Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Secondo libro delle Cronache 27


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Viginti quinque annorum erat Ioatham, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc.1 בן עשרים וחמש שנה יותם במלכו ושש עשרה שנה מלך בירושלם ושם אמו ירושה בת צדוק
2 Fecitque, quod rectum erat coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat.
2 ויעש הישר בעיני יהוה ככל אשר עשה עזיהו אביו רק לא בא אל היכל יהוה ועוד העם משחיתים
3 Ipse aedificavit portam domus Domini Superiorem et in muro Ophel multa construxit.3 הוא בנה את שער בית יהוה העליון ובחומת העפל בנה לרב
4 Urbes quoque aedificavit in montibus Iudae et in saltibus castella et turres.4 וערים בנה בהר יהודה ובחרשים בנה בירניות ומגדלים
5 Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in anno illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei; haec ei praebuerunt filii Ammon etiam in anno secundo et tertio.5 והוא נלחם עם מלך בני עמון ויחזק עליהם ויתנו לו בני עמון בשנה ההיא מאה ככר כסף ועשרת אלפים כרים חטים ושעורים עשרת אלפים זאת השיבו לו בני עמון ובשנה השנית והשלשית
6 Corroboratusque est Ioatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.
6 ויתחזק יותם כי הכין דרכיו לפני יהוה אלהיו
7 Reliqua autem gestorum Ioatham et omnes pugnae eius et viae scriptae sunt in libro regum Israel et Iudae.7 ויתר דברי יותם וכל מלחמתיו ודרכיו הנם כתובים על ספר מלכי ישראל ויהודה
8 Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem.8 בן עשרים וחמש שנה היה במלכו ושש עשרה שנה מלך בירושלם
9 Dormivitque Ioatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; et regnavit Achaz filius eius pro eo.
9 וישכב יותם עם אבתיו ויקברו אתו בעיר דויד וימלך אחז בנו תחתיו