Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Secondo libro delle Cronache 27


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Viginti quinque annorum erat Ioatham, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc.1 Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.
2 Fecitque, quod rectum erat coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat.
2 Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini : et adhuc populus delinquebat.
3 Ipse aedificavit portam domus Domini Superiorem et in muro Ophel multa construxit.3 Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.
4 Urbes quoque aedificavit in montibus Iudae et in saltibus castella et turres.4 Urbes quoque ædificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres.
5 Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in anno illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei; haec ei praebuerunt filii Ammon etiam in anno secundo et tertio.5 Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei : hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.
6 Corroboratusque est Ioatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.
6 Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.
7 Reliqua autem gestorum Ioatham et omnes pugnae eius et viae scriptae sunt in libro regum Israel et Iudae.7 Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnæ ejus et opera, scripta sunt in libro regum Israël et Juda.
8 Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem.8 Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem.
9 Dormivitque Ioatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; et regnavit Achaz filius eius pro eo.
9 Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : et regnavit Achaz filius ejus pro eo.