Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Primo libro dei Re 17


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Et dixit Elias Thesbites de Thesbi in Galaad ad Achab: “ Vivit Dominus, Deus Israel, in cuius conspectu sto. Non erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mei verba! ”.
1 وقال ايليا التشبي من مستوطني جلعاد لاخآب حيّ هو الرب اله اسرائيل الذي وقفت امامه انه لا يكون طل ولا مطر في هذه السنين الا عند قولي
2 Et factum est verbum Domini ad eum dicens:2 وكان كلام الرب له قائلا
3 “ Recede hinc et vade contra orientem et abscondere in torrente Charith, qui est contra Iordanem,3 انطلق من هنا واتجه نحو المشرق واختبئ عند نهر كريث الذي هو مقابل الاردن
4 et ibi de torrente bibes; corvisque praecepi, ut pascant te ibi ”.4 فتشرب من النهر وقد أمرت الغربان ان تعولك هناك.
5 Abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini; cumque abisset, sedit in torrente Charith, qui est contra Iordanem.5 فانطلق وعمل حسب كلام الرب وذهب فاقام عند نهر كريث الذي هو مقابل الاردن.
6 Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi; et bibebat de torrente.6 وكانت الغربان تاتي اليه بخبز ولحم صباحا وبخبز ولحم مساء وكان يشرب من النهر.
7 Post dies autem siccatus est torrens; non enim pluerat super terram.
7 وكان بعد مدة من الزمان ان النهر يبس لانه لم يكن مطر في الارض
8 Factus est igitur sermo Domini ad eum dicens:8 وكان له كلام الرب قائلا
9 “ Surge et vade in Sarepta Sidoniorum et manebis ibi; praecepi enim ibi mulieri viduae, ut pascat te ”.9 قم اذهب الى صرفة التي لصيدون واقم هناك. هوذا قد امرت هناك امرأة ارملة ان تعولك.
10 Surrexit et abiit Sareptam. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna; et vocavit eam dixitque: “ Da mihi paululum aquae in vase, ut bibam ”.10 فقام وذهب الى صرفة. وجاء الى باب المدينة واذا بامرأة ارملة هناك تقش عيدانا فناداها وقال هاتي لي قليل ماء في اناء فاشرب.
11 Cumque illa pergeret, ut afferret, clamavit post tergum eius dicens: “ Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua ”.11 وفيما هي ذاهبة لتأتي به ناداها وقال هاتي لي كسرة خبز في يدك.
12 Quae respondit: “ Vivit Dominus Deus tuus, non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et paululum olei in lecytho. En colligo duo ligna, ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus et moriamur ”.
12 فقالت حيّ هو الرب الهك انه ليست عندي كعكة ولكن ملء كف من الدقيق في الكوار وقليل من الزيت في الكوز وهانذا اقش عودين لآتي واعمله لي ولابني لناكله ثم نموت.
13 Ad quam Elias ait: “ Noli timere, sed vade et fac, sicut dixisti; verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et affer ad me; tibi autem et filio tuo facies postea.13 فقال لها ايليا لا تخافي ادخلي واعملي كقولك ولكن اعملي لي منها كعكة صغيرة اولا واخرجي بها اليّ ثم اعملي لك ولابنك اخيرا.
14 Haec autem dicit Dominus, Deus Israel: “Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque ad diem, in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terrae” ”.14 لانه هكذا قال الرب اله اسرائيل ان كوار الدقيق لا يفرغ وكوز الزيت لا ينقص الى اليوم الذي فيه يعطي الرب مطرا على وجه الارض.
15 Quae abiit et fecit iuxta verbum Eliae et comedit illa et ipse et domus eius per dies.15 فذهبت وفعلت حسب قول ايليا واكلت هي وهو وبيتها اياما.
16 Hydria farinae non defecit, et lecythus olei non est imminutus iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Eliae.
16 كوار الدقيق لم يفرغ وكوز الزيت لم ينقص حسب قول الرب الذي تكلم به عن يد ايليا
17 Factum est autem post haec, aegrotavit filius mulieris matris familiae; et erat languor fortis nimis, ita ut non remaneret in eo halitus.17 وبعد هذه الأمور مرض ابن المرأة صاحبة البيت واشتدّ مرضه جدا حتى لم تبق فيه نسمة.
18 Dixit ergo ad Eliam: “ Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum? ”.18 فقالت لايليا ما لي ولك يا رجل الله. هل جئت اليّ لتذكير اثمي واماتة ابني.
19 Et ait ad eam: “ Da mihi filium tuum ”. Tulitque eum de sinu illius et portavit in cenaculum, ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum;19 فقال لها اعطيني ابنك. واخذه من حضنها وصعد به الى العلية التي كان مقيما بها واضجعه على سريره
20 clamavitque ad Dominum et dixit: “ Domine Deus meus, etiamne viduam, apud quam ego ut hospes habito, afflixisti, ut interficeres filium eius? ”.20 وصرخ الى الرب وقال ايها الرب الهي أايضا الى الارملة التي انا نازل عندها قد اسأت باماتتك ابنها.
21 Et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus et clamavit ad Dominum et ait: “ Domine Deus meus, revertatur, oro, anima pueri huius in viscera eius ”.21 فتمدد على الولد ثلاث مرات وصرخ الى الرب وقال يا رب الهي لترجع نفس هذا الولد الى جوفه.
22 Et exaudivit Dominus vocem Eliae, et reversa est anima pueri intra eum, et revixit.22 فسمع الرب لصوت ايليا فرجعت نفس الولد الى جوفه فعاش.
23 Tulitque Elias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suae et ait illi: “ En vivit filius tuus ”.23 فاخذ ايليا الولد ونزل به من العلية الى البيت ودفعه لامه. وقال ايليا انظري. ابنك حيّ.
24 Dixitque mulier ad Eliam: “ Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est ”.
24 فقالت المرأة لايليا هذا الوقت علمت انك رجل الله وان كلام الرب في فمك حق