Esdrae - 9

12345678910

1Postquam autem haec completa sunt, accesserunt ad me princi pes dicentes:“ Non est separatus populus Israel, sacerdotes et Levitae a populis terrarumet abominationibus eorum, Chananaei videlicet et Hetthaei et Pherezaei etIebusaei et Ammonitarum et Moabitarum et Aegyptiorum et Amorraeorum. 2Tuleruntenim de filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cumpopulis terrarum; manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressionehac prima ”. 3Cumque audissem sermonem istum, scidi vestimentum meum etpallium et evelli capillos capitis mei et barbae et sedi maerens. 4Conveneruntautem ad me omnes, qui timebant verba Dei Israel pro transgressione eorum, quide captivitate venerant; et ego sedebam tristis usque ad sacrificiumvespertinum.
5Et in sacrificio vespertino surrexi de afflictione mea et, scisso vestimentoet pallio, curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum.
6Et dixi: “ Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te,quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput nostrum, et delictanostra creverunt usque ad caelum 7a diebus patrum nostrorum. Peccavimusgraviter usque ad diem hanc, et propter iniquitates nostras traditi sumus, ipsiet reges nostri et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum et in gladium etin captivitatem et in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac. 8Etnunc ad momentum invenimus gratiam apud Dominum Deum nostrum, ut servaret nobisreliquias et figeret nobis tentorium in loco sancto eius et illuminaret oculosnostros Deus noster et daret nobis solacium modicum in servitute nostra. 9Quiaservi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sedinclinavit super nos misericordiam regum Persarum, ut darent nobis solacium, eterigeretur domus Dei nostri, et instaurarentur ruinae eius, et dedit nobisrefugium in Iuda et Ierusalem.
10Et nunc quid dicemus, Deus noster, post haec? Dereliquimus mandata tua, 11quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens: “Terra, ad quamvos ingredimini, ut possideatis eam, terra immunda est, iuxta immunditiampopulorum terrarum et abominationem eorum, qui repleverunt eam a fine usque adfinem coinquinatione sua. 12Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum etfilias eorum ne accipiatis filiis vestris et non quaeratis pacem eorum etprosperitatem eorum usque in aeternum, ut confortemini et comedatis, quae bonasunt terrae, et heredes habeatis filios vestros usque in saeculum”.
13Et post omnia, quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis et indelicto nostro magno, quia tu, Deus noster, non iudicasti secundum iniquitatesnostras et dedisti nobis salutem, sicut est hodie, 14numquid amplius irritafaciemus mandata tua et matrimonia iungemus cum populis abominationum istarum?Numquid iratus es nobis usque ad consummationem, ut non essent reliquiae etsalus? 15Domine, Deus Israel, tua clementia superstites sumus sicut die hac!Ecce coram te sumus in delicto nostro; non enim stari potest coram te propterhoc ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc