Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Malachia 1


font
NOVA VULGATALA SACRA BIBBIA
1 Oraculum. Verbum Domini ad Israel in manu Malachiae.
2 “ Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis: “In quo dilexisti nos?”. Nonnefrater erat Esau Iacob?, dicit Dominus; et dilexi Iacob,
3 Esau autem odio habuiet posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius thoibus deserti.
4 Quodsi dixerit Edom: “Destructi sumus, sed revertentes aedificabimus, quaedestructa sunt”, haec dicit Dominus exercituum: Isti aedificabunt, et egodestruam; et vocabuntur 'Termini impietatis' et 'Populus, cui iratus estDominus usque in aeternum'.
5 Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis: “Magnificatusest Dominus ultra terminos Israel”.
6 Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi esthonor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus?, dicit Dominus exercituumad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum et dicitis: “In quo despeximusnomen tuum?”.
7 Offertis super altare meum panem pollutum et dicitis: “Inquo polluimus te?”. In eo quod dicitis: “Mensa Domini contemptibilis est”.
8 Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? Et si offeratis claudum etlanguidum, nonne malum est? Offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut sisusceperit faciem tuam!, dicit Dominus exercituum.
9 Sed nunc deprecamini vultumDei, ut misereatur vestri! De manu enim vestra factum est hoc. Num suscipietfacies vestras?, dicit Dominus exercituum.
10 Quis est in vobis, qui claudatostia, ne incendatis altare meum gratuito? Non est mihi voluntas in vobis, dicitDominus exercituum; et munus non suscipiam de manu vestra.
11 Ab ortu enim solisusque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificaturet offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum nomen meum in gentibus, dicitDominus exercituum.
12 Vos autem polluistis illud in eo quod dicitis: “MensaDomini contaminata est, et contemptibilis esca eius”.
13 Et dicitis: “Quantuslabor!”, et despicitis illam, dicit Dominus exercituum. Et infertis de rapinisclaudum et languidum et infertis sicut munus. Numquid suscipiam illud de manuvestra?, dicit Dominus.
14 Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculumet votum faciens immolat debile Domino. Quia Rex magnus ego, dicit Dominusexercituum, et nomen meum horribile in gentibus.