Primo libro dei Re 22
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel. | 1 Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel. |
2 In anno autem tertio descendit Iosaphat rex ludae ad regem Israel, | 2 In anno autem tertio descendit Iosaphat rex ludae ad regem Israel, |
3 dixitque rex Israel ad servos suos: “ Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae? ”. | 3 dixitque rex Israel ad servos suos: “ Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae? ”. |
4 Et ait ad Iosaphat: “ Veniesne mecum ad proeliandum in Ramoth Galaad? ”. | 4 Et ait ad Iosaphat: “ Veniesne mecum ad proeliandum in Ramoth Galaad? ”. |
5 Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “ Sicut ego sum, ita et tu; populus meus et populus tuus unum sunt, et equites mei et equites tui ”. Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “ Quaere, oro te, hodie sermonem Domini ”. | 5 Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “ Sicut ego sum, ita et tu; populus meus et populus tuus unum sunt, et equites mei et equites tui ”. Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “ Quaere, oro te, hodie sermonem Domini ”. |
6 Congregavit ergo rex Israel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos: “ Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? ”. Qui responderunt: “ Ascende, et dabit Dominus in manu regis ”. | 6 Congregavit ergo rex Israel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos: “ Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? ”. Qui responderunt: “ Ascende, et dabit Dominus in manu regis ”. |
7 Dixit autem Iosaphat: “ Non est hic et alius propheta Domini, ut interrogemus per eum? ”. | 7 Dixit autem Iosaphat: “ Non est hic et alius propheta Domini, ut interrogemus per eum? ”. |
8 Et ait rex Israel ad Iosaphat: “ Remansit vir unus, per quem possimus interrogare Dominum; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum: Michaeas filius Iemla ”. Cui Iosaphat ait: “ Ne loquaris ita, rex ”. | 8 Et ait rex Israel ad Iosaphat: “ Remansit vir unus, per quem possimus interrogare Dominum; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum: Michaeas filius Iemla ”. Cui Iosaphat ait: “ Ne loquaris ita, rex ”. |
9 Vocavit ergo rex Israel eunuchum quendam et dixit ei: “ Festina adducere Michaeam filium Iemla ”. | 9 Vocavit ergo rex Israel eunuchum quendam et dixit ei: “ Festina adducere Michaeam filium Iemla ”. |
10 Rex autem Israel et Iosaphat rex Iudae sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae; et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum. | 10 Rex autem Israel et Iosaphat rex Iudae sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae; et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum. |
11 Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea et ait: “ Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam ”. | 11 Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea et ait: “ Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam ”. |
12 Omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes: “ Ascende in Ramoth Galaad et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis ”. | 12 Omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes: “ Ascende in Ramoth Galaad et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis ”. |
13 Nuntius vero, qui ierat ut vocaret Michaeam, locutus est ad eum dicens: “ Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona praedicant; sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona ”. | 13 Nuntius vero, qui ierat ut vocaret Michaeam, locutus est ad eum dicens: “ Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona praedicant; sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona ”. |
14 Cui Michaeas ait: “ Vivit Dominus quia, quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar! ”. | 14 Cui Michaeas ait: “ Vivit Dominus quia, quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar! ”. |
15 Venit itaque ad regem, et ait illi rex: “ Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum, an cessare? ”. Cui ille respondit: “ Ascende et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis ”. | 15 Venit itaque ad regem, et ait illi rex: “ Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum, an cessare? ”. Cui ille respondit: “ Ascende et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis ”. |
16 Dixit autem rex ad eum: “ Iterum atque iterum adiuro te, ut non loquaris mihi, nisi quod verum est in nomine Domini ”. | 16 Dixit autem rex ad eum: “ Iterum atque iterum adiuro te, ut non loquaris mihi, nisi quod verum est in nomine Domini ”. |
17 Et ille ait: “ Vidi cunctum Israel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus: “Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace” ”. | 17 Et ille ait: “ Vidi cunctum Israel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus: “Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace” ”. |
18 Dixit ergo rex Israel ad Iosaphat: “ Numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum? ”. | 18 Dixit ergo rex Israel ad Iosaphat: “ Numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum? ”. |
19 Ille vero addens ait: “ Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris. | 19 Ille vero addens ait: “ Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris. |
20 Et ait Dominus: “Quis decipiet Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad?”. Et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter. | 20 Et ait Dominus: “Quis decipiet Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad?”. Et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter. |
21 Egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait: “Ego decipiam illum”. Cui locutus est Dominus: “In quo?”. | 21 Egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait: “Ego decipiam illum”. Cui locutus est Dominus: “In quo?”. |
22 Et ille ait: “Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius”. Et dixit Dominus: “Decipies et praevalebis; egredere et fac ita”. | 22 Et ille ait: “Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius”. Et dixit Dominus: “Decipies et praevalebis; egredere et fac ita”. |
23 Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum ”. | 23 Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum ”. |
24 Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michaeam in maxillam et dixit: “ Quomodo transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi? ”. | 24 Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michaeam in maxillam et dixit: “ Quomodo transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi? ”. |
25 Et ait Michaeas: “ Visurus es in die illa, quando ingredieris cubiculum intra cubiculum, ut abscondaris ”. | 25 Et ait Michaeas: “ Visurus es in die illa, quando ingredieris cubiculum intra cubiculum, ut abscondaris ”. |
26 Et ait rex Israel: “ Tolle Michaeam, et maneat apud Amon principem civitatis et apud Ioas filium regis, | 26 Et ait rex Israel: “ Tolle Michaeam, et maneat apud Amon principem civitatis et apud Ioas filium regis, |
