1In anno secundo Darii regis, in mense sexto, in die prima men sis, factumest verbum Domini in manu Aggaei prophetae ad Zorobabel filium Salathiel ducemIudae et ad Iesua filium Iosedec sacerdotem magnum dicens: 2“ Haec aitDominus exercituum dicens: Populus iste dicit: “Nondum venit tempus domusDomini aedificandae” ”. 3Et factum est verbum Domini in manu Aggaeiprophetae dicens: 4“ Numquid tempus vobis est, ut habitetis in domibuslaqueatis, et domus ista deserta? 5Et nunc haec dicit Dominus exercituum:Ponite corda vestra super vias vestras: 6seminastis multum et intulistis parum,comedistis et non estis satiati, bibistis et non estis inebriati, operuistis voset non estis calefacti, et, qui pro mercede operatus est, misit eam in sacculumpertusum. 7Haec dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super viasvestras. 8Ascendite in montem, portate lignum et aedificate domum, etacceptabilis mihi erit et glorificabor, dicit Dominus. 9Respexistis ad amplius,et ecce factum est minus; et intulistis in domum, et exsufflavi illud. Quam obcausam?, dicit Dominus exercituum. Quia domus mea deserta est, et vos festinatisunusquisque in domum suam. 10Propter hoc super vos prohibiti sunt caeli, nedarent rorem, et terra prohibita est, ne daret fructum suum. 11Et vocavisiccitatem super terram et super montes et super triticum et super vinum etsuper oleum et, quaecumque profert humus, et super homines et super iumenta etsuper omnem laborem manuum ”. 12Et audivit Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec sacerdos magnuset omnes reliquiae populi vocem Domini Dei sui et verba Aggaei prophetae, sicutmisit eum Dominus Deus eorum ad ipsos; et timuit populus a facie Domini. 13Et dixit Aggaeus nuntius Domini secundum mandatum Domini populo dicens: “Ego vobiscum, dicit Dominus ”. 14Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabelfilii Salathiel ducis Iudae et spiritum Iesua filii Iosedec sacerdotis magni etspiritum reliquorum omnium de populo; et ingressi sunt et faciebant opus in domoDomini exercituum Dei sui. 15In die vicesima et quarta mensis, in sexto mense,in anno secundo Darii regis.

12

LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online