Scrutatio

Venerdi, 19 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Primo libro di Samuele 24


font

1Ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi.2Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthaeos, nuntiaverunt ei dicentes: “ Ecce David in deserto est Engaddi ”.3Assumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israel perrexit ad investigandum David et viros eius ad rupes ibicum.4Et venit ad caulas ovium, quae se offerebant vianti.
Eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem; porro David et viri eius in interiore parte speluncae latebant.
5Et dixerunt viri David ad eum: “ Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te: “Ego trado tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis” ”. Surrexit ergo David et praecidit oram chlamydis Saul silenter.6Post haec cor David percussit eum, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul,7dixitque ad viros suos: “ Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quoniam christus Domini est ”.8Et cohibuit David viros suos sermonibus et non permisit eos, ut consurgerent in Saul.
Porro Saul exsurgens de spelunca pergebat coepto itinere.
9Surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens: “ Domine mi rex! ”. Et respexit Saul post se, et inclinans se David pronus in terram adoravit10dixitque ad Saul: “ Quare audis verba hominum loquentium: “David quaerit malum adversum te?”.11Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus hodie in manu mea in spelunca; et dictum est mihi, ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. Dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est12et pater meus. Quin potius vide et cognosce oram chlamydis tuae in manu mea, quoniam, cum praeciderem summitatem chlamydis tuae, nolui occidere te. Animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas, neque peccavi in te; tu autem insidiaris animae meae, ut auferas eam.13Iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te; manus autem mea non sit in te.14Sicut et in proverbio antiquo dicitur: “Ab impiis egredietur impietas”, manus ergo mea non sit in te.15Quem sequitur rex Israel? Quem persequeris? Canem mortuum et pulicem unum.16Sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua ”.17Cum autem complesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul, dixit Saul: “ Numquid vox haec tua est, fili mi David? ”. Et levavit Saul vocem suam et flevit.18Dixitque ad David: “ Iustior tu es quam ego; tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala.19Et tu indicasti hodie, quae feceris mihi bona, quomodo tradiderit me Dominus in manu tua, et non occideris me.20Quis enim, cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc, pro eo quod hodie operatus es in me.21Et nunc, quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israel,22iura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo patris mei ”.23Et iuravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam, et David et viri eius ascenderunt ad praesidium.