Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Primo libro dei Re 22


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel.1 וישבו שלש שנים אין מלחמה בין ארם ובין ישראל
2 In anno autem tertio descendit Iosaphat rex ludae ad regem Israel,2 ויהי בשנה השלישית וירד יהושפט מלך יהודה אל מלך ישראל
3 dixitque rex Israel ad servos suos: “ Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae? ”.3 ויאמר מלך ישראל אל עבדיו הידעתם כי לנו רמת גלעד ואנחנו מחשים מקחת אתה מיד מלך ארם
4 Et ait ad Iosaphat: “ Veniesne mecum ad proeliandum in Ramoth Galaad? ”.
4 ויאמר אל יהושפט התלך אתי למלחמה רמת גלעד ויאמר יהושפט אל מלך ישראל כמוני כמוך כעמי כעמך כסוסי כסוסיך
5 Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “ Sicut ego sum, ita et tu; populus meus et populus tuus unum sunt, et equites mei et equites tui ”. Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “ Quaere, oro te, hodie sermonem Domini ”.5 ויאמר יהושפט אל מלך ישראל דרש נא כיום את דבר יהוה
6 Congregavit ergo rex Israel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos: “ Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? ”. Qui responderunt: “ Ascende, et dabit Dominus in manu regis ”.6 ויקבץ מלך ישראל את הנביאים כארבע מאות איש ויאמר אלהם האלך על רמת גלעד למלחמה אם אחדל ויאמרו עלה ויתן אדני ביד המלך
7 Dixit autem Iosaphat: “ Non est hic et alius propheta Domini, ut interrogemus per eum? ”.7 ויאמר יהושפט האין פה נביא ליהוה עוד ונדרשה מאותו
8 Et ait rex Israel ad Iosaphat: “ Remansit vir unus, per quem possimus interrogare Dominum; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum: Michaeas filius Iemla ”. Cui Iosaphat ait: “ Ne loquaris ita, rex ”.8 ויאמר מלך ישראל אל יהושפט עוד איש אחד לדרש את יהוה מאתו ואני שנאתיו כי לא יתנבא עלי טוב כי אם רע מיכיהו בן ימלה ויאמר יהושפט אל יאמר המלך כן
9 Vocavit ergo rex Israel eunuchum quendam et dixit ei: “ Festina adducere Michaeam filium Iemla ”.
9 ויקרא מלך ישראל אל סריס אחד ויאמר מהרה מיכיהו בן ימלה
10 Rex autem Israel et Iosaphat rex Iudae sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae; et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum.10 ומלך ישראל ויהושפט מלך יהודה ישבים איש על כסאו מלבשים בגדים בגרן פתח שער שמרון וכל הנביאים מתנבאים לפניהם
11 Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea et ait: “ Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam ”.11 ויעש לו צדקיה בן כנענה קרני ברזל ויאמר כה אמר יהוה באלה תנגח את ארם עד כלתם
12 Omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes: “ Ascende in Ramoth Galaad et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis ”.
12 וכל הנבאים נבאים כן לאמר עלה רמת גלעד והצלח ונתן יהוה ביד המלך
13 Nuntius vero, qui ierat ut vocaret Michaeam, locutus est ad eum dicens: “ Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona praedicant; sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona ”.13 והמלאך אשר הלך לקרא מיכיהו דבר אליו לאמר הנה נא דברי הנביאים פה אחד טוב אל המלך יהי נא דבריך כדבר אחד מהם ודברת טוב
14 Cui Michaeas ait: “ Vivit Dominus quia, quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar! ”.
14 ויאמר מיכיהו חי יהוה כי את אשר יאמר יהוה אלי אתו אדבר
15 Venit itaque ad regem, et ait illi rex: “ Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum, an cessare? ”. Cui ille respondit: “ Ascende et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis ”.15 ויבוא אל המלך ויאמר המלך אליו מיכיהו הנלך אל רמת גלעד למלחמה אם נחדל ויאמר אליו עלה והצלח ונתן יהוה ביד המלך
16 Dixit autem rex ad eum: “ Iterum atque iterum adiuro te, ut non loquaris mihi, nisi quod verum est in nomine Domini ”.16 ויאמר אליו המלך עד כמה פעמים אני משבעך אשר לא תדבר אלי רק אמת בשם יהוה
17 Et ille ait:
“ Vidi cunctum Israel
dispersum in montibus
quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus: “Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace” ”.
