Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Giuditta 15


font
NOVA VULGATADIODATI
1 Ut autem audierunt hi, qui in tabernaculis erant, obstu puerunt superquod factum erat.
2 Et incidit in illos timor et tremor, et non erat homo, quimaneret contra faciem proximi sui adhuc, sed effusi simul fugiebant in omnemviam campi et montanae.
3 Et, qui castra collocaverant in montana circaBetuliam, in fugam conversi sunt. Et tunc filii Israel, omnis vir bellatoreorum, diffusi sunt in illos.
4 Et misit Ozias Betomesthaim et Bemen et Chobamet Cholam in omnem finem Israel, qui renuntiarent de his rebus, quae consummataerant, et ut omnes in hostes effunderentur in interfectionem eorum.
5 Ut autemaudierunt filii Israel, omnes simul irruerunt in illos et concidebant illosusque Chobam. Similiter autem et, qui in Ierusalem erant, advenerunt ex omnimontana; renuntiata enim sunt illis, quae facta sunt in castris inimicorumillorum. Et qui in Galaad et qui in Galilaea erant, persecuti sunt illos etpercusserunt eos plaga magna, donec transirent Damascum et terminos eorum.
6 Reliqui autem, qui inhabitabant Betuliam, irruerunt in castra Assyriae etexspoliaverunt eos et locupletati sunt valde.
7 Filii autem Israel regressi acaede dominati sunt reliquiis; et vici et villae in montana et in campestrimulta spolia possederunt; multitudo enim magna erat.
8 Et venit Ioachim sacerdos magnus et seniores filiorum Israel, qui inhabitabantIerusalem, ut viderent bona, quae fecit Dominus Israel, et ut viderent Iudith etloquerentur cum illa in pace.
9 Et, ut exiit ad illos Iudith, benedixerunt simuleam omnes et dixerunt ad illam: “ Tu exaltatio Ierusalem, tu gloria magnaIsrael, tu laus magna generis nostri.
10 Fecisti omnia haec in manu tua, fecistibona cum Israel, et complacuit in illis Deus. Benedicta esto tu, mulier, apudDeum omnipotentem in aeternum tempus ”. Et dixit omnis populus: “ Fiat,fiat! ”.
11 Et exspoliavit populus castra per dies triginta, et dederunt Iudithtabernaculum Holofernis et omne argentum et lectus et vasa et omnem apparatumillius. Et accipiens illa imposuit in mulas et iunxit currus suos et congessitilla in ipsis.
12 Et concurrit omnis mulier Israel, ut videret eam, etbenedixerunt eam et fecerunt ei chorum de se. Et accepit thyrsos in manibus suiset dedit mulieribus, quae secum erant.
13 Et coronatae sunt oliva, ipsa et quaecum illa erant. Et antecessit omni populo in chorea dux omnium mulierum, etsequebatur omnis vir Israel armatus, cum coronis et hymnis in ore ipsorum.
14 Etexordiebatur Iudith confessionem hanc in omni Israel, et acclamabat omnispopulus laudationem hanc Domini.