Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Secondo libro di Samuele 7


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus de disset ei requiem undique ab universis inimicis suis,1 ויהי כי ישב המלך בביתו ויהוה הניח לו מסביב מכל איביו
2 dixit ad Nathan prophetam: “ Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium? ”.2 ויאמר המלך אל נתן הנביא ראה נא אנכי יושב בבית ארזים וארון האלהים ישב בתוך היריעה
3 Dixitque Nathan ad regem: “ Omne, quod est in corde tuo, vade, fac, quia Dominus tecum est ”.
3 ויאמר נתן אל המלך כל אשר בלבבך לך עשה כי יהוה עמך
4 Factum est autem in nocte illa, et ecce sermo Domini ad Nathan dicens:4 ויהי בלילה ההוא ויהי דבר יהוה אל נתן לאמר
5 “ Vade et loquere ad servum meum David: Haec dicit Dominus: Numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum?5 לך ואמרת אל עבדי אל דוד כה אמר יהוה האתה תבנה לי בית לשבתי
6 Numquam enim habitavi in domo ex die, qua eduxi filios Israel de terra Aegypti, usque in diem hanc, sed ambulabam in tabernaculo et in tentorio.6 כי לא ישבתי בבית למיום העלתי את בני ישראל ממצרים ועד היום הזה ואהיה מתהלך באהל ובמשכן
7 Per cuncta loca, quae transivi cum omnibus filiis Israel, numquid loquens locutus sum ad unum de iudicibus Israel, cui praecepi, ut pasceret populum meum Israel, dicens: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam?7 בכל אשר התהלכתי בכל בני ישראל הדבר דברתי את אחד שבטי ישראל אשר צויתי לרעות את עמי את ישראל לאמר למה לא בניתם לי בית ארזים
8 Et nunc haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israel,8 ועתה כה תאמר לעבדי לדוד כה אמר יהוה צבאות אני לקחתיך מן הנוה מאחר הצאן להיות נגיד על עמי על ישראל
9 et fui tecum in omnibus, ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua; fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum, qui sunt in terra.9 ואהיה עמך בכל אשר הלכת ואכרתה את כל איביך מפניך ועשתי לך שם גדול כשם הגדלים אשר בארץ
10 Et ponam locum populo meo Israel et plantabo eum, et habitabit in eo et non turbabitur amplius; nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius10 ושמתי מקום לעמי לישראל ונטעתיו ושכן תחתיו ולא ירגז עוד ולא יסיפו בני עולה לענותו כאשר בראשונה
11 et ex die, qua constitui iudices super populum meum Israel, et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis. Praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus.11 ולמן היום אשר צויתי שפטים על עמי ישראל והניחתי לך מכל איביך והגיד לך יהוה כי בית יעשה לך יהוה
12 Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de visceribus tuis; et firmabo regnum eius.12 כי ימלאו ימיך ושכבת את אבתיך והקימתי את זרעך אחריך אשר יצא ממעיך והכינתי את ממלכתו
13 Ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum.13 הוא יבנה בית לשמי וכננתי את כסא ממלכתו עד עולם
14 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum.14 אני אהיה לו לאב והוא יהיה לי לבן אשר בהעותו והכחתיו בשבט אנשים ובנגעי בני אדם
15 Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie tua;15 וחסדי לא יסור ממנו כאשר הסרתי מעם שאול אשר הסרתי מלפניך
16 et stabilis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem meam, et thronus tuus erit firmus iugiter ”.
16 ונאמן ביתך וממלכתך עד עולם לפניך כסאך יהיה נכון עד עולם
17 Secundum omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David.
17 ככל הדברים האלה וככל החזיון הזה כן דבר נתן אל דוד
18 Ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit: “ Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque?18 ויבא המלך דוד וישב לפני יהוה ויאמר מי אנכי אדני יהוה ומי ביתי כי הביאתני עד הלם
19 Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, Domine Deus, et locutus es etiam de domo servi tui in longinquum, et ista est lex hominis, Domine Deus!19 ותקטן עוד זאת בעיניך אדני יהוה ותדבר גם אל בית עבדך למרחוק וזאת תורת האדם אדני יהוה
20 Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? Tu enim scis servum tuum, Domine Deus.20 ומה יוסיף דוד עוד לדבר אליך ואתה ידעת את עבדך אדני יהוה
21 Propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec, ita ut nota faceres servo tuo.21 בעבור דברך וכלבך עשית את כל הגדולה הזאת להודיע את עבדך
22 Idcirco magnus es, Domine Deus, quia non est similis tui; neque est Deus extra te, iuxta omnia, quae audivimus auribus nostris.22 על כן גדלת אדני יהוה כי אין כמוך ואין אלהים זולתך בכל אשר שמענו באזנינו
23 Quae est autem ut populus tuus Israel una gens in terra, propter quam ivit Deus, ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia, ut eiceres a facie populi tui, quem redemisti tibi ex Aegypto, gentes et deos eorum?23 ומי כעמך כישראל גוי אחד בארץ אשר הלכו אלהים לפדות לו לעם ולשום לו שם ולעשות לכם הגדולה ונראות לארצך מפני עמך אשר פדית לך ממצרים גוים ואלהיו
24 Et firmasti tibi populum tuum Israel in populum sempiternum; et tu, Domine, factus es eis in Deum.24 ותכונן לך את עמך ישראל לך לעם עד עולם ואתה יהוה היית להם לאלהים
25 Nunc ergo, Domine Deus, verbum, quod locutus es super servum tuum et super domum eius, confirma in sempiternum et fac, sicut locutus es!25 ועתה יהוה אלהים הדבר אשר דברת על עבדך ועל ביתו הקם עד עולם ועשה כאשר דברת
26 Et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur: “Dominus exercituum est Deus super Israel”. Et domus servi tui David erit stabilita coram te,26 ויגדל שמך עד עולם לאמר יהוה צבאות אלהים על ישראל ובית עבדך דוד יהיה נכון לפניך
27 quia tu, Domine exercituum, Deus Israel, revelasti aurem servi tui dicens: “Domum aedificabo tibi”. Propterea invenit servus tuus cor suum, ut oraret te oratione hac.27 כי אתה יהוה צבאות אלהי ישראל גליתה את אזן עבדך לאמר בית אבנה לך על כן מצא עבדך את לבו להתפלל אליך את התפלה הזאת
28 Nunc ergo, Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera; cum ergo locutus sis ad servum tuum bona haec,28 ועתה אדני יהוה אתה הוא האלהים ודבריך יהיו אמת ותדבר אל עבדך את הטובה הזאת
29 dignare igitur benedicere domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te, quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum ”.
29 ועתה הואל וברך את בית עבדך להיות לעולם לפניך כי אתה אדני יהוה דברת ומברכתך יברך בית עבדך לעולם