Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Giuditta 4


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Et audierunt filii Israel, qui habitabant in Iudaea, omnia, quaecumquefecerat gentibus Holofernes princeps militiae Nabuchodonosor regis Assyriorum,et quemadmodum spoliaverat omnia sancta eorum et dederat ea in exterminium.
2 Ettimuerunt multum valde a facie eius et pro Ierusalem et pro templo Domini Deisui turbati sunt,
3 quoniam nuper ascenderant de captivitate, et nuper omnispopulus Iudaeae collectus erat, et vasa et altare et domus ex commaculationesanctificata erant.
4 Et miserunt in omnem finem Samariae et in vicos etBethoron et Abelmain et Iericho et Choba et Aisora et convallem Salem.
5 Etpraeoccupaverunt omnes vertices montium excelsorum et muris circumdederuntvicos, qui in eis sunt, et reposuerunt epimenia in praeparationem pugnae,quoniam nuper erant campi eorum demessi.
6 Et scripsit Ioachim sacerdos magnus,qui erat in diebus illis in Ierusalem, inhabitantibus Betuliam et Betomesthaim,quae est supra descensum contra Esdrelon, contra faciem campi prope Dothain,
7 dicens ut obtinerent ascensus montanae, quoniam per eos erat introitus inIudaeam et erat facile prohibere ascendentes, eo quod angustus esset accessusviris plus quam duobus.
8 Et fecerunt filii Israel, sicut constituerat illisIoachim sacerdos magnus et seniores totius plebis Israel, qui sedebant inIerusalem.
9 Et exclamavit omnis vir Israel ad Deum in instantia magna, ethumiliaverunt animas suas in ieiunio magno;
10 ipsi et mulieres eorum etinfantes eorum et iumenta eorum et omnis advena et mercennarius et argentoemptus eorum posuerunt cilicia super lumbos suos.
11 Et omnis vir Israel etmulier et pueri, qui habitabant in Ierusalem, prociderunt ante faciem templi etcineraverunt capita sua et extenderunt cilicia sua contra faciem templi Domini.
12 Et altare cilicio cooperuerunt et clamaverunt ad Deum Israel unanimesinstanter, ut non daret in rapinam infantes eorum et mulieres in praedam etcivitates hereditatis eorum in exterminium et sancta in maculationem et inimproperium, gaudium gentibus.
13 Et audivit Dominus vocem eorum et viditangustiam eorum; et erat populus ieiunans dies plures in tota Iudaea etIerusalem, et prociderunt contra faciem sanctorum Domini omnipotentis.
14 EtIoachim sacerdos magnus et omnes adstantes ante conspectum Domini sacerdotes etdeservientes Domino praecincti ciliciis lumbos suos offerebant holocaustuminstantiae et vota et voluntaria munera populi.
15 Et erat cinis super cidareseorum, et clamabant ad Dominum ex omni virtute, ut in bonum visitaret omnemdomum Israel.