Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Secondo libro delle Cronache 8


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Expletis autem viginti annis, postquam aedificavit Salomon domum Domini et domum suam,1 Expletis autem viginti annis postquam ædificavit Salomon domum Domini et domum suam,
2 civitates, quas dederat Hiram Salomoni, aedificavit et habitare ibi fecit filios Israel.
2 civitates quas dederat Hiram Salomoni, ædificavit, et habitare ibi fecit filios Israël.
3 Abiit quoque in Emath Soba et obtinuit eam.3 Abiit quoque in Emath Suba, et obtinuit eam.
4 Et aedificavit Palmyram in deserto et omnes civitates horreorum, quas aedificavit in Emath.4 Et ædificavit Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas ædificavit in Emath.
5 Exstruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem, civitates munitas habentes muros et portas et vectes,5 Exstruxitque Bethoron superiorem, et Bethoron inferiorem, civitates muratas habentes portas et vectes et seras :
6 Baalath etiam et omnes urbes horreorum, quae fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum et urbes equorum. Omnia quaecumque voluit Salomon atque disposuit, aedificavit in Ierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suae.
6 Balaath etiam et omnes urbes firmissimas quæ fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. Omnia quæcumque voluit Salomon atque disposuit, ædificavit in Jerusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis suæ.
7 Omnem populum, qui derelictus fuerat de Hetthaeis et Amorraeis et Pherezaeis et Hevaeis et Iebusaeis, qui non erant de stirpe Israel,7 Omnem populum qui derelictus fuerat de Hethæis, et Amorrhæis, et Pherezæis, et Hevæis, et Jebusæis, qui non erant de stirpe Israël,
8 de filiis eorum, qui remanserant post eos in terra, quos non interfecerant filii Israel, subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc.8 de filiis eorum, et de posteris, quos non interfecerant filii Israël, subjugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc.
9 Porro de filiis Israel non posuit, ut servirent operibus regis; ipsi enim erant viri bellatores et principes pugnatorum eius et principes quadrigarum et equitum eius.9 Porro de filiis Israël non posuit ut servirent operibus regis : ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi, et principes quadrigarum et equitum ejus.
10 Omnes autem principes praefectorum regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui praefuerant populo.
10 Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum.
11 Filiam vero pharaonis transtulit de civitate David in domum, quam aedificaverat ei; dixit enim rex: “ Non habitabit mulier mihi in domo David regis Israel, eo quod sanctificata sit, quia ingressa est in eam arca Domini ”.
11 Filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam ædificaverat ei. Dixit enim rex : Non habitabit uxor mea in domo David regis Israël, eo quod sanctificata sit : quia ingressa est in eam arca Domini.
12 Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum,12 Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum,
13 ut per singulos dies offerretur in eo iuxta praeceptum Moysi in sabbatis et in calendis et in festis diebus ter per annum, id est in sollemnitate Azymorum et in sollemnitate Hebdomadarum et in sollemnitate Tabernaculorum.13 ut per singulos dies offerretur in eo juxta præceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in solemnitate azymorum, et in solemnitatem hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum.
14 Et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei, et ianitores in divisionibus suis per portam et portam; sic enim praeceperat David homo Dei.14 Et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei, et janitores in divisionibus suis per portam et portam : sic enim præceperat David homo Dei.
15 Nec praetergressi sunt mandata regis de sacerdotibus et Levitis in omnibus et in custodiis thesaurorum.
15 Nec prætergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitæ, ex omnibus quæ præceperat, et in custodiis thesaurorum.
16 Et firmatum est totum opus Salomonis ex eo die, quo fundavit domum Domini, usque in diem, quo perfecit eam.
16 Omnes impensas præparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam.
17 Tunc abiit Salomon in Asiongaber et in Ailath ad oram maris Rubri, quae est in terra Edom.17 Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram maris Rubri, quæ est in terra Edom.
18 Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves et nautas gnaros maris; et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et attulerunt ad regem Salomonem.
18 Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem.