Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Esdra 3


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Iamque venerat mensis septi mus, et erant filii Israel in civita tibussuis. Congregatus est ergo populus quasi vir unus in Ierusalem.1 Jamque venerat mensis septimus, et erant filii Israël in civitatibus suis : congregatus est ergo populus quasi vir unus in Jerusalem.
2 Et surrexitIesua filius Iosedec et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathiel etfratres eius et aedificaverunt altare Dei Israel, ut offerrent in eoholocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei.2 Et surrexit Josue filius Josedec, et fratres ejus sacerdotes, et Zorobabel filius Salathiel, et fratres ejus, et ædificaverunt altare Dei Israël ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei.
3 Collocaverunt autemaltare super bases suas, deterrentibus eos per circuitum populis terrarum, etobtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere.3 Collocaverunt autem altare Dei super bases suas, deterrentibus eos per circuitum populis terrarum : et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere.
4 Feceruntquesollemnitatem Tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulisper ordinem, secundum praeceptum pro singulis diebus;4 Feceruntque solemnitatem tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum præceptum opus diei in die suo.
5 et praeter holocaustumsempiternum illa etiam pro calendis et universis sollemnitatibus, quae erantconsecratae Domino, et pro omnibus, quae ultro offerebantur Domino.5 Et post hæc holocaustum juge, tam in calendis quam in universis solemnitatibus Domini quæ erant consecratæ, et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Domino.
6 A primodie mensis septimi coeperunt offerre holocaustum Domino; porro templum Deinondum fundatum erat.
6 A primo die mensis septimi cœperunt offerre holocaustum Domino : porro templum Dei nondum fundatum erat.
7 Dederunt autem pecunias latomis et fabris, cibum quoque et potum et oleumSidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Ioppe, iuxtaquod concesserat Cyrus rex Persarum eis.
7 Dederunt autem pecunias latomis et cæmentariis : cibum quoque, et potum, et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppe, juxta quod præceperat Cyrus rex Persarum eis.
8 Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Ierusalem mense secundo,coeperunt Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec et reliqui defratribus eorum sacerdotes et Levitae et omnes, qui venerant de captivitate inIerusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut dirigerent opustempli Domini.8 Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Jerusalem, mense secundo, cœperunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et reliqui de fratribus eorum sacerdotes, et Levitæ, et omnes qui venerant de captivitate in Jerusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut urgerent opus Domini.
9 Stetitque Iesua et filii eius et fratres eius, Cadmihel, Bennuiet Odovia quasi vir unus, ut dirigerent eos, qui faciebant opus in templo Dei;itemque filii Henadad et filii eorum et fratres eorum Levitae.
9 Stetitque Josue et filii ejus et fratres ejus, Cedmihel et filii ejus, et filii Juda, quasi vir unus, ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei : filii Henadad, et filii eorum, et fratres eorum Levitæ.
10 Fundato igitur ab aedificatoribus templo Domini, steterunt sacerdotes inornatu suo cum tubis, et Levitae filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deumiuxta mandatum David regis Israel.10 Fundato igitur a cæmentariis templo Domini, steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis, et Levitæ filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum per manus David regis Israël.
11 Et concinebant in hymnis et gratiarumactione Domino: “ Quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius ”super Israel. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudandoDominum, eo quod fundatum esset templum Domini.11 Et concinebant in hymnis, et confessione Domino : Quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus super Israël. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini.
12 Plurimi etiam senes desacerdotibus et Levitis et principibus familiarum, qui viderant oculis suisprius templum in loco suo, flebant voce magna; et multi vociferantes in laetitiaelevabant vocem.12 Plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis, et principes patrum, et seniores, qui viderant templum prius cum fundatum esset, et hoc templum, in oculis eorum, flebant voce magna : et multi vociferantes in lætitia, elevabant vocem.
13 Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium etvocem fletus populi, quoniam populus vociferabatur clamore magno, et strepitusaudiebatur procul.
13 Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris lætantium, et vocem fletus populi : commistim enim populus vociferabatur clamore magno, et vox audiebatur procul.