Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Primo libro di Samuele 31


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Philisthim autem pugnabant adversum Israel; et fugerunt viri Israel ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe.1 ופלשתים נלחמים בישראל וינסו אנשי ישראל מפני פלשתים ויפלו חללים בהר הגלבע
2 Irrueruntque Philisthim in Saul et filios eius et percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisua filios Saul.
2 וידבקו פלשתים את שאול ואת בניו ויכו פלשתים את יהונתן ואת אבינדב ואת מלכי שוע בני שאול
3 Totumque pondus proelii versum est in Saul; et consecuti sunt eum viri arcu, et vulneratus est vehementer a sagittariis.3 ותכבד המלחמה אל שאול וימצאהו המורים אנשים בקשת ויחל מאד מהמורים
4 Dixitque Saul ad armigerum suum: “ Evagina gladium tuum et percute me, ne forte veniant incircumcisi isti et confodiant me et illudant mihi ”. Et noluit armiger eius; erat enim nimio timore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium et irruit super eum.4 ויאמר שאול לנשא כליו שלף חרבך ודקרני בה פן יבואו הערלים האלה ודקרני והתעללו בי ולא אבה נשא כליו כי ירא מאד ויקח שאול את החרב ויפל עליה
5 Quod cum vidisset armiger eius, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo.5 וירא נשא כליו כי מת שאול ויפל גם הוא על חרבו וימת עמו
6 Mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius in die illa pariter.6 וימת שאול ושלשת בניו ונשא כליו גם כל אנשיו ביום ההוא יחדו
7 Videntes autem viri Israel, qui erant trans vallem et trans Iordanem, quod fugissent viri Israelitae et quod mortuus esset Saul et filii eius, reliquerunt civitates suas et fugerunt. Veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi.
7 ויראו אנשי ישראל אשר בעבר העמק ואשר בעבר הירדן כי נסו אנשי ישראל וכי מתו שאול ובניו ויעזבו את הערים וינסו ויבאו פלשתים וישבו בהן
8 Facta autem die altera, venerunt Philisthim, ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe.8 ויהי ממחרת ויבאו פלשתים לפשט את החללים וימצאו את שאול ואת שלשת בניו נפלים בהר הגלבע
9 Et praeciderunt caput Saul et exspoliaverunt eum armis, quae miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templis idolorum suorum et populo.9 ויכרתו את ראשו ויפשיטו את כליו וישלחו בארץ פלשתים סביב לבשר בית עצביהם ואת העם
10 Et posuerunt arma eius in templo Astharoth, corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan.
10 וישמו את כליו בית עשתרות ואת גויתו תקעו בחומת בית שן
11 Quod cum audissent habitatores Iabes Galaad, quaecumque fecerant Philisthim Saul,11 וישמעו אליו ישבי יביש גלעד את אשר עשו פלשתים לשאול
12 surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de muro Bethsan; veneruntque Iabes et combusserunt ea ibi.12 ויקומו כל איש חיל וילכו כל הלילה ויקחו את גוית שאול ואת גוית בניו מחומת בית שן ויבאו יבשה וישרפו אתם שם
13 Et tulerunt ossa eorum et sepelierunt sub myrice in Iabes et ieiunaverunt septem diebus.
13 ויקחו את עצמתיהם ויקברו תחת האשל ביבשה ויצמו שבעת ימים