1Respondens autem Baldad Suhites, dixit : 2Potestas et terror apud eum est,
qui facit concordiam in sublimibus suis.
3Numquid est numerus militum ejus ?
et super quem non surget lumen illius ?
4Numquid justificari potest homo comparatus Deo ?
aut apparere mundus natus de muliere ?
5Ecce luna etiam non splendet,
et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus :
6quanto magis homo putredo,
et filius hominis vermis ?

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc