12345678910
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
1In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex oreIeremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui emisit edictum inomni regno suo etiam per scripturam dicens:
2“ Haec dicit Cyrus rex Persarum:Omnia regna terrae dedit mihi Dominus, Deus caeli, et ipse praecepit mihi, utaedificarem ei domum in Ierusalem, quae est in Iudaea.
3Quis ex vobis est deomni populo eius? Sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat in Ierusalem, quaeest in Iudaea, et aedificet domum Domini, Dei Israel; ipse est Deus, qui est inIerusalem.
4Et omnes reliqui in cunctis locis, ubicumque habitant, adiuventur aviris de loco suo, argento et auro et substantia et pecore sicut et oblationibusspontaneis pro templo Dei, quod est in Ierusalem ”.
5Et surrexerunt principes familiarum de Iuda et Beniamin et sacerdotes etLevitae et omnis, cuius Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad aedificandumtemplum Domini, quod erat in Ierusalem.
6Universique, qui erant in circuitu,confortaverunt manus eorum cum vasis argenteis et aureis, substantia, pecore etpensitationibus, praeter oblationes spontaneas.
7Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quae tulerat Nabuchodonosor deIerusalem et posuerat ea in templo dei sui;
8protulit autem ea Cyrus rexPersarum per manum Mithridatis praepositi thesauri, qui enumeravit ea Sasabassarprincipi Iudae.
9Et hic est numerus eorum: phialae aureae triginta, phialaeargenteae mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta,
10scyphi quoqueargentei quadringenti decem, vasa alia plurima; 11 omnia vasa aurea et argenteaquinque milia quadringenta. Universa tulit Sasabassar cum his, qui ascendebantde transmigratione Babylonis in Ierusalem.