Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Secondo libro delle Cronache 21


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Dormivit autem Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David; regnavitque Ioram filius eius pro eo.
1 واضطجع يهوشافاط مع آبائه فدفن مع آبائه في مدينة داود وملك يهورام ابنه عوضا عنه.
2 Qui habuit fratres filios Iosaphat Azariam et Iahiel et Zachariam et Azariam et Michael et Saphatiam: omnes hi filii Iosaphat regis Israel.2 وكان له اخوة بنو يهوشافاط عزريا ويحيئيل وزكريا وعزرياهو وميخائيل وشفطيا كل هؤلاء بنو يهوشافاط ملك اسرائيل.
3 Deditque eis pater suus multa munera argenti et auri et res pretiosas cum civitatibus munitissimis in Iuda; regnum autem tradidit Ioram, eo quod esset primogenitus.
3 واعطاهم ابوهم عطايا كثيرة من فضة وذهب وتحف مع مدن حصينة في يهوذا. واما المملكة فاعطاها ليهورام لانه البكر
4 Surrexit ergo Ioram super regnum patris sui; cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de principibus Israel.
4 فقام يهورام على مملكة ابيه وتشدد وقتل جميع اخوته بالسيف وايضا بعضا من رؤساء اسرائيل.
5 Triginta duorum annorum erat Ioram, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem.5 كان يهورام ابن اثنتين وثلاثين سنة حين ملك وملك ثماني سنين في اورشليم.
6 Ambulavitque in viis regum Israel, sicut egerat domus Achab; filia quippe Achab erat uxor eius. Et fecit malum in conspectu Domini.6 وسار في طريق ملوك اسرائيل كما فعل بيت اخآب لان بنت اخآب كانت له امرأة. وعمل الشر في عيني الرب.
7 Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum, quod inierat cum eo, et quia promiserat, ut daret ei lucernam et filiis eius omni tempore.
7 ولم يشإ الرب ان يبيد بيت داود لاجل العهد الذي قطعه مع داود ولانه قال انه يعطيه وبنيه سراجا كل الايام.
8 In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Iudae, et constituit sibi regem.8 في ايامه عصى ادوم من تحت يد يهوذا وملكوا على انفسهم ملكا.
9 Cumque transisset Ioram cum principibus suis et cunctis curribus, qui erant secum, surrexit nocte et percussit Edom, qui eum circumdederat, et omnes duces curruum eius.9 وعبر يهورام مع رؤسائه وجميع المركبات معه وقام ليلا وضرب ادوم المحيط به ورؤساء المركبات.
10 Attamen rebellavit Edom, ne esset sub dicione Iudae, usque ad hanc diem. Eo tempore et Lobna recessit, ne esset sub manu illius; dereliquerat enim Dominum, Deum patrum suorum.10 فعصى ادوم من تحت يد يهوذا الى هذا اليوم. حينئذ عصت لبنة في ذلك الوقت من تحت يده لانه ترك الرب اله آبائه.
11 Insuper et excelsa fabricatus est in montibus Iudae et fornicari fecit habitatores Ierusalem et praevaricari Iudam.
11 وهو ايضا عمل مرتفعات في جبال يهوذا وجعل سكان اورشليم يزنون وطوّح يهوذا
12 Allatae sunt autem ei litterae ab Elia propheta, in quibus scriptum erat: “Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in viis Iosaphat patris tui et in viis Asa regis Iudae,12 وأتت كتابة من ايليا النبي تقول. هكذا قال الرب اله داود ابيك من اجل انك لم تسلك في طرق يهوشافاط ابيك وطرق آسا ملك يهوذا
13 sed incessisti per iter regum Israel et fornicari fecisti Iudam et habitatores Ierusalem imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti:13 بل سلكت في طرق ملوك اسرائيل وجعلت يهوذا وسكان اورشليم يزنون كزنى بيت اخآب وقتلت ايضا اخوتك من بيت ابيك الذين هم افضل منك
14 ecce Dominus percutiet plaga magna populum tuum, filios et uxores tuas universamque substantiam tuam;14 هوذا يضرب الرب شعبك وبنيك ونسائك وكل مالك ضربة عظيمة.
15 tu autem aegrotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies ”.
15 واياك بامراض كثيرة بداء امعائك حتى تخرج امعاؤك بسبب المرض يوما فيوم.
16 Suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum Philisthinorum et Arabum, qui confines sunt Aethiopibus,16 واهاج الرب على يهورام روح الفلسطينيين والعرب الذين بجانب الكوشيين
17 et ascenderunt in terram Iudae et irruperunt in eam diripueruntque cunctam substantiam, quae inventa est in domo regis, insuper et filios eius et uxores, nec remansit ei filius nisi Ioachaz, qui minimus natu erat.
17 فصعدوا الى يهوذا وافتتحوها وسبوا كل الاموال الموجودة في بيت الملك مع بنيه ونسائه ايضا ولم يبقى له ابن الا يهوآحاز اصغر بنيه.
18 Et post haec omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili.18 وبعد هذا كله ضربه الرب في امعائه بمرض ليس له شفاء.
19 Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus; et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus eius secundum morem combustionis exsequias, sicut fecerat maioribus eius.
19 وكان من يوم الى يوم وحسب ذهاب المدة عند نهاية سنتين ان امعائه خرجت بسبب مرضه فمات بامراض ردية ولم يعمل له شعبه حريقة كحريقة آبائه.
20 Triginta duorum annorum fuit, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. Obiitque nullo relicto desiderio sui; et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulcro regum.
20 كان ابن اثنتين وثلاثين سنة حين ملك وملك ثماني سنين في اورشليم وذهب غير مأسوف عليه ودفنوه في مدينة داود ولكن ليس في قبور الملوك