1Ut autem audierunt hi, qui in tabernaculis erant, obstu puerunt superquod factum erat. 2Et incidit in illos timor et tremor, et non erat homo, quimaneret contra faciem proximi sui adhuc, sed effusi simul fugiebant in omnemviam campi et montanae. 3Et, qui castra collocaverant in montana circaBetuliam, in fugam conversi sunt. Et tunc filii Israel, omnis vir bellatoreorum, diffusi sunt in illos. 4Et misit Ozias Betomesthaim et Bemen et Chobamet Cholam in omnem finem Israel, qui renuntiarent de his rebus, quae consummataerant, et ut omnes in hostes effunderentur in interfectionem eorum. 5Ut autemaudierunt filii Israel, omnes simul irruerunt in illos et concidebant illosusque Chobam. Similiter autem et, qui in Ierusalem erant, advenerunt ex omnimontana; renuntiata enim sunt illis, quae facta sunt in castris inimicorumillorum. Et qui in Galaad et qui in Galilaea erant, persecuti sunt illos etpercusserunt eos plaga magna, donec transirent Damascum et terminos eorum. 6Reliqui autem, qui inhabitabant Betuliam, irruerunt in castra Assyriae etexspoliaverunt eos et locupletati sunt valde. 7Filii autem Israel regressi acaede dominati sunt reliquiis; et vici et villae in montana et in campestrimulta spolia possederunt; multitudo enim magna erat.
8Et venit Ioachim sacerdos magnus et seniores filiorum Israel, qui inhabitabantIerusalem, ut viderent bona, quae fecit Dominus Israel, et ut viderent Iudith etloquerentur cum illa in pace. 9Et, ut exiit ad illos Iudith, benedixerunt simuleam omnes et dixerunt ad illam: “ Tu exaltatio Ierusalem, tu gloria magnaIsrael, tu laus magna generis nostri. 10Fecisti omnia haec in manu tua, fecistibona cum Israel, et complacuit in illis Deus. Benedicta esto tu, mulier, apudDeum omnipotentem in aeternum tempus ”. Et dixit omnis populus: “ Fiat,fiat! ”.
11Et exspoliavit populus castra per dies triginta, et dederunt Iudithtabernaculum Holofernis et omne argentum et lectus et vasa et omnem apparatumillius. Et accipiens illa imposuit in mulas et iunxit currus suos et congessitilla in ipsis. 12Et concurrit omnis mulier Israel, ut videret eam, etbenedixerunt eam et fecerunt ei chorum de se. Et accepit thyrsos in manibus suiset dedit mulieribus, quae secum erant. 13Et coronatae sunt oliva, ipsa et quaecum illa erant. Et antecessit omni populo in chorea dux omnium mulierum, etsequebatur omnis vir Israel armatus, cum coronis et hymnis in ore ipsorum. 14Etexordiebatur Iudith confessionem hanc in omni Israel, et acclamabat omnispopulus laudationem hanc Domini.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc