Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Secondo libro di Samuele 8


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Factum est autem post haec, percussit David Philisthim et humiliavit eos; et tulit David Geth et urbes eius de manu Philisthim.1 ויהי אחרי כן ויך דוד את פלשתים ויכניעם ויקח דוד את מתג האמה מיד פלשתים
2 Et percussit Moab et mensus est eos funiculo sternens eos in terra; mensus est autem duos funiculos ad occidendum et unum funiculum plenum ad vivificandum; factusque est Moab David serviens sub tributo.2 ויך את מואב וימדדם בחבל השכב אותם ארצה וימדד שני חבלים להמית ומלא החבל להחיות ותהי מואב לדוד לעבדים נשאי מנחה
3 Et percussit David Adadezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est, ut dominaretur super flumen Euphraten.3 ויך דוד את הדדעזר בן רחב מלך צובה בלכתו להשיב ידו בנהר
4 Et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus et viginti milibus peditum, subnervavit omnes iugales curruum; dereliquit autem ex eis centum currus.4 וילכד דוד ממנו אלף ושבע מאות פרשים ועשרים אלף איש רגלי ויעקר דוד את כל הרכב ויותר ממנו מאה רכב
5 Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adadezer regi Soba, et percussit David de Syria viginti duo milia virorum;5 ותבא ארם דמשק לעזר להדדעזר מלך צובה ויך דוד בארם עשרים ושנים אלף איש
6 et posuit David praesidium in Syria Damasci; factaque est Syria David serviens sub tributo. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est.6 וישם דוד נצבים בארם דמשק ותהי ארם לדוד לעבדים נושאי מנחה וישע יהוה את דוד בכל אשר הלך
7 Et tulit David arma aurea, quae habebant servi Adadezer, et detulit ea in Ierusalem;7 ויקח דוד את שלטי הזהב אשר היו אל עבדי הדדעזר ויביאם ירושלם
8 et de Tebah et de Berothai civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis.
8 ומבטח ומברתי ערי הדדעזר לקח המלך דוד נחשת הרבה מאד
9 Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer9 וישמע תעי מלך חמת כי הכה דוד את כל חיל הדדעזר
10 et misit Thou Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum; hostis quippe erat Thou Adadezer. Attulit autem Adoram et vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea,10 וישלח תעי את יורם בנו אל המלך דוד לשאל לו לשלום ולברכו על אשר נלחם בהדדעזר ויכהו כי איש מלחמות תעי היה הדדעזר ובידו היו כלי כסף וכלי זהב וכלי נחשת
11 quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quae sanctificaverat de universis gentibus, quas subegerat:11 גם אתם הקדיש המלך דוד ליהוה עם הכסף והזהב אשר הקדיש מכל הגוים אשר כבש
12 de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalec et de manibus Adadezer filii Rohob regis Soba.
12 מארם וממואב ומבני עמון ומפלשתים ומעמלק ומשלל הדדעזר בן רחב מלך צובה
13 Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur, percussa Idumaea in valle Salis, caesis decem et octo milibus.13 ויעש דוד שם בשבו מהכותו את ארם בגיא מלח שמונה עשר אלף
14 Et posuit in Idumaea praesidia; et facta est universa Idumaea serviens David. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est.
14 וישם באדום נצבים בכל אדום שם נצבים ויהי כל אדום עבדים לדוד ויושע יהוה את דוד בכל אשר הלך
15 Et regnavit David super omnem Israel; faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo.15 וימלך דוד על כל ישראל ויהי דוד עשה משפט וצדקה לכל עמו
16 Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum; porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis,16 ויואב בן צרויה על הצבא ויהושפט בן אחילוד מזכיר
17 et Sadoc filius Achitob et Abiathar filius Achimelech sacerdotes, et Saraias scriba.17 וצדוק בן אחיטוב ואחימלך בן אביתר כהנים ושריה סופר
18 Banaias autem filius Ioiadae super Cherethi et Phelethi; filii autem David sacerdotes erant.
18 ובניהו בן יהוידע והכרתי והפלתי ובני דוד כהנים היו