Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Secondo libro di Samuele 7


font
NOVA VULGATABIBLIA
1 Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus de disset ei requiem undique ab universis inimicis suis,1 Cuando el rey se estableció en su casa y Yahveh le concedió paz de todos sus enemigos de alrededor,
2 dixit ad Nathan prophetam: “ Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium? ”.2 dijo el rey al profeta Natán: «Mira; yo habito en una casa de cedro mientras que el arca de Dios habita bajo pieles».
3 Dixitque Nathan ad regem: “ Omne, quod est in corde tuo, vade, fac, quia Dominus tecum est ”.
3 Respondió Natán al rey: «Anda, haz todo lo que te dicta el corazón, porque Yahveh está contigo».
4 Factum est autem in nocte illa, et ecce sermo Domini ad Nathan dicens:4 Pero aquella misma noche vino la palabra de Dios a Natán diciendo:
5 “ Vade et loquere ad servum meum David: Haec dicit Dominus: Numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum?5 «Ve y di a mi siervo David: Esto dice Yahveh. ¿Me vas a edificar tú una casa para que yo habite?
6 Numquam enim habitavi in domo ex die, qua eduxi filios Israel de terra Aegypti, usque in diem hanc, sed ambulabam in tabernaculo et in tentorio.6 No he habitado en una casa desde el día en que hice subir a los israelitas de Egipto hasta el día de hoy, sino que he ido de un lado para otro en una tienda, en un refugio.
7 Per cuncta loca, quae transivi cum omnibus filiis Israel, numquid loquens locutus sum ad unum de iudicibus Israel, cui praecepi, ut pasceret populum meum Israel, dicens: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam?7 En todo el tiempo que he caminado entre todos los israelitas ¿he dicho acaso a uno de los jueces de Israel a los que mandé que apacentaran a mi pueblo Israel: “¿Por qué no me edificáis una casa de cedro?”
8 Et nunc haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israel,8 Ahora pues di esto a mi siervo David: Así habla Yahveh Sebaot: Yo te he tomado del pastizal, de detrás del rebaño, para que seas caudillo de mi pueblo Israel.
9 et fui tecum in omnibus, ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua; fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum, qui sunt in terra.9 He estado contigo dondequiera has ido, he eliminado de delante de ti a todos tus enemigos y voy a hacerte un nombre grande como el nombre de los grandes de la tierra:
10 Et ponam locum populo meo Israel et plantabo eum, et habitabit in eo et non turbabitur amplius; nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius10 fijaré un lugar a mi pueblo Israel y lo plantaré allí para que more en él; no será ya perturbado y los malhechores no seguirán oprimiéndole como antes,
11 et ex die, qua constitui iudices super populum meum Israel, et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis. Praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus.11 en el tiempo en que instituí jueces en mi pueblo Israel; le daré paz con todos sus enemigos. Yahveh te anuncia que Yahveh te edificará una casa.
12 Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de visceribus tuis; et firmabo regnum eius.12 Y cuando tus días se hayan cumplido y te acuestes con tus padres, afirmaré después de ti la descendencia que saldrá de tus entrañas, y consolidaré el trono de su realeza.
13 Ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum.13 (El constituirá una casa para mi Nombre y yo consolidaré el trono de su realeza para siempre.)
14 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum.14 Yo seré para él padre y él será para mí hijo. Si hace mal, le castigaré con vara de hombres y con golpes de hombres,
15 Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie tua;15 pero no apartaré de él mi amor, como lo aparté de Saúl a quien quité de delante de mí.
16 et stabilis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem meam, et thronus tuus erit firmus iugiter ”.
16 Tu casa y tu reino permanecerán para siempre ante mí; tu trono estará firme, eternamente».
17 Secundum omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David.
17 Natán habló a David según todas estas palabras y esta visión.
18 Ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit: “ Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque?18 El rey David entró, y se sentó ante Yahveh y dijo: «¿Quien soy yo, señor mío Yahveh, y qué mi casa, que me has traído hasta aquí?
19 Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, Domine Deus, et locutus es etiam de domo servi tui in longinquum, et ista est lex hominis, Domine Deus!19 Y aun esto es poco a tus ojos, señor mío, Yahveh que hablas también a la casa de tu siervo para el futuro lejano... Señor Yahveh.
20 Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? Tu enim scis servum tuum, Domine Deus.20 ¿Qué más podrá David añadir a estas palabras? Tú me tienes conocido, Señor Yahveh.
21 Propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec, ita ut nota faceres servo tuo.21 Has realizado todas estas grandes cosas según tu palabra y tu corazón, par dárselo a conocer a tu siervo.
22 Idcirco magnus es, Domine Deus, quia non est similis tui; neque est Deus extra te, iuxta omnia, quae audivimus auribus nostris.22 Por eso eres grande, mi Señor Yahveh; nadie como tú, no hay Dios fuera de ti, como oyeron nuestros oídos.
23 Quae est autem ut populus tuus Israel una gens in terra, propter quam ivit Deus, ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia, ut eiceres a facie populi tui, quem redemisti tibi ex Aegypto, gentes et deos eorum?23 ¿Qué otro pueblo hay en la tierra como tu pueblo Israel a quien un dios haya ido a rescatar para hacerle su pueblo, dándole renombre y haciendo en su favor grandes y terribles cosas, expulsando de delante de tu pueblo, al que rescataste de Egipto, a naciones y dioses extraños?
24 Et firmasti tibi populum tuum Israel in populum sempiternum; et tu, Domine, factus es eis in Deum.24 Tú te has constituido a tu pueblo Israel para que sea tu pueblo para siempre, y tú, Yahveh, eres su Dios.
25 Nunc ergo, Domine Deus, verbum, quod locutus es super servum tuum et super domum eius, confirma in sempiternum et fac, sicut locutus es!25 Y ahora, Yahveh Dios, mantén firme eternamente la palabra que has dirigido a tu siervo y a su casa y haz según tu palabra.
26 Et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur: “Dominus exercituum est Deus super Israel”. Et domus servi tui David erit stabilita coram te,26 Sea tu nombre por siempre engrandecido; que se diga: Yahveh Sebaot es Dios de Israel; y que la casa de tu siervo David subsista en tu presencia,
27 quia tu, Domine exercituum, Deus Israel, revelasti aurem servi tui dicens: “Domum aedificabo tibi”. Propterea invenit servus tuus cor suum, ut oraret te oratione hac.27 ya que tú, Yahveh Sebaot, Dios de Israel, has hecho esta revelación a tu siervo diciendo: “yo te edificaré una casa”: por eso tu siervo ha encontrado valor para orar en tu presencia.
28 Nunc ergo, Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera; cum ergo locutus sis ad servum tuum bona haec,28 Ahora, mi Señor Yahveh, tú eres Dios, tus palabras son verdad y has prometido a tu siervo esta dicha;
29 dignare igitur benedicere domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te, quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum ”.
29 dígnate, pues, bendecir la casa de tu siervo para que permanezca por siempre en tu presencia, pues tú mi Señor Yahveh, has hablado y con tu bendición la casa de tu siervo será eternamente bendita».