Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Giuditta 10


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Et factum est, ut cessavit cla mans ad Deum Israel et con summavit omniaverba ista,
2 surrexit de prostratione sua et vocavit abram suam et descendit indomum suam, in qua commorabatur in diebus sabbatorum et in diebus festis suis.
3 Et abstulit cilicium, quod induerat, et exuit se vestimenta viduitatis suae etlavit corpus suum aqua et unxit se unguento spisso et pectinavit capilloscapitis sui et imposuit mitram super caput suum et induit se vestimentaiucunditatis suae, quibus vestiebatur in diebus vitae viri sui Manasses.
4 Etaccepit soleas in pedes suos et imposuit periscelides et dextralia et anulos etinaures et omnem ornatum suum et composuit se nimis in seductionem oculorumvirorum, quicumque viderent eam.
5 Et porrexit abrae suae ascopam vini et vasolei et peram implevit alphitis et massa fici et panibus et caseo et plicavitomnia vasa sua et imposuit ei.
6 Et abierunt ad portam civitatis Betuliae et invenerunt adstantem ad eam Oziamet seniores civitatis Chabrin et Charmin.
7 Qui cum vidissent eam, et eratmutata facies eius, et vestem mutatam, mirati sunt valde et dixerunt ei:
8 “Deus patrum nostrorum det te in gratiam et consummet cogitationes tuas ingloriam filiorum Israel et in exaltationem Ierusalem ”.
9 Et procidens infaciem adoravit Deum et dixit ad eos: “ Praecipite aperiri portam civitatis,et exeam in consummationen verborum, quae locuti estis mecum ”. Etconstituerunt iuvenibus aperiri ei, sicut locuti sunt;
10 et fecerunt sic. Etexiit Iudith, ipsa et ancilla eius cum ea; et speculabantur eam viri civitatis,quoadusque descendit montem, usquedum transiit convallem, et iam non videbanteam.
11 Et ibant in convallem in directum, et obviavit ei prima custodia Assyriorum.
12 Et comprehenderunt eam et interrogaverunt eam: “ Quorum es et unde venis etquo vadis? ”. Dixitque eis: “ Filia sum ego Hebraeorum et recedo a facieipsorum, quoniam incipiunt tradi vobis in devorationem.
13 Et ego venio adfaciem Holofernis principis militiae virtutis vestrae, ut renuntiem ei verbaveritatis et ostendam ante faciem ipsius viam, per quam vadat et domineturuniversae montanae, et non discumveniat ex viris eius caro una, nec spiritusvitae ”.
14 Et, ut audierunt viri verba eius et inspexerunt faciem eius — eterat in conspectu eorum mirabilis specie valde — dixerunt ad eam:
15 “Salvasti animam tuam in bonum festinans descendere ad faciem domini nostri. Etnunc accede ad tabernaculum eius; et ex nostris praemittent te, quousque tradantte in manibus eius.
16 Si autem steteris in conspectu eius, noli timere cordetuo, sed renuntia illi secundum verba tua, et bene tibi faciet ”.
17 Etelegerunt ex seipsis viros centum et adiunxerunt ei et abrae eius et perduxerunteas ad tabernaculum Holofernis.
18 Et factus est concursus in omnibus castris;innotuit enim in tabernaculis adventus eius. Et venerunt et circumdederunt eamstantem extra tabernaculum Holofernis, quoadusque nuntiaverunt ei de ea.
19 Etmirabantur ad speciem eius et percipiebant verba eius, quia erant bona valde, etlaudabant filios Israel propter eam. Et dixit unusquisque ad proximum suum: “Quis contemnet populum hunc, qui habet in se mulieres tales? Quoniam non estbonum derelinquere virum unum ex eis, qui relicti possint decipere totam terram”.
20 Et exierunt omnes cubicularii Holofernis et omnes famuli eius etinduxerunt eam in tabernaculum eius.
21 Et erat Holofernes requiescens in lectu suo in conopeo, quod erat ex purpuraet auro et smaragdo et lapidibus pretiosissimis contextum.
22 Et nuntiaverunt eide ea. Qui cum audisset, exiit in proscaenium; et lampades argenteaepraecedentes eum multae valde. Et induxerunt eam ad eum.
23 Cum autem venitcontra faciem eius Iudith et famulorum eius, laudaverunt omnes speciem facieieius; procidensque in faciem adoravit eum, et suscitaverunt eam servi eius.