Secondo libro delle Cronache 27
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Viginti quinque annorum erat Ioatham, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc.2Fecitque, quod rectum erat coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat.
3Ipse aedificavit portam domus Domini Superiorem et in muro Ophel multa construxit.4Urbes quoque aedificavit in montibus Iudae et in saltibus castella et turres.5Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in anno illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei; haec ei praebuerunt filii Ammon etiam in anno secundo et tertio.6Corroboratusque est Ioatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.
7Reliqua autem gestorum Ioatham et omnes pugnae eius et viae scriptae sunt in libro regum Israel et Iudae.8Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem.9Dormivitque Ioatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; et regnavit Achaz filius eius pro eo.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito