1Et dixit Iudith ad illos: “ Audite me, fratres, et acci pientes caputhoc suspendite illud super propugnaculum muri nostri. 2Et, cum aurorailluxerit, et exierit sol super terram, accipite unusquisque vasa bellica vestraet exietis omnis vir potens extra civitatem et dabitis initium adversus eostamquam descendentes in campum ad primam custodiam filiorum Assyriae; et nondescendetis. 3Et accipientes illi arma sua ibunt in castra sua et suscitabuntduces virtutis Assyriae concurrentque ad tabernaculum Holofernis et noninvenient illum, et incidet in illos timor, et fugient a facie vestra. 4Etsubsecuti vos et omnes, qui incolunt omnem finem Israel, prosternite illos inviis illorum.
5Ante autem quam faciatis ista, vocate mihi Achior Ammoniten, ut vidensrecognoscat eum, qui vituperavit domum Israel et ipsum quasi in mortem misit adnos ”. 6Et vocaverunt Achior de domo Oziae, qui, ut venit et vidit caputHolofernis in manu viri unius in ecclesia populi, cecidit in faciem, etresolutus est spiritus ipsius. 7Ut autem resuscitaverunt eum, procidit ad pedesIudith et adoravit faciem ipsius et dixit: “ Benedicta tu in omni tabernaculoIudae et in omni gente, quicumque audientes nomen tuum turbabuntur. 8Et nuncannuntia mihi, quaecumque fecisti in diebus istis ”. Et rettulit illi Iudithin medio populi omnia, quaecumque fecerat, ex qua die exivit usque in diem, qualoquebatur illis. 9Ut autem desiit loqui, exsultavit omnis populus voce magnaet dedit vocem iucunditatis in civitate sua. 10Videns autem Achior omnia,quaecumque fecit Deus Israel, credidit Deo valde et circumcidit carnem praeputiisui, et appositus est ad do mum Israel usque in diem hanc. 11Postquam autemaurora orta est, suspenderunt caput Holofernis super murum; et accepit omnis virarma sua, et exierunt secundum cohortes ad ascensiones montis. 12Filii autemAssyriae, ut viderunt illos, miserunt ad praepositos suos, et illi venerunt adduces et ad tribunos et ad omnes principes suos. 13Et venerunt ad tabernaculumHolofernis et dixerunt Bagoae, qui erat super omnia eius: “ Suscita dominumnostrum, quoniam ausi sunt Iudaei descendere ad nos in bellum, ut pereant usquead finem ”. 14Introivitque Bagoas et pulsavit cortinam; suspicabatur enimillum cum Iudith dormire. 15Cum autem nemo responderet, aperiens cortinamintravit in cubiculum et invenit illum in scabello proiectum, mortuum, nudum, etcaput illius sublatum ab eo. 16Et exclamavit voce magna cum fletu et gemitu etclamore magno et scidit vestimenta sua. 17Et intravit in tabernaculum, ubiIudith fuerat hospitata, et non invenit eam. Et exsilivit ad populum etclamavit: 18“Inique gesserunt servi! Fecit confusionem una mulier Hebraeorumin domum regis Nabuchodonosor, quoniam ecce Holofernes in terra, et caput ipsiusnon est in illo! ”. 19Ut autem audierunt verba haec, principes virtutisAssyriae sciderunt tunicas suas, et conturbata est anima eorum valde, et factusest clamor et ululatus magnus in medio castrorum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc