Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Primo libro dei Re 12


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Venit autem Roboam in Sichem; illuc enim congregatus erat omnis Israel ad constituendum eum regem.1 וילך רחבעם שכם כי שכם בא כל ישראל להמליך אתו
2 At Ieroboam filius Nabat, cum adhuc esset in Aegypto profugus a facie regis Salomonis, audito hoc nuntio, reversus est de Aegypto.2 ויהי כשמע ירבעם בן נבט והוא עודנו במצרים אשר ברח מפני המלך שלמה וישב ירבעם במצרים
3 Miseruntque et vocaverunt eum. Venit ergo Ieroboam et omnis multitudo Israel, et locuti sunt ad Roboam dicentes:3 וישלחו ויקראו לו ויבאו ירבעם וכל קהל ישראל וידברו אל רחבעם לאמר
4 “ Pater tuus durissimum iugum imposuit nobis; tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo et de iugo gravissimo, quod imposuit nobis, et serviemus tibi ”.4 אביך הקשה את עלנו ואתה עתה הקל מעבדת אביך הקשה ומעלו הכבד אשר נתן עלינו ונעבדך
5 Qui ait eis: “ Ite usque ad tertium diem et revertimini ad me ”.
Cumque abisset populus,
5 ויאמר אליהם לכו עד שלשה ימים ושובו אלי וילכו העם
6 iniit consilium rex Roboam cum senioribus, qui assistebant coram Salomone patre eius, cum adhuc viveret, et ait: “ Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic? ”.6 ויועץ המלך רחבעם את הזקנים אשר היו עמדים את פני שלמה אביו בהיתו חי לאמר איך אתם נועצים להשיב את העם הזה דבר
7 Qui dixerunt ei: “ Si hodie oboedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus ”.7 וידבר אליו לאמר אם היום תהיה עבד לעם הזה ועבדתם ועניתם ודברת אליהם דברים טובים והיו לך עבדים כל הימים
8 Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adulescentes, qui nutriti fuerant cum eo et assistebant illi,8 ויעזב את עצת הזקנים אשר יעצהו ויועץ את הילדים אשר גדלו אתו אשר העמדים לפניו
9 dixitque ad eos: “ Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi: “Levius fac iugum, quod imposuit pater tuus super nos”? ”.9 ויאמר אליהם מה אתם נועצים ונשיב דבר את העם הזה אשר דברו אלי לאמר הקל מן העל אשר נתן אביך עלינו
10 Et dixerunt ei iuvenes, qui nutriti fuerant cum eo: “ Sic loquere populo huic, qui locuti sunt ad te dicentes: “Pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu releva nos”; sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei.10 וידברו אליו הילדים אשר גדלו אתו לאמר כה תאמר לעם הזה אשר דברו אליך לאמר אביך הכביד את עלנו ואתה הקל מעלינו כה תדבר אליהם קטני עבה ממתני אבי
11 Et nunc, pater meus posuit super vos iugum grave, ego autem addam super iugum vestrum; pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam scorpionibus ”.
11 ועתה אבי העמיס עליכם על כבד ואני אוסיף על עלכם אבי יסר אתכם בשוטים ואני איסר אתכם בעקרבים
12 Venit ergo Ieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex dicens: “ Revertimini ad me die tertia ”.12 ויבו ירבעם וכל העם אל רחבעם ביום השלישי כאשר דבר המלך לאמר שובו אלי ביום השלישי
13 Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum, quod ei dederant,13 ויען המלך את העם קשה ויעזב את עצת הזקנים אשר יעצהו
14 et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens:
“ Pater meus aggravavit iugum vestrum,
ego autem addam iugo vestro;
pater meus cecidit vos flagellis,
ego autem caedam vos scorpionibus ”.
14 וידבר אליהם כעצת הילדים לאמר אבי הכביד את עלכם ואני אסיף על עלכם אבי יסר אתכם בשוטים ואני איסר אתכם בעקרבים
15 Ergo non acquievit rex populo, quoniam dispositum erat a Domino, ut suscitaret verbum suum, quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Ieroboam filium Nabat.
15 ולא שמע המלך אל העם כי היתה סבה מעם יהוה למען הקים את דברו אשר דבר יהוה ביד אחיה השילני אל ירבעם בן נבט
16 Videns itaque omnis Israel quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens:
“ Quae nobis pars in David,
vel quae hereditas in filio Isai?
Vade in tabernacula tua, Israel!
Nunc vide domum tuam, David! ”. Et abiit Israel in tabernacula sua.
16 וירא כל ישראל כי לא שמע המלך אליהם וישבו העם את המלך דבר לאמר מה לנו חלק בדוד ולא נחלה בבן ישי לאהליך ישראל עתה ראה ביתך דוד וילך ישראל לאהליו
17 Super filios autem Israel, quicumque habitabant in civitatibus Iudae, regnavit Roboam.17 ובני ישראל הישבים בערי יהודה וימלך עליהם רחבעם
18 Misit rex Roboam Adoniram, qui erat super servitutem; et lapidavit eum omnis Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Ierusalem.18 וישלח המלך רחבעם את אדרם אשר על המס וירגמו כל ישראל בו אבן וימת והמלך רחבעם התאמץ לעלות במרכבה לנוס ירושלם
19 Recessitque Israel a domo David usque in praesentem diem.
19 ויפשעו ישראל בבית דוד עד היום הזה
20 Factum est autem cum audisset omnis Israel quod reversus esset Ieroboam, miserunt et vocaverunt eum, congregato coetu, et constituerunt eum regem super omnem Israel; nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Iudae solam.
20 ויהי כשמע כל ישראל כי שב ירבעם וישלחו ויקראו אתו אל העדה וימליכו אתו על כל ישראל לא היה אחרי בית דוד זולתי שבט יהודה לבדו
21 Venit autem Roboam Ierusalem et congrcgavit universam domum Iudae et tribum Beniamin, centum octoginta milia electorum virorum bellatorum, ut pugnaret contra domum Israel et reduceret regnum Roboam filio Salomonis.21 ויבאו רחבעם ירושלם ויקהל את כל בית יהודה ואת שבט בנימן מאה ושמנים אלף בחור עשה מלחמה להלחם עם בית ישראל להשיב את המלוכה לרחבעם בן שלמה
22 Factus est vero sermo Domini ad Semeiam virum Dei dicens:22 ויהי דבר האלהים אל שמעיה איש האלהים לאמר
23 “ Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iudae et ad omnem domum Iudae et Beniamin et reliquos de populo dicens:23 אמר אל רחבעם בן שלמה מלך יהודה ואל כל בית יהודה ובנימין ויתר העם לאמר
24 Haec dicit Dominus: Non ascendetis neque bellabitis contra fratres vestros, filios Israel; revertatur vir in domum suam; a me enim factum est hoc ”. Audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere, sicut eis praeceperat Dominus.
24 כה אמר יהוה לא תעלו ולא תלחמון עם אחיכם בני ישראל שובו איש לביתו כי מאתי נהיה הדבר הזה וישמעו את דבר יהוה וישבו ללכת כדבר יהוה
25 Aedificavit autem Ieroboam Sichem in monte Ephraim et habitavit ibi; et egressus inde aedificavit Phanuel.
25 ויבן ירבעם את שכם בהר אפרים וישב בה ויצא משם ויבן את פנואל
26 Dixitque Ieroboam in corde suo: “ Nunc revertetur regnum ad domum David,26 ויאמר ירבעם בלבו עתה תשוב הממלכה לבית דוד
27 si ascenderit populus iste, ut faciat sacrificia in domo Domini in Ierusalem, et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iudae, interficientque me et revertentur ad Roboam regem Iudae ”.27 אם יעלה העם הזה לעשות זבחים בבית יהוה בירושלם ושב לב העם הזה אל אדניהם אל רחבעם מלך יהודה והרגני ושבו אל רחבעם מלך יהודה
28 Et excogitato consilio, fecit rex duos vitulos aureos et dixit ad populum: “ Nolite ultra ascendere in Ierusalem! Ecce dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti ”.28 ויועץ המלך ויעש שני עגלי זהב ויאמר אלהם רב לכם מעלות ירושלם הנה אלהיך ישראל אשר העלוך מארץ מצרים
29 Posuitque unum in Bethel et alterum donavit in Dan;29 וישם את האחד בבית אל ואת האחד נתן בדן
30 et factum est hoc in peccatum: ibat enim populus coram uno usque in Dan.30 ויהי הדבר הזה לחטאת וילכו העם לפני האחד עד דן
31 Et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi.31 ויעש את בית במות ויעש כהנים מקצות העם אשר לא היו מבני לוי
32 Constituitque diem sollemnem in mense octavo, quinta decima die mensis, in similitudinem sollemnitatis, quae celebratur in Iuda. Et ascendit altare; sic fecit in Bethel, ut immolaret vitulis, quos fabricatus erat; constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum, quae fecerat.32 ויעש ירבעם חג בחדש השמיני בחמשה עשר יום לחדש כחג אשר ביהודה ויעל על המזבח כן עשה בבית אל לזבח לעגלים אשר עשה והעמיד בבית אל את כהני הבמות אשר עשה
33 Et ascendit super altare, quod exstruxerat in Bethel, quinta decima die mensis octavi, quem finxerat de corde suo; et fecit sollemnitatem filiis Israel et ascendit super altare, ut adoleret.
33 ויעל על המזבח אשר עשה בבית אל בחמשה עשר יום בחדש השמיני בחדש אשר בדא מלבד ויעש חג לבני ישראל ויעל על המזבח להקטיר