Michea 1
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Verbum Domini, quod factum est ad Michaeam Morasthiten in diebus Ioatham,Achaz, Ezechiae regum Iudae, quod vidit super Samariam et Ierusalem. | 1 Verbum Domini, quod factum est ad Michaeam Morasthiten in diebus Ioatham,Achaz, Ezechiae regum Iudae, quod vidit super Samariam et Ierusalem. |
2 Audite, populi omnes, et attendat terra et plenitudo eius; et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo. | 2 Audite, populi omnes, et attendat terra et plenitudo eius; et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo. |
3 Quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terrae; | 3 Quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terrae; |
4 et liquescent montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, sicut aquae, quae decurrunt in praeceps. | 4 et liquescent montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, sicut aquae, quae decurrunt in praeceps. |
5 In scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israel. Quod scelus Iacob? Nonne Samaria? Et quae excelsa Iudae? Nonne Ierusalem? | 5 In scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israel. Quod scelus Iacob? Nonne Samaria? Et quae excelsa Iudae? Nonne Ierusalem? |
6 Et ponam Samariam in acervum lapidum, in agrum, ubi plantatur vinea; et detraham in vallem lapides eius et fundamenta eius revelabo. | 6 Et ponam Samariam in acervum lapidum, in agrum, ubi plantatur vinea; et detraham in vallem lapides eius et fundamenta eius revelabo. |
7 Et omnia sculptilia eius concidentur, et omnes mercedes eius comburentur igne, et omnia idola eius ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur. | 7 Et omnia sculptilia eius concidentur, et omnes mercedes eius comburentur igne, et omnia idola eius ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur. |
8 Super hoc plangam et ululabo; vadam spoliatus et nudus, faciam planctum velut thoum et luctum quasi struthionum, | 8 Super hoc plangam et ululabo; vadam spoliatus et nudus, faciam planctum velut thoum et luctum quasi struthionum, |
9 quia desperata est plaga eius, quia venit usque ad Iudam, tetigit portam populi mei usque ad Ierusalem. | 9 quia desperata est plaga eius, quia venit usque ad Iudam, tetigit portam populi mei usque ad Ierusalem. |
10 In Geth nolite annuntiare, lacrimis ne ploretis, in Bethleaphra in pulvere volutamini. | 10 In Geth nolite annuntiare, lacrimis ne ploretis, in Bethleaphra in pulvere volutamini. |
11 Et transite vobis, habitatores Saphir, confusi ignominia; non sunt egressi habitatores Saanan. Planctus Bethesel auferet a vobis mansionem suam. | 11 Et transite vobis, habitatores Saphir, confusi ignominia; non sunt egressi habitatores Saanan. Planctus Bethesel auferet a vobis mansionem suam. |
12 Profecto trement de bono habitatores Maroth, quia descendit malum a Domino in portam Ierusalem. | 12 Profecto trement de bono habitatores Maroth, quia descendit malum a Domino in portam Ierusalem. |
13 Iungite quadrigae equos, habitatores Lachis; principium peccati est filiae Sion, quia in te inventa sunt scelera Israel. | 13 Iungite quadrigae equos, habitatores Lachis; principium peccati est filiae Sion, quia in te inventa sunt scelera Israel. |
14 Propterea dabis dimissionem super Moresethgeth. Domus Achzib in deceptionem regibus Israel. | 14 Propterea dabis dimissionem super Moresethgeth. Domus Achzib in deceptionem regibus Israel. |
15 Adhuc expugnatorem adducam tibi, quae habitas in Maresa; usque Odollam veniet gloria Israel. | 15 Adhuc expugnatorem adducam tibi, quae habitas in Maresa; usque Odollam veniet gloria Israel. |
16 Decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te. | 16 Decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te. |