo, et in clypeis suis, et in curribus suis, et in equitibus suis, non ferro pugnando, sed precibus sanctis orando dejecit :
14 EtIoachim sacerdos magnus et omnes adstantes ante conspectum Domini sacerdotes etdeservientes Domino praecincti ciliciis lumbos suos offerebant holocaustuminstantiae et vota et voluntaria munera populi.14 sic erunt universi hostes Israël, si perseveraveritis in hoc opere quod c?pistis.
15 Et erat cinis super cidareseorum, et clamabant ad Dominum ex omni virtute, ut in bonum visitaret omnemdomum Israel.
15 Ad hanc igitur exhortationem ejus deprecantes Dominum, permanebant in conspectu Domini,
16 ita ut etiam hi qui offerebant Domino holocausta, præcincti ciliciis offerrent sacrificia Domino, et erat cinis super capita eorum.
17 Et ex toto corde suo omnes orabant Deum, ut visitaret populum suum Israël.