Scrutatio

Giovedi, 18 aprile 2024 - San Galdino ( Letture di oggi)

Baruch 4


font

1Hic liber mandatorum Dei,
et lex quæ est in æternum :
omnes qui tenent eam pervenient ad vitam :
qui autem dereliquerunt eam, in mortem.
2Convertere, Jacob, et apprehende eam :
ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus.
3Ne tradas alteri gloriam tuam,
et dignitatem tuam genti alienæ.
4Beati sumus, Israël,
quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis.

5Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israël :
6venundati estis gentibus non in perditionem :
sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum,
traditi estis adversariis.
7Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum,
immolantes dæmoniis, et non Deo.
8Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos,
et contristastis nutricem vestram Jerusalem.
9Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit :
Audite, confines Sion :
adduxit enim mihi Deus luctum magnum.
10Vidi enim captivitatem populi mei,
filiorum meorum et filiarum,
quam superduxit illis Æternus.
11Nutrivi enim illos cum jucunditate ;
dimisi autem illos cum fletu et luctu.
12Nemo gaudeat super me viduam et desolatam :
a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum,
quia declinaverunt a lege Dei.
13Justitias autem ipsius nescierunt,
nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei,
neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt.
14Veniant confines Sion,
et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum,
quam superduxit illis Æternus.
15Adduxit enim super illos gentem de longinquo,
gentem improbam, et alterius linguæ,
16qui non sunt reveriti senem,
neque puerorum miserti sunt,
et abduxerunt dilectos viduæ,
et a filiis unicam desolaverunt.
17Ego autem, quid possum adjuvare vos ?
18qui enim adduxit super vos mala,
ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum.
19Ambulate, filii, ambulate :
ego enim derelicta sum sola.
20Exui me stola pacis,
indui autem me sacco obsecrationis,
et clamabo ad Altissimum in diebus meis.
21Animæquiores estote, filii ; clamate ad Dominum,
et eripiet vos de manu principum inimicorum.
22Ego enim speravi in æternum salutem vestram,
et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia
quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro.
23Emisi enim vos cum luctu et ploratu :
reducet autem vos mihi Dominus
cum gaudio et jucunditate in sempiternum.
24Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo,
sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo,
quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno.
25Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis :
persecutus est enim te inimicus tuus :
sed cito videbis perditionem ipsius,
et super cervices ipsius ascendes.
26Delicati mei ambulaverunt vias asperas :
ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis.
27Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum :
erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos.
28Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo,
decies tantum iterum convertentes requiretis eum :
29qui enim induxit vobis mala,
ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra.

30Animæquior esto, Jerusalem :
exhortatur enim te, qui te nominavit.
31Nocentes peribunt, qui te vexaverunt :
et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur.
32Civitates quibus servierunt filii tui, punientur,
et quæ accepit filios tuos.
33Sicut enim gavisa est in tua ruina, et lætata est in casu tuo,
sic contristabitur in sua desolatione,
34et amputabitur exsultatio multitudinis ejus,
et gaudimonium ejus erit in luctum.
35Ignis enim superveniet ei ab Æterno in longiturnis diebus,
et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis.
36Circumspice, Jerusalem, ad orientem,
et vide jucunditatem a Deo tibi venientem.
37Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos :
veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti,
gaudentes in honorem Dei.