Amos - 4

123456789

1Audite verbum hoc,
vaccae Basan,
quae estis in monte Samariae,
quae opprimitis egenos
et vexatis pauperes,
quae dicitis dominis vestris:
“ Affer, ut bibamus ”.
2Iuravit Dominus Deus
in sanctitate sua:
“ Ecce dies venient super vos,
et levabunt vos in contis
et posteros vestros in hamis piscatoriis;
3et per aperturas exibitis altera contra alteram
et proiciemini in Armon ”,
dicit Dominus.
4“ Venite in Bethel et impie agite,
ad Galgalam et multiplicate praevaricationem;
et offerte mane victimas vestras,
tribus diebus decimas vestras,
5et sacrificate de fermentato laudem
et vocate voluntarias oblationes et annuntiate;
sic enim diligitis, filii Israel ”,
dicit Dominus Deus.
6“ Unde et ego dedi vobis
vacuitatem dentium in cunctis urbibus vestris
et indigentiam panis in omnibus locis vestris;
et non estis reversi ad me ”,
dicit Dominus.
7“ Ego quoque prohibui a vobis imbrem,
cum adhuc tres menses superessent usque ad messem;
et plui super unam civitatem
et super alteram civitatem non plui: pars una compluta est,
et pars, super quam non plui, aruit. 8Tunc fugiebant duae, tres civitates
ad unam civitatem, ut biberent aquam,
et non satiabantur;
sed non redistis ad me ”,
dicit Dominus.
9“ Percussi vos in vento urente et in aurugine;
multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum,
ficeta vestra et oliveta vestra
comedit eruca;
sed non redistis ad me ”,
dicit Dominus. 10“ Misi in vos pestem
sicut pestem Aegypti,
percussi in gladio iuvenes vestros,
captis equis vestris;
et ascendere feci putredinem
castrorum vestrorum in nares vestras;
sed non redistis ad me ”,
dicit Dominus. 11“ Subverti vos,
sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram,
et facti estis quasi torris
raptus ab incendio;
sed non redistis ad me ”,
dicit Dominus. 12Quapropter haec faciam tibi, Israel,
et quia haec faciam tibi,
praeparare in occursum Dei tui, Israel; 13quia ecce formans montes et creans ventum
et annuntians homini cogitationem eius,
faciens auroram et tenebras
et gradiens super excelsa terrae;
Dominus, Deus exercituum, nomen eius.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc