1Vae, provocatrix et inquinata,civitas violenta!
2Non audivit vocem,non suscepit disciplinam;in Domino non est confisa,ad Deum suum non appropiavit.
3Principes eius in medio eiusleones rugientes;iudices eius lupi deserti,ossa non relinquunt in mane.
4Prophetae eius vaniloqui,viri fallaces;sacerdotes eius polluerunt sanctum, iniuste egerunt contra legem.
5Dominus iustus in medio eiusnon faciet iniquitatem;mane, mane iudicium suum dabit, sicut lucem, quae non deficit;nescivit autem iniquus confusionem.
6“ Disperdidi gentes,dissipati sunt anguli earum;desertas feci vias eorum,dum non est qui transeat;desolatae sunt civitates eorum,non remanente viro nec ullo habitatore.
7Dixi: Nunc timebis me,suscipies disciplinam!Et non evanescent ab oculis eius omnia, in quibus visitavi eam.Verumtamen acceleraverunt corrumpereomnes actiones suas.
8Quapropter exspecta me,dicit Dominus,in die qua surgam ut testis;quia iudicium meum, ut congregem genteset colligam regna,ut effundam super eas indignationem meam,omnem iram furoris mei;in igne enim zeli meidevorabitur omnis terra.
9Quia tunc reddam populislabium purum,ut invocent omnes in nomine Dominiet serviant ei umero uno.
10Ultra flumina Aethiopiae,inde supplices mei,filii dispersorum meorumdeferent munus mihi.
11In die illa non confunderissuper cunctis actionibus tuis,quibus praevaricata es in me;quia tunc auferam de medio tuimagniloquos superbos tuos,et non adicies exaltari ampliusin monte sancto meo.
12Et derelinquam in medio tuipopulum pauperem et egenum ”.Et sperabunt in nomine Dominireliquiae Israel.
13Non facient iniquitatemnec loquentur mendacium;et non invenietur in ore eorumlingua dolosa,quoniam ipsi pascentur et accubabunt,et non erit qui exterreat.
14Lauda, filia Sion;iubilate, Israel!Laetare et exsulta in omni corde,filia Ierusalem!
15Abstulit Dominus iudicium tuum,avertit inimicos tuos;rex Israel, Dominus, in medio tui,non timebis malum ultra.
16In die illa dicetur Ierusalem:“ Noli timere, Sion;ne dissolvantur manus tuae!
17Dominus Deus tuus in medio tui,fortis ipse salvabit;gaudebit super te in laetitia,commotus in dilectione sua;exsultabit super te in laude
18sicut in die conventus ”.“ Auferam a te calamitatem,ut non ultra habeas super ea opprobrium.
19Ecce ego interficiamomnes, qui afflixerunt tein tempore illo;et salvabo claudicantemet eam, quae eiecta fuerat, congregabo;et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum,
20in tempore illo, quo adducam vos,et in tempore, quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen et in laudemomnibus populis terrae,cum convertero sortem vestramcoram oculis vestris ”,dicit Dominus.

123

LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online