1Quia ecce in diebus illiset in tempore illo,cum convertero sortemIudae et Ierusalem,
2congregabo omnes genteset deducam eas in vallem Iosaphatet disceptabo cum eis ibisuper populo meo et hereditate mea Israel,quos disperserunt in nationibus,et terram meam diviserunt.
3Et super populum meum miserunt sortem;et dederunt puerum pro meretriceet puellam vendiderunt pro vino, ut biberent.
4Verum quid vobis et mihi, Tyrus et Sidon et omnes termini Philisthaeae?Numquid ultionem vos reddetis mihi? Et si ulciscimini vos contra me, citovelociter reddam ultionem vestram super caput vestrum.
5Argentum enim meum etaurum tulistis et pretiosa bona mea intulistis in delubra vestra.
6Et filiosIudae et filios Ierusalem vendidistis filiis Graecorum, ut longe faceretis eosde finibus suis.
7Ecce ego suscitabo eos de loco, in quo vendidistis eos, etreddam ultionem vestram in caput vestrum.
8Et vendam filios vestros et filiasvestras in manibus filiorum Iudae; et venumdabunt eos Sabaeis, genti longinquae,quia Dominus locutus est.
9Clamate hoc in gentibus,sanctificate bellum,suscitate robustos;accedant, ascendantomnes viri bellatores.
10Concidite vomeres vestros in gladioset falces vestras in lanceas;infirmus dicat:“ Fortis ego sum ”.
11Erumpite et venite,omnes gentes de circuitu,et congregamini ibi!Deduc, Domine, robustos tuos!
12Consurgant et ascendant gentesin vallem Iosaphat,quia ibi sedebo, ut iudicemomnes gentes in circuitu.
13Mittite falces,quoniam maturavit messis;venite et premite,quia plenum est torcular:exuberant torcularia,quia magna est malitia eorum.
14Populi, populiin valle Decisionis,quia iuxta est dies Dominiin valle Decisionis.
15Sol et luna obtenebrati sunt,et stellae retraxerunt splendorem suum.
16Et Dominus de Sion rugietet de Ierusalem dabit vocem suam;et movebuntur caeli et terra,et Dominus refugium populo suoet fortitudo filiis Israel.
17Et scietis quia ego Dominus Deus vesterhabitans in Sion monte sancto meo;et erit Ierusalem locus sanctus,et alieni non transibunt per eam amplius.
18Et erit in die illa:stillabunt montes mustum,et colles fluent lacte;et per omnes rivos Iudae ibunt aquae,et fons de domo Domini egredieturet irrigabit torrentem Settim.
19Aegyptus in desolationem erit,et Idumaea in desertum desolationis,pro eo quod inique egerint in filios Iudaeet effuderint sanguinem innocentem in terra eorum.
20Et Iuda in aeternum habitabitur,et Ierusalem in generationem et generationem;
21et vindicabo sanguinem eorum, quem non relinquam impunitum;et Dominus commoratur in Sion.