Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Giuditta 12


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et iussit introduci eam, ubi reponebatur argentum ipsius. Et praecepitsterni ei et dare ei ex obsoniis suis et ex vino suo bibere.1 Tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus, et jussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo.
2 Et dixit Iudith:“ Non manducabo ex eis, ne fiat mihi offensio, sed ex eis, quae allata sunt,praebebitur mihi ”.
2 Cui respondit Judith, et dixit : Nunc non potero manducare ex his quæ mihi præcipis tribui, ne veniat super me offensio : ex his autem quæ mihi detuli, manducabo.
3 Et dixit ad eam Holofernes: “ Si autem defecerint, quae tecum sunt, undeafferemus et dabimus tibi similia eis? Non enim est homo nobiscum ex genere tuo,qui habeat similia ”.3 Cui Holofernes ait : Si defecerint tibi ista, quæ tecum detulisti, quid faciemus tibi ?
4 Dixitque ad eum Iudith: “ Vivit anima tua, dominemi, quoniam non impendet ancilla tua, quae sunt mecum, quousque faciat Dominusin manu mea, quae voluit ”.4 Et dixit Judith : Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum quod præceperat.
5 Et induxerunt eam servi Holofernis intabernaculum, et dormivit usque in mediam noctem. Surrexitque ante vigiliammatutinam5 Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum.
6 et misit ad Holofernen dicens: “ Praecipiat nunc dominus meuspermitti ancillam suam exire ad orationem ”.6 Et præcepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum per triduum :
7 Et praecepit Holofernescustodibus suis, ne prohiberent eam. Et permansit in castris triduum. Et exiebatper noctem in vallem Betuliae et baptizabat se in fontem aquae.7 et exibat noctibus in vallem Bethuliæ, et baptizabat se in fonte aquæ.
8 Et, utascendebat, orabat Dominum, Deum Israel, ut dirigeret viam eius in exaltationempo puli sui.8 Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israël ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui.
9 Et introiens munda manebat in tabernaculo, usque dum afferreturesca eius in vesperum.
9 Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere.
10 Et factum est, in quarta die fecit Holofernes cenam famulis suis solis etneminem eorum, qui erant super officia, vocavit ad convivium.10 Et factum est, in quarto die Holofernes fecit c?nam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum : Vade, et suade Hebræam illam ut sponte consentiat habitare mecum.
11 Et dixit Bagoaespadoni, qui erat praepositus super omnia ipsius: “ Vadens suade mulieriHebraeae, quae est apud te, ut veniat ad nos et manducet et bibat nobiscum.11 F?dum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat.
12 Ecce enim turpe est in conspectu nostro, ut mulierem talem dimittamus nonfabulantes ei, quoniam, si non eam attraxerimus, deridebit nos ”.12 Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit : Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate.
13 Et exiitBagoas a facie Holofernis et introivit ad eam et dixit ei: “ Non pigeatpuellam bonam hanc introeuntem ad dominum meum glorificari ante faciem eius etbibere nobiscum vinum in iucunditatem et fieri in hodierno die honorificam sicutunam filiarum magnatorum Assyriae, quae assistunt in domo Nabuchodonosor ”.13 Cui Judith respondit : Quæ ego sum, ut contradicam domino meo ?
14 Dixitque ad eum Iudith: “ Et quae sum ego, ut contradicam domino meo? Quoniamomne, quod erit optimum in oculis eius, festinans faciam, et erit hoc mihigaudium usque ad diem mortis meae ”.
14 omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ.
15 Et surgens exornavit se vestimento suo et omni muliebri ornatu, et praecessitancilla eius et stravit ei contra Holofernen in terra stragula, quae acceperat aBagoa in cotidianum usum, ut manducaret discumbens super ea.15 Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem ejus.
16 Et introiensIudith discubuit. Et obstupuit cor Holofernis in eam, et commota est anima eius,et erat concupiscens valde, ut concumberet cum ea; quaerebatque tempus seducendieam ex die, quo viderat illam.16 Cor autem Holofernes concussum est : erat enim ardens in concupiscentia ejus.
17 Et dixit ad eam Holofernes: “ Bibe et estonobiscum in iucunditatem ”.17 Et dixit ad eam Holofernes : Bibe nunc, et accumbe in jucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me.
18 Et dixit Iudith: “ Bibam, domine, quiamagnificata est vita mea in me hodie prae omnibus diebus nativitatis meae ”.18 Et dixit Judith : Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie præ omnibus diebus meis.
19 Et accipiens manducavit et bibit coram illo ea, quae praeparaverat ipsiancilla sua.19 Et accepit, et manducavit et bibit coram ipso ea quæ paraverat illi ancilla ejus.
20 Et iucundatus est Holofernes de ea et bibit multum vinum,quantum numquam bibit in uno die, ex quo natus est.
20 Et jucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum numquam biberat in vita sua.