Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Giosuè 13


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Iosue senex provectaeque aetatis erat, et dixit Dominus ad eum: “ Senuisti et longaevus es; terraque latissima adhuc superest, quae necdum occupata est.1 Josue senex provectæque ætatis erat, et dixit Dominus ad eum : Senuisti, et longævus es, terraque latissima derelicta est, quæ necdum sorte divisa est :
2 Omnis videlicet Galilaea, regio Philisthim et universa Gesuri,2 omnis videlicet Galilæa, Philisthiim, et universa Gessuri.
3 a fluvio Sihor, qui est ad orientem Aegypti, usque ad terminos Accaron contra aquilonem, terra Chananaea, quae in quinque principes Philisthim dividitur, Gazaeos et Azotios, Ascalonitas, Getthaeos et Accaronitas ac Hevaei3 A fluvio turbido, qui irrigat Ægyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem : terra Chanaan, quæ in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazæos, et Azotios, Ascalonitas, Gethæos, et Accaronitas.
4 meridie; et omnis terra Chanaan de Ara Sidoniorum usque Apheca et terminos Amorraei;4 Ad meridiem vero sunt Hevæi, omnis terra Chanaan, et Maara Sidoniorum, usque Apheca et terminos Amorrhæi,
5 et terra Gibliorum et omnis Libanus in oriente a Baalgad sub monte Hermon usque ad introitum Emath,5 ejusque confinia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath ;
6 omnes, qui habitant in monte a Libano usque ad Maserephoth in occidente, universi Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israel. Sorte tantum distribue terram Israel in hereditatem, sicut praecepi tibi.6 omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël. Veniat ergo in partem hæreditatis Israël, sicut præcepi tibi.
7 Et nunc divide terram hanc in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse ”.
7 Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiæ tribui Manasse,
8 Cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam:8 cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Jordanis, ad orientalem plagam.
9 ab Aroer, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et civitate in vallis medio, universaque campestria Medaba usque Dibon;9 Ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon,
10 et cunctas civitates Sehon regis Amorraei, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon;10 et cunctas civitates Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon,
11 et Galaad ac terminos Gesuri et Maachathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Salcha,11 et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha,
12 omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astharoth et Edrai — ipse fuit de reliquiis Raphaim C; percussitque eos Moyses atque delevit.12 omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim : percussitque eos Moyses, atque delevit.
13 Non autem disperdiderunt filii Israel Gesuri et Maachathi, et habitaverunt in medio Israel usque in praesentem diem.
13 Nolueruntque disperdere filii Israël Gessuri et Machati : et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem.
14 Tribui tantum Levi non dedit possessionem, sed sacrificia Domini, Dei Israel: ipsa est eius hereditas, sicut locutus est illi.
14 Tribui autem Levi non dedit possessionem : sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël, ipsa est ejus hæreditas, sicut locutus est illi.
15 Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas.15 Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas.
16 Fuitque terminus eorum ab Aroer, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et a civitate in valle eiusdem torrentis media, et universa planities usque Medaba,16 Fuitque terminus eorum ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media : universam planitiem, quæ ducit Medaba,
17 Hesebon cunctaque oppida eius, quae sunt in campestribus: Dibon et Bamothbaal et Bethbaalmeon17 et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus : Dibon quoque et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon,
18 et Iasa et Cademoth et Mephaath,18 et Jassa, et Cedimoth, et Mephaath,
19 Cariathaim et Sabama et Serethsahar in monte convallis,19 et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis.
20 Bethphegor et declivia Phasga et Bethiesimoth20 Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth,
21 et omnes urbes campestres universumque regnum Sehon regis Amorraei, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses, ipsum et principes Madian, Evi et Recem et Sur et Hur et Rebe, duces Sehon habitatores terrae.21 et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian : Hevæum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terræ.
22 Et Balaam filium Beor hariolum occiderunt filii Israel gladio cum ceteris interfectis.22 Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israël gladio cum ceteris interfectis.
23 Factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius. Haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas, urbes et viculi earum.
23 Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Hæc est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum.
24 Deditque Moyses tribui Gad, filiis Gad, per cognationes suas possessionem, cuius hic est24 Deditque Moyses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem, cujus hæc divisio est.
25 terminus: Iazer et omnes civitates Galaad dimidiaque pars terrae filiorum Ammon usque ad Aroer, quae est contra Rabba;25 Terminus Jaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terræ filiorum Ammon, usque ad Aroër, quæ est contra Rabba,
26 et ab Hesebon usque Ramothmaspha et Betonim et a Mahanaim usque ad terminos Lodabar,26 et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim : et a Manaim usque ad terminos Dabir.
27 in valle quoque Betharan et Bethnemra et Succoth et Saphon, reliqua pars regni Sehon regis Hesebon; Iordanis et terminus usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam.27 In valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth, et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon : hujus quoque finis, Jordanis est, usque ad extremam partem maris Cenereth trans Jordanem ad orientalem plagam.
28 Haec est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villae earum.
28 Hæc est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villæ earum.
29 Dedit Moyses et dimidiae tribui filiorum Manasse, iuxta cognationes suas possessionem:29 Dedit et dimidiæ tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognationes suas, possessionem,
30 Manasse, a Mahanaim universam Basan, cunctum regnum Og regis Basan omnesque vicos Iair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida;30 cujus hoc principium est : a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida :
31 et dimidiam partem Galaad et Astharoth et Edrai, urbes regni Og in Basan, filiis Machir filii Manasse, dimidiae parti filiorum Machir, iuxta cognationes suas.
31 et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai, urbes regni Og in Basan : filiis Machir, filii Manasse, dimidiæ parti filiorum Machir juxta cognationes suas.
32 Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Iordanem contra Iericho ad orientalem plagam.32 Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam.
33 Tribui autem Levi non dedit possessionem, quoniam Dominus, Deus Israel, ipse est possessio eius, ut locutus est illi.
33 Tribui autem Levi non dedit possessionem : quoniam Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus, ut locutus est illi.