27 et dic eis: “Haec dicit rex: Mittite virum istum in carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae, donec revertar in pace” ”. | 27 et dic eis: “Haec dicit rex: Mittite virum istum in carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae, donec revertar in pace” ”. |
28 Dixitque Michaeas: “ Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me ”. Et ait: “ Audite, populi omnes! ”. | 28 Dixitque Michaeas: “ Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me ”. Et ait: “ Audite, populi omnes! ”. |
29 Ascendit itaque rex Israel et Iosaphat rex Iudae in Ramoth Galaad. | 29 Ascendit itaque rex Israel et Iosaphat rex Iudae in Ramoth Galaad. |
30 Dixitque rex Israel ad Iosaphat: “ Mutato aspectu ineundum est proelium; tu autem induere vestibus tuis ”. Porro rex Israel mutavit aspectum et ingressus est bellum. | 30 Dixitque rex Israel ad Iosaphat: “ Mutato aspectu ineundum est proelium; tu autem induere vestibus tuis ”. Porro rex Israel mutavit aspectum et ingressus est bellum. |
31 Rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus dicens: “ Non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam, nisi contra regem Israel solum ”. | 31 Rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus dicens: “ Non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam, nisi contra regem Israel solum ”. |
32 Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel et impetu facto pugnabant contra eum. Et exclamavit Iosaphat; | 32 Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel et impetu facto pugnabant contra eum. Et exclamavit Iosaphat; |
33 intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel et cessaverunt ab eo. | 33 intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel et cessaverunt ab eo. |
34 Vir autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et percussit regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille dixit aurigae suo: “ Verte manum tuam et eice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum ”. | 34 Vir autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et percussit regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille dixit aurigae suo: “ Verte manum tuam et eice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum ”. |
35 Aggravatum est ergo proelium in die illa; et rex Israel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plagae in sinum currus. | 35 Aggravatum est ergo proelium in die illa; et rex Israel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plagae in sinum currus. |
36 Et clamor insonuit in universo exercitu ad solis occasum: “ Unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam! ”. | 36 Et clamor insonuit in universo exercitu ad solis occasum: “ Unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam! ”. |
37 Mortuus est igitur rex et perlatus est Samariam; sepelieruntque regem in Samaria. | 37 Mortuus est igitur rex et perlatus est Samariam; sepelieruntque regem in Samaria. |
38 Et laverunt currum eius in piscina Samariae; et linxerunt canes sanguinem eius, et scorta laverunt se iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat. | 38 Et laverunt currum eius in piscina Samariae; et linxerunt canes sanguinem eius, et scorta laverunt se iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat. |
39 Reliqua vero gestorum Achab et universa, quae fecit, et domus eburnea, quam aedificavit, cunctaeque urbes, quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? | 39 Reliqua vero gestorum Achab et universa, quae fecit, et domus eburnea, quam aedificavit, cunctaeque urbes, quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? |
40 Dormivit ergo Achab cum patribus suis; et regnavit Ochozias filius eius pro eo. | 40 Dormivit ergo Achab cum patribus suis; et regnavit Ochozias filius eius pro eo. |
41 Iosaphat vero filius Asa regnare coeperat super Iudam anno quarto Achab regis Israel; | 41 Iosaphat vero filius Asa regnare coeperat super Iudam anno quarto Achab regis Israel; |
42 triginta quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et viginti quinque annos regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Azuba filia Selachi. | 42 triginta quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et viginti quinque annos regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Azuba filia Selachi. |
43 Et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea; fecitque, quod rectum erat in conspectu Domini. | 43 Et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea; fecitque, quod rectum erat in conspectu Domini. |
44 Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc enim populus sacrificabat et adolebat in excelsis. | 44 Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc enim populus sacrificabat et adolebat in excelsis. |
45 Pacemque fecit Iosaphat cum rege Israel. | 45 Pacemque fecit Iosaphat cum rege Israel. |
46 Reliqua autem gestorum Iosaphat et opera eius, quae fortiter gessit, et proelia, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? | 46 Reliqua autem gestorum Iosaphat et opera eius, quae fortiter gessit, et proelia, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? |
47 Sed et reliquias prostibulorum, qui remanserant in diebus Asa patris eius, abstulit de terra. | 47 Sed et reliquias prostibulorum, qui remanserant in diebus Asa patris eius, abstulit de terra. |
48 Nec erat tunc rex in Edom sed praefectus regius. | 48 Nec erat tunc rex in Edom sed praefectus regius. |
49 Rex vero Iosaphat fecerat naves Tharsis, quae navigarent in Ophir propter aurum; et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber. | 49 Rex vero Iosaphat fecerat naves Tharsis, quae navigarent in Ophir propter aurum; et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber. |
50 Tunc ait Ochozias filius Achab ad Iosaphat: “ Vadant servi mei cum servis tuis in navibus ”. Et noluit Iosaphat. | 50 Tunc ait Ochozias filius Achab ad Iosaphat: “ Vadant servi mei cum servis tuis in navibus ”. Et noluit Iosaphat. |
51 Dormivitque Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui; regnavitque Ioram filius eius pro eo. | 51 Dormivitque Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui; regnavitque Ioram filius eius pro eo. |
52 Ochozias autem filius Achab regnare coeperat super Israel in Samaria anno septimo decimo Iosaphat regis Iudae regnavitque super Israel duobus annis. | 52 Ochozias autem filius Achab regnare coeperat super Israel in Samaria anno septimo decimo Iosaphat regis Iudae regnavitque super Israel duobus annis. |
53 Et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suae et in via Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; | 53 Et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suae et in via Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; |
54 servivit quoque Baal et adoravit eum et irritavit Dominum, Deum Israel, iuxta omnia, quae fecerat pater eius. | 54 servivit quoque Baal et adoravit eum et irritavit Dominum, Deum Israel, iuxta omnia, quae fecerat pater eius. |