17 ויאמר ראיתי את כל ישראל נפצים אל ההרים כצאן אשר אין להם רעה ויאמר יהוה לא אדנים לאלה ישובו איש לביתו בשלום
18 Dixit ergo rex Israel ad Iosaphat: “ Numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum? ”.
18 ויאמר מלך ישראל אל יהושפט הלוא אמרתי אליך לוא יתנבא עלי טוב כי אם רע
19 Ille vero addens ait: “ Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris.19 ויאמר לכן שמע דבר יהוה ראיתי את יהוה ישב על כסאו וכל צבא השמים עמד עליו מימינו ומשמאלו
20 Et ait Dominus: “Quis decipiet Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad?”. Et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter.20 ויאמר יהוה מי יפתה את אחאב ויעל ויפל ברמת גלעד ויאמר זה בכה וזה אמר בכה
21 Egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait: “Ego decipiam illum”. Cui locutus est Dominus: “In quo?”.21 ויצא הרוח ויעמד לפני יהוה ויאמר אני אפתנו ויאמר יהוה אליו במה
22 Et ille ait: “Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius”. Et dixit Dominus: “Decipies et praevalebis; egredere et fac ita”.22 ויאמר אצא והייתי רוח שקר בפי כל נביאיו ויאמר תפתה וגם תוכל צא ועשה כן
23 Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum ”.
23 ועתה הנה נתן יהוה רוח שקר בפי כל נביאיך אלה ויהוה דבר עליך רעה
24 Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michaeam in maxillam et dixit: “ Quomodo transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi? ”.24 ויגש צדקיהו בן כנענה ויכה את מיכיהו על הלחי ויאמר אי זה עבר רוח יהוה מאתי לדבר אותך
25 Et ait Michaeas: “ Visurus es in die illa, quando ingredieris cubiculum intra cubiculum, ut abscondaris ”.25 ויאמר מיכיהו הנך ראה ביום ההוא אשר תבא חדר בחדר להחבה
26 Et ait rex Israel: “ Tolle Michaeam, et maneat apud Amon principem civitatis et apud Ioas filium regis,26 ויאמר מלך ישראל קח את מיכיהו והשיבהו אל אמן שר העיר ואל יואש בן המלך
27 et dic eis: “Haec dicit rex: Mittite virum istum in carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae, donec revertar in pace” ”.27 ואמרת כה אמר המלך שימו את זה בית הכלא והאכילהו לחם לחץ ומים לחץ עד באי בשלום
28 Dixitque Michaeas: “ Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me ”. Et ait: “ Audite, populi omnes! ”.
28 ויאמר מיכיהו אם שוב תשוב בשלום לא דבר יהוה בי ויאמר שמעו עמים כלם
29 Ascendit itaque rex Israel et Iosaphat rex Iudae in Ramoth Galaad.29 ויעל מלך ישראל ויהושפט מלך יהודה רמת גלעד
30 Dixitque rex Israel ad Iosaphat: “ Mutato aspectu ineundum est proelium; tu autem induere vestibus tuis ”. Porro rex Israel mutavit aspectum et ingressus est bellum.30 ויאמר מלך ישראל אל יהושפט התחפש ובא במלחמה ואתה לבש בגדיך ויתחפש מלך ישראל ויבוא במלחמה
31 Rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus dicens: “ Non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam, nisi contra regem Israel solum ”.31 ומלך ארם צוה את שרי הרכב אשר לו שלשים ושנים לאמר לא תלחמו את קטן ואת גדול כי אם את מלך ישראל לבדו
32 Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel et impetu facto pugnabant contra eum. Et exclamavit Iosaphat;32 ויהי כראות שרי הרכב את יהושפט והמה אמרו אך מלך ישראל הוא ויסרו עליו להלחם ויזעק יהושפט
33 intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel et cessaverunt ab eo.
33 ויהי כראות שרי הרכב כי לא מלך ישראל הוא וישובו מאחריו
34 Vir autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et percussit regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille dixit aurigae suo: “ Verte manum tuam et eice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum ”.34 ואיש משך בקשת לתמו ויכה את מלך ישראל בין הדבקים ובין השרין ויאמר לרכבו הפך ידך והוציאני מן המחנה כי החליתי
35 Aggravatum est ergo proelium in die illa; et rex Israel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plagae in sinum currus.35 ותעלה המלחמה ביום ההוא והמלך היה מעמד במרכבה נכח ארם וימת בערב ויצק דם המכה אל חיק הרכב
36 Et clamor insonuit in universo exercitu ad solis occasum: “ Unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam! ”.
