1 Fecit autem Asa, quod bo num et placitum erat in con spectu Domini Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus et excelsa | 1 Fecit autem Asa, quod bo num et placitum erat in con spectu Domini Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus et excelsa |
2 et confregit lapides palosque succidit | 2 et confregit lapides palosque succidit |
3 ac praecepit Iudae, ut quaereret Dominum, Deum patrum suorum, et faceret legem et universa mandata, | 3 ac praecepit Iudae, ut quaereret Dominum, Deum patrum suorum, et faceret legem et universa mandata, |
4 et abstulit e cunctis urbibus Iudae excelsa et thymiateria et regnavit in pace. | 4 et abstulit e cunctis urbibus Iudae excelsa et thymiateria et regnavit in pace. |
5 Aedificavit quoque urbes munitas in Iuda, quia quievit terra, et nulla temporibus eius bella surrexerant, pacem Domino ei largiente.
| 5 Aedificavit quoque urbes munitas in Iuda, quia quievit terra, et nulla temporibus eius bella surrexerant, pacem Domino ei largiente.
|
6 Dixit autem Iudae: “ Aedificemus civitates istas et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris, donec a bellis quieta sunt omnia; quia quaesivimus Dominum Deum nostrum, quaesivit nos et dedit nobis pacem per gyrum ”. Aedificaverunt igitur et prosperati sunt.
| 6 Dixit autem Iudae: “ Aedificemus civitates istas et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris, donec a bellis quieta sunt omnia; quia quaesivimus Dominum Deum nostrum, quaesivit nos et dedit nobis pacem per gyrum ”. Aedificaverunt igitur et prosperati sunt.
|
7 Habuit autem Asa exercitum portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia, de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia; omnes isti viri fortissimi.
| 7 Habuit autem Asa exercitum portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia, de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia; omnes isti viri fortissimi.
|
8 Egressus est autem contra eos Zara Aethiops cum exercitu, decies centena milia et curribus trecentis, et venit usque Maresa. | 8 Egressus est autem contra eos Zara Aethiops cum exercitu, decies centena milia et curribus trecentis, et venit usque Maresa. |
9 Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxerunt aciem ad bellum in valle, quae est ad septentrionem Maresa, | 9 Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxerunt aciem ad bellum in valle, quae est ad septentrionem Maresa, |
10 et invocavit Asa Dominum Deum suum et ait: “ Domine, non est apud te ulla distantia, utrum paucis auxilieris an pluribus; adiuva nos, Domine Deus noster. In te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es, non praevaleat contra te homo ”.
| 10 et invocavit Asa Dominum Deum suum et ait: “ Domine, non est apud te ulla distantia, utrum paucis auxilieris an pluribus; adiuva nos, Domine Deus noster. In te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es, non praevaleat contra te homo ”.
|
11 Exterruit itaque Dominus Aethiopes coram Asa et Iuda; fugeruntque Aethiopes. | 11 Exterruit itaque Dominus Aethiopes coram Asa et Iuda; fugeruntque Aethiopes. |
12 Et persecutus est eos Asa et populus, qui cum eo erat, usque Gerar; et ruerunt Aethiopes usque ad internecionem, quia Domino caedente contriti sunt et exercitu illius proeliante. Tulerunt ergo spolia multa | 12 Et persecutus est eos Asa et populus, qui cum eo erat, usque Gerar; et ruerunt Aethiopes usque ad internecionem, quia Domino caedente contriti sunt et exercitu illius proeliante. Tulerunt ergo spolia multa |
13 et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerarae; terror quippe Domini eos invaserat. Et diripuerunt omnes urbes et multam praedam asportaverunt. | 13 et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerarae; terror quippe Domini eos invaserat. Et diripuerunt omnes urbes et multam praedam asportaverunt. |
14 Sed et caulas ovium destruentes tulerunt pecorum infinitam multitudinem et camelorum reversique sunt Ierusalem.
| 14 Sed et caulas ovium destruentes tulerunt pecorum infinitam multitudinem et camelorum reversique sunt Ierusalem.
|