Esdrae - 8

12345678910

1Hi sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum, qui ascenderuntmecum in regno Artaxerxis regis de Babylone: 2De filiis Phinees, Gersom. Defiliis Ithamar, Daniel. De filiis David, Hattus filius Secheniae. 3De filiisPharos, Zacharias; et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta. 4De filiisPhahathmoab, Elioenai filius Zaraiae, et cum eo ducenti viri. 5De filiisZethua, Sechenia filius Iahaziel, et cum eo trecenti viri. 6De filiis Adin,Ebed filius Ionathan, et cum eo quinquaginta viri. 7De filiis Elam, Iesaiasfilius Athaliae, et cum eo septuaginta viri. 8De filiis Saphatiae, Zabadiafilius Michael, et cum eo octoginta viri. 9De filiis Ioab, Abdia filius Iahiel,et cum eo ducenti decem et octo viri. 10De filiis Bani, Selomith filiusIosphiae, et cum eo centum sexaginta viri. 11De filiis Bebai, Zacharias filiusBebai, et cum eo viginti octo viri. 12De filiis Azgad, Iohanan filius Eccetan,et cum eo centum et decem viri. 13De filiis Adonicam ascenderunt iuniores, ethaec nomina eorum: Eliphalet et Iehiel et Semeias, et cum eis sexaginta viri. 14De filiis Beguai, Uthai filius Zabud, et cum eis septuaginta viri.
15Congregavi autem eos ad fluvium, qui decurrit ad Ahava, et mansimus ibitribus diebus. Recensui populum et sacerdotes; de filiis autem Levi non inveniibi. 16Itaque misi Eliezer et Ariel et Semeiam et Ioiarib et Elnathan et Nathanet Zachariam et Mosollam principes sapientes. 17Et misi eos ad Eddo, qui estprimus in Chasphiae loco, et posui in ore eorum verba, quae loquerentur ad Eddoet fratres eius, ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri. 18Etadduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos virum doctissimum defiliis Moholi filii Levi filii Israel nomine Serebiam et filios eius et fratreseius decem et octo 19et Hasabiam et cum eo Iesaiam de filiis Merari filiosqueeius et fratres eius viginti 20et de oblatis, quos dederant David et principesad ministeria Levitarum, ducentos viginti viros; omnes hi suis nominibusrecensiti sunt.
21Et praedicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Ahava, ut affligeremur coram Deonostro et peteremus ab eo iter prosperum nobis et filiis nostris universaequesubstantiae nostrae. 22Erubui enim petere a rege praesidium et equites, quidefenderent nos ab inimico in via, quia dixeramus regi: “ Manus Dei nostri estsuper omnes, qui quaerunt eum in bonitate, et potentia eius et fortitudo eiussuper omnes, qui derelinquunt eum ”. 23Ieiunavimus autem et rogavimus Deumnostrum per hoc, et evenit nobis prospere.
24Et separavi de principibus sacerdotum duodecim, Serebiam et Hasabiam et cumeis de fratribus eorum decem, 25appendique eis argentum et aurum et vasa:tributum domus Dei nostri, quod obtulerat rex et consiliatores eius et principeseius universusque Israel eorum, qui ibi inveniebantur. 26Et appendi in manibuseorum argenti talenta sescenta quinquaginta et vasa argentea centum, quaehabebant talenta duo, auri centum talenta, 27et crateres aureos viginti, quihabebant solidos millenos, et vasa aeris fulgentis optimi duo pretiosa ut aurum. 28Et dixi eis: “ Vos sancti Domini, et vasa sancta et argentum et aurumconsecrata Domino, Deo patrum nostrorum; 29vigilate et custodite, donecappendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarumIsrael in Ierusalem, in habitaculis domus Domini ”. 30Susceperunt autemsacerdotes et Levitae pondus argenti et auri et vasorum, ut deferrent Ierusalemin domum Dei nostri.
31Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi, ut pergeremusIerusalem; et manus Dei nostri fuit super nos et liberavit nos de manu inimiciet insidiatoris in via, 32et venimus Ierusalem et mansimus ibi tribus diebus. 33Die autem quarta appensum est argentum et aurum et vasa in domo Dei nostriper manum Meremoth filii Uriae sacerdotis et cum eo Eleazar filius Phineescumque eis Iozabad filius Iesua et Noadia filius Bennui Levitae, 34iuxtanumerum et pondus omnia; descriptumque est omne pondus. In tempore illo, 35quivenerant de captivitate, filii transmigrationis, obtulerunt holocautomata DeoIsrael, vitulos duodecim pro omni populo Israel, arietes nonaginta sex, agnosseptuaginta septem, hircos pro peccato duodecim: omnia in holocaustum Domino. 36Dederunt autem edicta regis satrapis regis et ducibus trans flumen etsublevaverunt populum et domum Dei.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc