Sofonia 1
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Verbum Domini, quod factum est ad Sophoniam filium Chusi filii Godoliaefilii Amariae filii Ezechiae, in diebus Iosiae filii Amon regis Iudae. | 1 كلمة الرب التي صارت الى صفنيا بن كوشي بن جدليا بن امريا بن حزقيا في ايام يوشيا بن آمون ملك يهوذا. |
2 “ Auferens auferam omnia a facie terrae, dicit Dominus, | 2 نزعا انزع الكل عن وجه الارض يقول الرب. |
3 auferam hominem et pecus, auferam volatile caeli et pisces maris. Et ruinae impiorum erunt; et disperdam homines a facie terrae, dicit Dominus. | 3 انزع الانسان والحيوان. انزع طيور السماء وسمك البحر والمعاثر مع الاشرار واقطع الانسان عن وجه الارض يقول الرب. |
4 Et extendam manum meam super Iudam et super omnes habitantes Ierusalem; et disperdam de loco hoc reliquias Baal et nomina aedituorum cum sacerdotibus | 4 وامد يدي على يهوذا وعلى كل سكان اورشليم واقطع من هذا المكان بقية البعل اسم الكماريم مع الكهنة |
5 et eos, qui adorant super tecta militiam caeli et adorant et iurant in Domino et iurant in Melchom, | 5 والساجدين على السطوح لجند السماء والساجدين الحالفين بالرب والحالفين بملكوم |
6 et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quaerunt Dominum nec investigant eum ”. | 6 والمرتدين من وراء الرب والذين لم يطلبوا الرب ولا سألوا عنه |
7 Silete a facie Domini Dei, quia iuxta est dies Domini; quia praeparavit Dominus hostiam, sanctificavit vocatos suos. | 7 اسكت قدام السيد الرب لان يوم الرب قريب. لان الرب قد اعدّ ذبيحة قدس مدعويه. |
8 “ Et erit in die hostiae Domini: visitabo super principes et super filios regis et super omnes, qui induti sunt veste peregrina; | 8 ويكون في يوم ذبيحة الرب اني اعاقب الرؤساء وبني الملك وجميع اللابسين لباسا غريبا. |
9 et visitabo super omnem, qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum domini sui iniquitate et dolo. | 9 وفي ذلك اليوم اعاقب كل الذين يقفزون من فوق العتبة الذين يملأون بيت سيدهم ظلما وغشّا. |
10 Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta Piscium, et ululatus ab urbe Nova, et contritio magna a collibus. | 10 ويكون في ذلك اليوم يقول الرب صوت صراخ من باب السمك وولولة من القسم الثاني وكسر عظيم من الاكام. |
11 Ululate, habitatores Pilae, quia interiit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento. | 11 ولولوا يا سكان مكتيش لان كل شعب كنعان باد. انقطع كل الحاملين الفضة. |
12 Et erit in tempore illo: scrutabor Ierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in faecibus suis, qui dicunt in cordibus suis: “Non faciet bene Dominus et non faciet male”. | 12 ويكون في ذلك الوقت اني افتش اورشليم بالسّرج واعاقب الرجال الجامدين على درديهم القائلين في قلوبهم ان الرب لا يحسن ولا يسيء. |
13 Et erunt opes eorum in direptionem, et domus eorum in desertum; et aedificabunt domos et non habitabunt, et plantabunt vineas et non bibent vinum earum ”. | 13 فتكون ثروتهم غنيمة وبيوتهم خرابا ويبنون بيوتا ولا يسكنونها ويغرسون كروما ولا يشربون خمرها |
14 Iuxta est dies Domini magnus, iuxta et velox nimis; vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis. | 14 قريب يوم الرب العظيم قريب وسريع جدا. صوت يوم الرب. يصرخ حينئذ الجبار مرّا. |
15 Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies vastitatis et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, | 15 ذلك اليوم يوم سخط يوم ضيق وشدّة يوم خراب ودمار يوم ظلام وقتام يوم سحاب وضباب |
16 dies tubae et clangoris super civitates munitas et super angulos excelsos. | 16 يوم بوق وهتاف على المدن المحصّنة وعلى الشرف الرفيعة. |
17 Et tribulabo homines, et ambulabunt ut caeci, quia Domino peccaverunt; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et viscera eorum sicut stercora. | 17 واضايق الناس فيمشون كالعمي لانهم اخطأوا الى الرب فيسفح دمهم كالتراب ولحمهم كالجلّة. |
18 Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini; in igne zeli eius devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram. | 18 لا فضتهم ولا ذهبهم يستطيع انقاذهم في يوم غضب الرب بل بنار غيرته تؤكل الارض كلها. لانه يصنع فناء باغتا لكل سكان الارض |