Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Primo libro di Samuele 21


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et surrexit David et abiit; sed et Ionathan ingressus est civitatem.1 Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem : et obstupuit Achimelech, eo quod venisset David. Et dixit ei : Quare tu solus, et nullus est tecum ?
2 Venit autem David in Nob ad Achimelech sacerdotem, et obstupuit Achimelech eo quod venisset David, et dixit ei: “ Quare tu solus et nullus est tecum? ”.2 Et ait David ad Achimelech sacerdotem : Rex præcepit mihi sermonem, et dixit : Nemo sciat rem propter quam missus es a me, et cujusmodi præcepta tibi dederim : nam et pueris condixi in illum et illum locum.
3 Et ait David ad Achimelech sacerdotem: “ Rex praecepit mihi negotium et dixit: “Nemo sciat rem, propter quam a me missus es, et cuiusmodi tibi praecepta dederim”; pueris vero condixi in illum et illum locum.3 Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris.
4 Nunc igitur, si habes ad manum quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris ”.
4 Et respondens sacerdos ad David, ait illi : Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum : si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus ?
5 Et respondens sacerdos David ait ei: “ Non habeo panes laicos ad manum, sed tantum panem sanctum; si mundi sunt pueri maxime a mulieribus? ”.5 Et respondit David sacerdoti, et dixit ei : Equidem, si de mulieribus agitur : continuimus nos ab heri et nudiustertius quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via hæc polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis.
6 Et respondit David sacerdoti et dixit ei: “ Equidem, si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius. Quando egrediebar, fuerunt corpora puerorum sancta, quamvis iter esset profanum. Quanto magis hodie sunt sancti quoad corpora ”.6 Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem : neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi.
7 Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem; neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi.
7 Erat autem ibi vir quidam de servis Saul in die illa, intus in tabernaculo Domini : et nomen ejus Doëg Idumæus, potentissimus pastorum Saul.
8 Erat autem ibi vir de servis Saul in die illa retentus ante Dominum; et nomen eius Doeg Idumaeus, potentissimus pastorum Saul.
8 Dixit autem David ad Achimelech : Si habes hic ad manum hastam aut gladium ? quia gladium meum et arma mea non tuli mecum : sermo enim regis urgebat.
9 Dixit autem David ad Achimelech: “ Si habes hic ad manum hastam aut gladium? Quia gladium meum et arma mea non tuli mecum; negotium enim regis urgebat ”.9 Et dixit sacerdos : Ecce hic gladius Goliath Philisthæi, quem percussisti in Valle terebinthi : est involutus pallio post ephod : si istum vis tollere, tolle : neque enim hic est alius absque eo. Et ait David : Non est huic alter similis : da mihi eum.
10 Et dixit sacerdos: “ Ecce hic gladius Goliath Philisthaei, quem percussisti in valle Terebinthi; est involutus pallio post ephod. Si istum vis tollere, tolle, neque enim est alius hic absque eo ”. Et ait David: “ Non est huic alter similis; da mihi eum ”.
10 Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul : et venit ad Achis regem Geth.
11 Surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth.11 Dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David : Numquid non iste est David rex terræ ? nonne huic cantabant per choros, dicentes : Percussit Saul mille,
et David decem millia ?
12 Dixeruntque ei servi Achis: “ Numquid non iste est David rex terrae? Nonne huic cantabant per choros dicentes: “Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua”? ”.
12 Posuit autem David sermones istos in corde suo, et extimuit valde a facie Achis regis Geth.
13 Posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis Geth.13 Et immutavit os suum coram eis, et collabebatur inter manus eorum : et impingebat in ostia portæ, defluebantque salivæ ejus in barbam.
14 Et immutavit os suum coram eis; et insaniebat inter manus eorum et impingebat in ostia portae, defluebantque salivae in barbam.14 Et ait Achis ad servos suos : Vidistis hominem insanum : quare adduxistis eum ad me ?
15 Et ait Achis ad servos suos: “ Vidistis hominem insanum. Quare adduxistis eum ad me?15 an desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret me præsente ? hiccine ingredietur domum meam ?
16 An desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret, me praesente? Hicine ingredietur domum meam? ”.