Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Iouse 15


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit : a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ.1 Sors tribus filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit: usque ad terminum Edom, ad desertum Sin contra Nageb, usque ad extremam partem australis plagae.
2 Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quæ respicit meridiem.2 Terminus eius meridionalis a summitate maris Salsissimi et a lingua eius, quae respicit meridiem.
3 Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina : ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa,3 Egrediturque contra ascensum Acrabbim et pertransit in Sin ascenditque in meridie Cadesbarne et pervenit in Esron ascendens ad Addar et vertitur in Carca;
4 atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Ægypti : eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis meridianæ plagæ.4 atque inde pertransiens in Asemona pervenit ad torrentem Aegypti; eruntque exitus eius ad mare Magnum: hic erit vobis finis meridianae plagae.
5 Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis : et ea quæ respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium.5 Ab oriente vero terminus erit mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis. Terminus aquilonis a lingua maris et ab extremis Iordanis
6 Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Boën filii Ruben :6 ascendit in Bethagla et transit ab aquilone Betharaba ascendens ad lapidem Boen filii Ruben
7 et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis : transitque aquas, quæ vocantur fons solis : et erunt exitus ejus ad fontem Rogel.7 et ascendens ad Dabir de valle Achor et contra aquilonem vergens ad Galiloth (hi sunt circuli), qui sunt ex adverso ascensionis Adommim, quae est ab australi parte torrentis, transit ad aquas, quae vocantur fons Solis, et erunt exitus eius ad fontem Rogel.
8 Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusæi ad meridiem, hæc est Jerusalem : et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem :8 Ascenditque per convallem Benennom ex latere Iebusaei ad meridiem — haec est Ierusalem — et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra vallem Ennom ad occidentem in extrema parte vallis Raphaim contra aquilonem;
9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephtoa : et pervenit usque ad vicos montis Ephron : inclinaturque in Baala, quæ est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nephtoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Baala, quae est Cariathiarim.
10 Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir : transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon : et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.10 Et vergit de Baala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem — id est Cheslon — et descendit in Bethsames transitque in Thamna
11 Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere : inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala : pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur.11 et pervenit ad latus septentrionale Accaron inclinaturque in Sechron et transit montem Baala pervenitque in Iebneel et finitur mari. Terminus occidentalis est mare Magnum.
12 Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis.
12 Hi sunt termini filiorum Iudae per circuitum in cognationibus suis.
13 Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut præceperat ei Dominus : Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.13 Chaleb vero filio Iephonne dedit partem in medio filiorum Iudae, sicut praeceperat Dominus Iosue: Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, ipsa est Hebron.
14 Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.14 Delevitque ex ea Chaleb tres filios Enac: Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.
15 Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quæ prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.15 Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quae prius vocabatur Cariathsepher (id est civitas Litterarum).
16 Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.16 Dixitque Chaleb: “ Qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam, dabo illi Axam filiam meam uxorem ”.
17 Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior : deditque ei Axam filiam suam uxorem.17 Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Chaleb, deditque ei Axam filiam suam uxorem.
18 Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino : cui Caleb : Quid habes ? inquit.18 Quae cum veniret, suasit viro suo, ut peteret a patre suo agrum; descenditque de asino. Cui Chaleb: “ Quid habes? ”, inquit.
19 At illa respondit : Da mihi benedictionem : terram australem et arentem dedisti mihi ; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.
19 At illa respondit: “ Da mihi benedictionem. Terram Nageb arentem dedisti mihi; iunge et irriguam ”. Dedit itaque ei Chaleb irriguum superius et inferius.
20 Hæc est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas.20 Haec est possessio tribus filiorum Iudae per cognationes suas.
21 Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie : Cabseel et Eder et Jagur,21 Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iudae iuxta terminos Edom in Nageb: Cabseel et Eder et Iagur
22 et Cyna et Dimona et Adada,22 et Cina et Dimona et Adada
23 et Cades et Asor et Jethnam,23 et Cades et Asor et Iethnan,
24 Ziph et Telem et Baloth,24 Ziph et Telem et Baloth
25 Asor nova et Carioth, Hesron, hæc est Asor ;25 et Asorhadatta et Carioth, Esron — haec est Asor —
26 Amam, Sama, et Molada,26 Amam et Sama et Molada
27 et Asergadda et Hassemon et Bethphelet,27 et Asargadda et Hasemon et Bethphelet
28 et Hasersual et Bersabee et Baziothia,28 et Asarsual et Bersabee et Baziothia,
29 et Baala et Jim et Esem,29 Baala et Iim et Esem
30 et Eltholad et Cesil et Harma,30 et Eltholad et Cesil et Horma
31 et Siceleg et Medemena et Sensenna,31 et Siceleg et Madmena et Sensenna
32 Lebaoth et Selim et Aën et Remon. Omnes civitates viginti novem, et villæ earum.32 et Lebaoth et Selim et Enremmon: omnes civitates viginti novem et villae earum.
