1Et rursus levavi oculos meos et vidi: et ecce quattuor quadrigaeegredientes de medio duorum montium; et montes, montes aerei. 2In quadrigaprima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri, 3et in quadriga tertia equialbi, et in quadriga quarta equi varii. 4Et respondi et dixi ad angelum, quiloquebatur in me: “Quid sunt haec, domine mi?”. 5Et respondit angelus etait ad me: “Isti sunt quattuor venti caeli, qui egrediuntur, postquamsteterunt coram Dominatore omnis terrae”. 6In qua erant equi nigri,egrediebantur in terram aquilonis, et albi egressi sunt post eos, et variiegressi sunt ad terram austri. 7Et equi fortes exierunt et quaerebant ire etdiscurrere per terram. Et dixit: “Ite, perambulate terram”. Etperambulaverunt terram. 8Et vocavit me et locutus est ad me dicens: “Ecce,qui egrediuntur in terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terraaquilonis”.
9Et factum est verbum Domini ad me dicens: 10“Sume ab his, qui decaptivitate sunt, ab Holdai et a Thobia et ab Iedaia, et venies tu in die illaet intrabis domum Iosiae filii Sophoniae, qui venerunt de Babylone. 11Et sumesargentum et aurum et facies coronam et pones in capite Iesua filii Iosedec,sacerdotis magni, 12et loqueris ad eum dicens: Haec ait Dominus exercituumdicens: Ecce vir, Germen nomen eius; et in loco suo aliquid germinabit etaedificabit templum Domini. 13Et ipse exstruet templum Domini; et ipse portabitgloriam et sedebit et dominabitur super solio suo; et erit sacerdos ad dexterameius, et consilium pacis erit inter illos duos. 14Et corona erit Helem etThobiae et Iedaiae et Hen filio Sophoniae memoriale in templo Domini. 15Et quiprocul sunt, venient et aedificabunt in templo Domini; et scietis quia Dominusexercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si oboedieritis voci Domini Deivestri” ”.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online