Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Primo libro di Samuele 21


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Et surrexit David et abiit; sed et Ionathan ingressus est civitatem.1 ויבא דוד נבה אל אחימלך הכהן ויחרד אחימלך לקראת דוד ויאמר לו מדוע אתה לבדך ואיש אין אתך
2 Venit autem David in Nob ad Achimelech sacerdotem, et obstupuit Achimelech eo quod venisset David, et dixit ei: “ Quare tu solus et nullus est tecum? ”.2 ויאמר דוד לאחימלך הכהן המלך צוני דבר ויאמר אלי איש אל ידע מאומה את הדבר אשר אנכי שלחך ואשר צויתך ואת הנערים יודעתי אל מקום פלני אלמוני
3 Et ait David ad Achimelech sacerdotem: “ Rex praecepit mihi negotium et dixit: “Nemo sciat rem, propter quam a me missus es, et cuiusmodi tibi praecepta dederim”; pueris vero condixi in illum et illum locum.3 ועתה מה יש תחת ידך חמשה לחם תנה בידי או הנמצא
4 Nunc igitur, si habes ad manum quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris ”.
4 ויען הכהן את דוד ויאמר אין לחם חל אל תחת ידי כי אם לחם קדש יש אם נשמרו הנערים אך מאשה
5 Et respondens sacerdos David ait ei: “ Non habeo panes laicos ad manum, sed tantum panem sanctum; si mundi sunt pueri maxime a mulieribus? ”.5 ויען דוד את הכהן ויאמר לו כי אם אשה עצרה לנו כתמול שלשם בצאתי ויהיו כלי הנערים קדש והוא דרך חל ואף כי היום יקדש בכלי
6 Et respondit David sacerdoti et dixit ei: “ Equidem, si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius. Quando egrediebar, fuerunt corpora puerorum sancta, quamvis iter esset profanum. Quanto magis hodie sunt sancti quoad corpora ”.6 ויתן לו הכהן קדש כי לא היה שם לחם כי אם לחם הפנים המוסרים מלפני יהוה לשום לחם חם ביום הלקחו
7 Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem; neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi.
7 ושם איש מעבדי שאול ביום ההוא נעצר לפני יהוה ושמו דאג האדמי אביר הרעים אשר לשאול
8 Erat autem ibi vir de servis Saul in die illa retentus ante Dominum; et nomen eius Doeg Idumaeus, potentissimus pastorum Saul.
8 ויאמר דוד לאחימלך ואין יש פה תחת ידך חנית או חרב כי גם חרבי וגם כלי לא לקחתי בידי כי היה דבר המלך נחוץ
9 Dixit autem David ad Achimelech: “ Si habes hic ad manum hastam aut gladium? Quia gladium meum et arma mea non tuli mecum; negotium enim regis urgebat ”.9 ויאמר הכהן חרב גלית הפלשתי אשר הכית בעמק האלה הנה היא לוטה בשמלה אחרי האפוד אם אתה תקח לך קח כי אין אחרת זולתה בזה ויאמר דוד אין כמוה תננה לי
10 Et dixit sacerdos: “ Ecce hic gladius Goliath Philisthaei, quem percussisti in valle Terebinthi; est involutus pallio post ephod. Si istum vis tollere, tolle, neque enim est alius hic absque eo ”. Et ait David: “ Non est huic alter similis; da mihi eum ”.
10 ויקם דוד ויברח ביום ההוא מפני שאול ויבא אל אכיש מלך גת
11 Surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth.11 ויאמרו עבדי אכיש אליו הלוא זה דוד מלך הארץ הלוא לזה יענו במחלות לאמר הכה שאול באלפו ודוד ברבבתו
12 Dixeruntque ei servi Achis: “ Numquid non iste est David rex terrae? Nonne huic cantabant per choros dicentes: “Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua”? ”.
12 וישם דוד את הדברים האלה בלבבו וירא מאד מפני אכיש מלך גת
13 Posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis Geth.13 וישנו את טעמו בעיניהם ויתהלל בידם ויתו על דלתות השער ויורד רירו אל זקנו
14 Et immutavit os suum coram eis; et insaniebat inter manus eorum et impingebat in ostia portae, defluebantque salivae in barbam.14 ויאמר אכיש אל עבדיו הנה תראו איש משתגע למה תביאו אתו אלי
15 Et ait Achis ad servos suos: “ Vidistis hominem insanum. Quare adduxistis eum ad me?15 חסר משגעים אני כי הבאתם את זה להשתגע עלי הזה יבוא אל ביתי
16 An desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret, me praesente? Hicine ingredietur domum meam? ”.