33 In campestribus vero : Estaol et Sarea et Asena,33 In campestribus vero: Esthaol et Saraa et Asena
34 et Zanoë et Ængannim et Taphua et Enaim,34 et Zanoa et Engannim, Thapphua et Enaim,
35 et Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca,35 Ierimoth et Odollam, Socho et Azeca
36 et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim : urbes quatuordecim, et villæ earum.36 et Saarim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quattuordecim et villae earum.
37 Sanan et Hadassa et Magdalgad,37 Sanan et Hadasa et Magdalgad
38 Delean et Masepha et Jecthel,38 et Delean et Maspha et Iecethel,
39 Lachis et Bascath et Eglon,39 Lachis et Bascath et Eglon
40 Chebbon et Leheman et Cethlis,40 et Chebbon et Lehemas et Cethlis
41 et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda : civitates sedecim, et villæ earum.41 et Gederoth, Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim et villae earum.
42 Labana et Ether et Asan,42 Lobna et Ether et Asan
43 Jephtha et Esna et Nesib,43 et Iephtha et Esna et Nesib
44 et Ceila et Achzib et Maresa : civitates novem, et villæ earum.44 et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem et villae earum.
45 Accaron cum vicis et villulis suis.45 Accaron cum filiabus et villulis suis;
46 Ab Accaron usque ad mare : omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos ejus.46 ab Accaron usque ad mare: omnia, quae sunt ad latus Azoti, et viculos eorum,
47 Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Ægypti, et mare magnum terminus ejus.47 Azotus cum filiabus et villulis suis, Gaza cum filiabus et villulis suis usque ad torrentem Aegypti, et mare Magnum terminus.
48 Et in monte : Samir et Jether et Socoth48 Et in monte: Samir et Iether et Socho
49 et Danna et Cariathsenna, hæc est Dabir :49 et Danna et Cariathsenna — haec est Dabir —
50 Anab et Istemo et Anim,50 et Anab et Esthemo et Anim
51 Gosen et Olon et Gilo : civitates undecim et villæ earum.51 et Gosen et Helon et Gilo: civitates undecim et villae earum.
52 Arab et Ruma et Esaan,52 Arab et Duma et Esaan
53 et Janum et Beththaphua et Apheca,53 et Ianum et Beththapphua et Apheca
54 Athmatha, et Cariath Arbe, hæc est Hebron, et Sior : civitates novem, et villæ earum.54 et Ammatha et Cariatharbe — haec est Hebron — et Sior: civitates novem et villae earum.
55 Maon et Carmel et Ziph et Jota,55 Maon et Carmel et Ziph et Iutta
56 Jezraël et Jucadam et Zanoë,56 et Iezrahel et Iucadam et Zanoa,
57 Accain, Gabaa et Thamna : civitates decem et villæ earum.57 Accain, Gabaa et Thamna: civitates decem et villae earum.
58 Halhul, et Besur, et Gedor,58 Halhul, Bethsur et Gedor
59 Mareth, et Bethanoth, et Eltecon : civitates sex et villæ earum.59 et Mareth et Bethanoth et Eltecon: civitates sex et villae earum. Thecue et Ephratha — haec est Bethlehem — et Phegor et Etam et Culon et Tatam et Sores et Carem et Gallim et Bether et Manahath: civitates undecim et villae earum.
60 Cariathbaal, hæc est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba : civitates duæ, et villæ earum.60 Cariathbaal — haec est Cariathiarim (urbs Silvarum) — et Arebba: civitates duae et villae earum.
61 In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha,61 In deserto: Betharaba, Meddin et Sachacha
62 et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi : civitates sex, et villæ earum.62 et Nebsan et civitas Salis et Engaddi: civitates sex et villae earum.
63 Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere : habitavitque Jebusæus cum filiis Juda in Jerusalem usque in præsentem diem.63 Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non potuerunt filii Iudae delere; habitavitque Iebusaeus cum filiis Iudae in Ierusalem usque in praesentem diem.