36 ויעבר הרנה במחנה כבא השמש לאמר איש אל עירו ואיש אל ארצו
37 Mortuus est igitur rex et perlatus est Samariam; sepelieruntque regem in Samaria.37 וימת המלך ויבוא שמרון ויקברו את המלך בשמרון
38 Et laverunt currum eius in piscina Samariae; et linxerunt canes sanguinem eius, et scorta laverunt se iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat.
38 וישטף את הרכב על ברכת שמרון וילקו הכלבים את דמו והזנות רחצו כדבר יהוה אשר דבר
39 Reliqua vero gestorum Achab et universa, quae fecit, et domus eburnea, quam aedificavit, cunctaeque urbes, quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?39 ויתר דברי אחאב וכל אשר עשה ובית השן אשר בנה וכל הערים אשר בנה הלוא הם כתובים על ספר דברי הימים למלכי ישראל
40 Dormivit ergo Achab cum patribus suis; et regnavit Ochozias filius eius pro eo.
40 וישכב אחאב עם אבתיו וימלך אחזיהו בנו תחתיו
41 Iosaphat vero filius Asa regnare coeperat super Iudam anno quarto Achab regis Israel;41 ויהושפט בן אסא מלך על יהודה בשנת ארבע לאחאב מלך ישראל
42 triginta quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et viginti quinque annos regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Azuba filia Selachi.42 יהושפט בן שלשים וחמש שנה במלכו ועשרים וחמש שנה מלך בירושלם ושם אמו עזובה בת שלחי
43 Et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea; fecitque, quod rectum erat in conspectu Domini.43 וילך בכל דרך אסא אביו לא סר ממנו לעשות הישר בעיני יהוה אך הבמות לא סרו עוד העם מזבחים ומקטרים בבמות
44 Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc enim populus sacrificabat et adolebat in excelsis.44 וישלם יהושפט עם מלך ישראל
45 Pacemque fecit Iosaphat cum rege Israel.
45 ויתר דברי יהושפט וגבורתו אשר עשה ואשר נלחם הלא הם כתובים על ספר דברי הימים למלכי יהודה
46 Reliqua autem gestorum Iosaphat et opera eius, quae fortiter gessit, et proelia, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?
46 ויתר הקדש אשר נשאר בימי אסא אביו בער מן הארץ
47 Sed et reliquias prostibulorum, qui remanserant in diebus Asa patris eius, abstulit de terra.47 ומלך אין באדום נצב מלך
48 Nec erat tunc rex in Edom sed praefectus regius.48 יהושפט עשר אניות תרשיש ללכת אופירה לזהב ולא הלך כי נשברה אניות בעציון גבר
49 Rex vero Iosaphat fecerat naves Tharsis, quae navigarent in Ophir propter aurum; et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber.49 אז אמר אחזיהו בן אחאב אל יהושפט ילכו עבדי עם עבדיך באניות ולא אבה יהושפט
50 Tunc ait Ochozias filius Achab ad Iosaphat: “ Vadant servi mei cum servis tuis in navibus ”. Et noluit Iosaphat.
50 וישכב יהושפט עם אבתיו ויקבר עם אבתיו בעיר דוד אביו וימלך יהורם בנו תחתיו
51 Dormivitque Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui; regnavitque Ioram filius eius pro eo.
51 אחזיהו בן אחאב מלך על ישראל בשמרון בשנת שבע עשרה ליהושפט מלך יהודה וימלך על ישראל שנתים
52 Ochozias autem filius Achab regnare coeperat super Israel in Samaria anno septimo decimo Iosaphat regis Iudae regnavitque super Israel duobus annis.52 ויעש הרע בעיני יהוה וילך בדרך אביו ובדרך אמו ובדרך ירבעם בן נבט אשר החטיא את ישראל
53 Et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suae et in via Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel;53 ויעבד את הבעל וישתחוה לו ויכעס את יהוה אלהי ישראל ככל אשר עשה אביו
54 servivit quoque Baal et adoravit eum et irritavit Dominum, Deum Israel, iuxta omnia, quae fecerat pater eius.