Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Primo libro di Samuele 24


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi.1 Ascendit ergo David inde : et habitavit in locis tutissimis Engaddi.
2 Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthaeos, nuntiaverunt ei dicentes: “ Ecce David in deserto est Engaddi ”.2 Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthæos, nuntiaverunt ei, dicentes : Ecce David in deserto est Engaddi.
3 Assumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israel perrexit ad investigandum David et viros eius ad rupes ibicum.3 Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israël, perrexit ad investigandum David et viros ejus, etiam super abruptissimas petras, quæ solis ibicibus perviæ sunt.
4 Et venit ad caulas ovium, quae se offerebant vianti.
Eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem; porro David et viri eius in interiore parte speluncae latebant.
4 Et venit ad caulas ovium, quæ se offerebant vianti : eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem : porro David et viri ejus in interiore parte speluncæ latebant.
5 Et dixerunt viri David ad eum: “ Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te: “Ego trado tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis” ”. Surrexit ergo David et praecidit oram chlamydis Saul silenter.5 Et dixerunt servi David ad eum : Ecce dies de qua locutus est Dominus ad te : Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et præcidit oram chlamydis Saul silenter.
6 Post haec cor David percussit eum, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul,6 Post hæc percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul.
7 dixitque ad viros suos: “ Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quoniam christus Domini est ”.7 Dixitque ad viros suos : Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum : quia christus Domini est.
8 Et cohibuit David viros suos sermonibus et non permisit eos, ut consurgerent in Saul.
Porro Saul exsurgens de spelunca pergebat coepto itinere.
8 Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos ut consurgerent in Saul : porro Saul exsurgens de spelunca, pergebat cœpto itinere.
9 Surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens: “ Domine mi rex! ”. Et respexit Saul post se, et inclinans se David pronus in terram adoravit9 Surrexit autem et David post eum : et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens : Domine mi rex. Et respexit Saul post se : et inclinans se David pronus in terram adoravit,
10 dixitque ad Saul: “ Quare audis verba hominum loquentium: “David quaerit malum adversum te?”.10 dixitque ad Saul : Quare audis verba hominum loquentium : David quærit malum adversum te ?
11 Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus hodie in manu mea in spelunca; et dictum est mihi, ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. Dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est11 Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca : et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus : dixi enim : Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est.
12 et pater meus. Quin potius vide et cognosce oram chlamydis tuae in manu mea, quoniam, cum praeciderem summitatem chlamydis tuae, nolui occidere te. Animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas, neque peccavi in te; tu autem insidiaris animae meae, ut auferas eam.12 Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuæ in manu mea : quoniam cum præscinderem summitatem chlamydis tuæ, nolui extendere manum meam in te : animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te : tu autem insidiaris animæ meæ ut auferas eam.
13 Iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te; manus autem mea non sit in te.13 Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te : manus autem mea non sit in te.
14 Sicut et in proverbio antiquo dicitur: “Ab impiis egredietur impietas”, manus ergo mea non sit in te.14 Sicut et in proverbio antiquo dicitur : Ab impiis egredietur impietas : manus ergo mea non sit in te.
15 Quem sequitur rex Israel? Quem persequeris? Canem mortuum et pulicem unum.15 Quem persequeris, rex Israël ? quem persequeris ? canem mortuum persequeris, et pulicem unum.
16 Sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua ”.16 Sit Dominus judex, et judicet inter me et te : et videat, et judicet causam meam, et eruat me de manu tua.
17 Cum autem complesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul, dixit Saul: “ Numquid vox haec tua est, fili mi David? ”. Et levavit Saul vocem suam et flevit.17 Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul : Numquid vox hæc tua est, fili mi David ? Et levavit Saul vocem suam, et flevit :
18 Dixitque ad David: “ Iustior tu es quam ego; tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala.18 dixitque ad David : Justior tu es quam ego : tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala.
19 Et tu indicasti hodie, quae feceris mihi bona, quomodo tradiderit me Dominus in manu tua, et non occideris me.19 Et tu indicasti hodie quæ feceris mihi bona : quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me.
20 Quis enim, cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc, pro eo quod hodie operatus es in me.20 Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona ? sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me.
21 Et nunc, quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israel,21 Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israël :
22 iura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo patris mei ”.22 jura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei.
23 Et iuravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam, et David et viri eius ascenderunt ad praesidium.
23 Et juravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam : et David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca.