Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Giuditta 15


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Ut autem audierunt hi, qui in tabernaculis erant, obstu puerunt superquod factum erat.1 Cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit mens et consilium ab eis, et solo tremore et metu agitati, fugæ præsidium sumunt,
2 Et incidit in illos timor et tremor, et non erat homo, quimaneret contra faciem proximi sui adhuc, sed effusi simul fugiebant in omnemviam campi et montanae.2 ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebræos, quos armatos super se venire audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium.
3 Et, qui castra collocaverant in montana circaBetuliam, in fugam conversi sunt. Et tunc filii Israel, omnis vir bellatoreorum, diffusi sunt in illos.3 Videntes itaque filii Israël fugientes, secuti sunt illos. Descenderuntque clangentes tubis, et ululantes post ipsos.
4 Et misit Ozias Betomesthaim et Bemen et Chobamet Cholam in omnem finem Israel, qui renuntiarent de his rebus, quae consummataerant, et ut omnes in hostes effunderentur in interfectionem eorum.4 Et quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant præcipites : filii autem Israël uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent.
5 Ut autemaudierunt filii Israel, omnes simul irruerunt in illos et concidebant illosusque Chobam. Similiter autem et, qui in Ierusalem erant, advenerunt ex omnimontana; renuntiata enim sunt illis, quae facta sunt in castris inimicorumillorum. Et qui in Galaad et qui in Galilaea erant, persecuti sunt illos etpercusserunt eos plaga magna, donec transirent Damascum et terminos eorum.5 Misit itaque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israël.
6 Reliqui autem, qui inhabitabant Betuliam, irruerunt in castra Assyriae etexspoliaverunt eos et locupletati sunt valde.6 Omnis itaque regio, omnisque urbs electam juventutem armatam misit post eos, et persecuti sunt eos in ore gladii, quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum.
7 Filii autem Israel regressi acaede dominati sunt reliquiis; et vici et villae in montana et in campestrimulta spolia possederunt; multitudo enim magna erat.
7 Reliqui autem qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum, et prædam quam fugientes Assyrii reliquerant, abstulerunt, et onustati sunt valde.
8 Et venit Ioachim sacerdos magnus et seniores filiorum Israel, qui inhabitabantIerusalem, ut viderent bona, quae fecit Dominus Israel, et ut viderent Iudith etloquerentur cum illa in pace.8 Hi vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quæ erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus et jumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de prædationibus eorum.
9 Et, ut exiit ad illos Iudith, benedixerunt simuleam omnes et dixerunt ad illam: “ Tu exaltatio Ierusalem, tu gloria magnaIsrael, tu laus magna generis nostri.9 Joacim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith.
10 Fecisti omnia haec in manu tua, fecistibona cum Israel, et complacuit in illis Deus. Benedicta esto tu, mulier, apudDeum omnipotentem in aeternum tempus ”. Et dixit omnis populus: “ Fiat,fiat! ”.
10 Quæ cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes : Tu gloria Jerusalem ; tu lætitia Israël ; tu honorificentia populi nostri :
11 Et exspoliavit populus castra per dies triginta, et dederunt Iudithtabernaculum Holofernis et omne argentum et lectus et vasa et omnem apparatumillius. Et accipiens illa imposuit in mulas et iunxit currus suos et congessitilla in ipsis.11 quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris : ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in æternum.
12 Et concurrit omnis mulier Israel, ut videret eam, etbenedixerunt eam et fecerunt ei chorum de se. Et accepit thyrsos in manibus suiset dedit mulieribus, quae secum erant.12 Et dixit omnis populus : Fiat, fiat.
13 Et coronatae sunt oliva, ipsa et quaecum illa erant. Et antecessit omni populo in chorea dux omnium mulierum, etsequebatur omnis vir Israel armatus, cum coronis et hymnis in ore ipsorum.13 Per dies autem triginta, vix collecta sunt spolia Assyriorum a populo Israël.
14 Etexordiebatur Iudith confessionem hanc in omni Israel, et acclamabat omnispopulus laudationem hanc Domini.
14 Porro autem universa quæ Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Judith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili : et tradita sunt omnia illi a populo.
15 Et omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et juvenibus, in organis et citharis.