1Et renuntiatum est Holoferni principi militiae virtutis Assyriae quoniamfilii Israel praeparaverant se ad pugnam et transitus montanae concluserant etmuris cinxerant omnem verticem montis excelsi et posuerant in campisoffendicula. 2Et iratus est iracundia valde et convocavit omnes principes Moabet duces Ammon et omnes magistratus maritimae 3et dixit eis: “ Renuntiatemihi, filii Chanaan: Quis est iste populus, qui sedet in montanis? Quae suntautem, quas inhabitant, civitates, et quae est multitudo virtutis eorum? Et inquo est potestas et fortitudo eorum, et quis praeest super eos rex, dux militiaeeorum? 4Et quare terga verterunt, ne venirent in obviam mihi prae omnibus, quiinhabitant ad occasum? ”. 5Et dixit ad eum Achior dux filiorum Ammon: “Audiat dominus meus verbum ex ore servi tui, et referam tibi veritatem de populoisto, qui inhabitat montana ista iuxta te, et non exibit mendacium ex ore servitui. 6Populus hic est ex progenie Chaldaeorum 7et inhabitaverunt primum inMesopotamia, quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum, qui fuerunt in terraChaldaeorum praeclari. 8Et declinaverunt de via parentum suorum et adoraveruntDeum caeli, Deum, quem cognoverunt; et eiecerunt eos a facie deorum suorum, etfugerunt in Mesopotamiam et inhabitaverunt ibi dies multos. 9Et dixit Deuseorum, ut exirent de peregrinatione ipsorum et irent in terram Chanaan. Etinhabitaverunt ibi et repleti sunt auro et argento et pecoribus multis valde. 10Et descenderunt in Aegyptum — cooperuerat enim fames faciem terrae Chanaan —et commorati sunt ibi, usquedum enutriti sunt et facti sunt ibi in multitudinemmagnam, nec erat numerus generis eorum. 11Et insurrexerunt super eos Aegyptiiet circumvenerunt eos in luto et latere, humiliaverunt eos et posuerunt eos inservos. 12Et clamaverunt ad Deum suum, et percussit totam terram Aegyptiplagis, in quibus non erat medicina, et eiecerunt eos Aegyptii a facie sua. 13Et exsiccavit Deus Rubrum mare ante eos 14et eduxit eos in viam Sinai etCadesbarne. Et eiecerunt omnes inhabitantes in eremo 15et habitaverunt in terraAmorraeorum et omnes Hesebonitas exstirpaverunt in virtute sua. Et transeuntesIordanem possederunt totam montanam 16et eiecerunt a facie sua Chananaeum etPherezaeum et Iebusaeum et Sichem et omnes Gergesaeos et habitaverunt in eadiebus multis. 17Et, usquedum non peccarent in conspectu Dei sui, erant cumipsis bona, quia Deus odiens iniquitatem cum ipsis est. 18Sed, cum recesserunta via, quam disposuerat illis, exterminati sunt in bellis multis multum valde etcaptivi ducti sunt in terram non suam, et templum Dei eorum devenit ad solum, etcivitates eorum comprehensae sunt ab adversariis. 19Et nunc revertentes ad Deumsuum ascenderunt a dispersione, qua dispersi fuerant, et possederunt Ierusalem,ubi sanctuarium eorum est, et inhabitaverunt in montana, quia erat deserta. 20Et nunc, dominator domine, siquidem est ignorantia in populo isto, et peccant inDeum suum, inspiciemus quoniam est in illis offendiculum hoc et ascendemus etexpugnabimus eos; 21si autem non est iniquitas in ipsa gente, transeat dominusmeus, ne forte protegat eos Dominus eorum et Deus eorum, et erimus inimproperium coram omni terra ”. 22Et factum est, ut desiit loqui Achior verbahaec, murmuravit omnis populus, qui erat in circuitu tabernaculi. Et dixeruntmagnates Holoferni et omnes, qui habitabant maritimam et Moab, ut configerenteum: 23“ Non enim timebimus a filiis Israel; ecce enim populus, in quo nonest virtus neque potestas in pugnam validam. 24Propter hoc ascendemus, et eruntin escam militiae tuae, dominator Holofernes ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc