Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Secondo libro dei Re 9


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi: “ Accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad.1 Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum, et ait illi : Accinge lumbos tuos, et tolle lenticulam olei hanc in manu tua, et vade in Ramoth Galaad.
2 Cumque veneris illuc, videbis Iehu filium Iosaphat filii Namsi et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et introduces interius cubiculum.2 Cumque veneris illuc, videbis Jehu filium Josaphat filii Namsi : et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum, et introduces in interius cubiculum.
3 Tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices: “ Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel ”. Aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes ”.
3 Tenensque lenticulam olei, fundes super caput ejus, et dices : Hæc dicit Dominus : Unxi te regem super Israël. Aperiesque ostium, et fugies, et non ibi subsistes.
4 Abiit ergo adulescens puer prophetae Ramoth Galaad4 Abiit ergo adolescens puer prophetæ in Ramoth Galaad,
5 et ingressus est. Ecce autem principes exercitus sedebant, et ait: “ Verbum mihi ad te, princeps ”. Dixitque Iehu: “ Ad quem ex omnibus nobis? ”. At ille dixit: “ Ad te, o princeps ”.5 et ingressus est illuc : ecce autem principes exercitus sedebant : et ait : Verbum mihi ad te, o princeps. Dixitque Jehu : Ad quem ex omnibus nobis ? At ille dixit : Ad te, o princeps.
6 Et surrexit et ingressus est cubiculum. At ille fudit oleum super caput eius et ait: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Unxi te regem super populum Domini, super Israel.6 Et surrexit, et ingressus est cubiculum : at ille fudit oleum super caput ejus, et ait : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Unxi te regem super populum Domini Israël,
7 Percuties domum Achab domini tui, ut ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu Iezabel.7 et percuties domum Achab domini tui, et ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum, et sanguinem omnium servorum Domini de manu Jezabel.
8 Perdamque omnem domum Achab et interficiam de Achab quidquid masculini sexus et impuberem et puberem in Israel.8 Perdamque omnem domum Achab : et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et novissimum in Israël.
9 Et dabo domum Achab sicut domum Ieroboam filii Nabat et sicut domum Baasa filii Ahiae.9 Et dabo domum Achab sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia.
10 Iezabel quoque comedent canes in agro Iezrahel, nec erit qui sepeliat eam ”. Aperuitque ostium et fugit.
10 Jezabel quoque comedent canes in agro Jezrahel, nec erit qui sepeliat eam. Aperuitque ostium, et fugit.
11 Iehu autem egressus est ad servos domini sui, qui dixerunt ei: “ Rectene sunt omnia? Quid venit insanus iste ad te? ”. Qui ait eis: “ Nostis hominem et loquelam eius ”.11 Jehu autem egressus est ad servos domini sui : qui dixerunt ei : Rectene sunt omnia ? quid venit insanus iste ad te ? Qui ait eis : Nostis hominem, et quid locutus sit.
12 At illi responderunt: “ Mendacium! Narra nobis! ”. Qui ait eis: “ Haec et haec locutus est mihi dicens: “Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel” ”.12 At ille responderunt : Falsum est, sed magis narra nobis. Qui ait eis : Hæc et hæc locutus est mihi, et ait : Hæc dicit Dominus : Unxi te regem super Israël.
13 Festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius super structuram graduum et cecinerunt tuba atque dixerunt: “ Regnavit Iehu! ”.
13 Festinaverunt itaque, et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus ejus in similitudinem tribunalis, et cecinerunt tuba, atque dixerunt : Regnavit Jehu.
14 Coniuravit ergo Iehu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram. Porro Ioram defenderat Ramoth Galaad ipse et omnis Israel contra Hazael regem Syriae14 Conjuravit ergo Jehu filius Josaphat filii Namsi contra Joram : porro Joram obsederat Ramoth Galaad, ipse et omnis Israël contra Hazaël regem Syriæ :
15 et reversus fuerat, ut curaretur in Iezrahel propter vulnera, quia percusserant eum Syri proeliantem contra Hazael regem Syriae. Dixitque Iehu: “ Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat et nuntiet in Iezrahel ”.15 et reversus fuerat ut curaretur in Jezrahel propter vulnera, quia percusserant eum Syri præliantem contra Hazaël regem Syriæ. Dixitque Jehu : Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat, et nuntiet in Jezrahel.
16 Et ascendit et profectus est in Iezrahel; Ioram enim aegrotabat ibi, et Ochozias rex Iudae descenderat ad visitandum Ioram.
16 Et ascendit, et profectus est in Jezrahel : Joram enim ægrotabat ibi, et Ochozias rex Juda descenderat ad visitandum Joram.
17 Igitur speculator, qui stabat super turrim Iezrahel, vidit globum Iehu venientis et ait: “ Video ego globum ”. Dixitque Ioram: “ Tolle equitem et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: “Rectene sunt omnia?” ”.17 Igitur speculator qui stabat super turrim Jezrahel, vidit globum Jehu venientis, et ait : Video ego globum. Dixitque Joram : Tolle currum, et mitte in occursum eorum, et dicat vadens : Rectene sunt omnia ?
18 Abiit igitur, qui ascenderat equum in occursum eius, et ait: “ Haec dicit rex: Pacatane sunt omnia? ”. Dixitque ei Iehu: “ Quid tibi et paci? Transi et sequere me ”. Nuntiavit quoque speculator dicens: “ Venit nuntius ad eos et non revertitur ”.18 Abiit ergo qui ascenderat currum, in occursum ejus, et ait : Hæc dicit rex : Pacatane sunt omnia ? Dixitque Jehu : Quid tibi et paci ? transi, et sequere me. Nuntiavit quoque speculator, dicens : Venit nuntius ad eos, et non revertitur.
19 Misit etiam equitem secundum; venitque ad eos et ait: “ Haec dicit rex: Num pax est? ”. Et ait Iehu: “ Quid tibi et paci? Transi et sequere me ”.19 Misit etiam currum equorum secundum : venitque ad eos, et ait : Hæc dicit rex : Numquid pax est ? Et ait Jehu : Quid tibi et paci ? transi, et sequere me.
20 Nuntiavit autem speculator dicens: “ Venit usque ad eos et non revertitur. Est autem incessus quasi incessus Iehu filii Namsi; praeceps enim graditur ”.20 Nuntiavit autem speculator, dicens : Venit usque ad eos, et non revertitur : est autem incessus quasi incessus Jehu filii Namsi, præceps enim graditur.
21 Et ait Ioram: “ Iunge currum! ”. Iunxeruntque currum eius, et egressus est Ioram rex Israel et Ochozias rex Iudae singuli in curribus suis. Egressique sunt in occursum Iehu et invenerunt eum in agro Naboth Iezrahelitis.
21 Et ait Joram : Junge currum. Junxeruntque currum ejus, et egressus est Joram rex Israël, et Ochozias rex Juda, singuli in curribus suis, egressique sunt in occursum Jehu, et invenerunt eum in agro Naboth Jezrahelitæ.
22 Cumque vidisset Ioram Iehu, dixit: “ Estne pax, Iehu? ”. At ille respondit: “ Quae pax? Adhuc fornicationes Iezabel matris tuae et veneficia eius multa vigent! ”.22 Cumque vidisset Joram Jehu, dixit : Pax est, Jehu ? At ille respondit : Quæ pax ? adhuc fornicationes Jezabel matris tuæ, et veneficia ejus multa, vigent.
23 Convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ochoziam: “ Insidiae, Ochozia! ”.23 Convertit autem Joram manum suam, et fugiens ait ad Ochoziam : Insidiæ, Ochozia.
24 Porro Iehu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter scapulas. Et egressa est sagitta per cor eius; statimque corruit in curru suo.24 Porro Jehu tetendit arcum manu, et percussit Joram inter scapulas : et egressa est sagitta per cor ejus, statimque corruit in curru suo.
25 Dixitque Iehu ad Badacer ducem: “ Tolle, proice eum in agro Naboth Iezrahelitae! Memento enim: ego et tu eramus cum his, qui vectabantur gemini post Achab patrem huius, quando Dominus onus hoc levavit super eum dicens:25 Dixitque Jehu ad Badacer ducem : Tolle, projice eum in agro Naboth Jezrahelitæ : memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Achab patrem hujus, quod Dominus onus hoc levaverit super eum, dicens :
26 “Pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus”. Nunc igitur tolle, proice eum in agro iuxta verbum Domini ”.
26 Si non pro sanguine Naboth, et pro sanguine filiorum ejus, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus. Nunc ergo tolle, et projice eum in agrum juxta verbum Domini.
27 Ochozias autem rex Iudae videns hoc fugit per viam Bethgan; persecutusque est eum Iehu et ait: “ Etiam hunc percutite! ”. Et percusserunt eum in curru suo in ascensu Gaver, qui est iuxta Ieblaam. Qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi.27 Ochozias autem rex Juda videns hoc, fugit per viam domus horti : persecutusque est eum Jehu, et ait : Etiam hunc percutite in curru suo. Et percusserunt eum in ascensu Gaver, qui est juxta Jeblaam : qui fugit in Mageddo, et mortuus est ibi.
28 Et imposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt Ierusalem sepelieruntque in sepulcro cum patribus suis in civitate David.
28 Et imposuerunt eum servi ejus super currum suum, et tulerunt in Jerusalem : sepelieruntque eum in sepulchro cum patribus suis in civitate David.
29 Anno undecimo Ioram filii Achab regnavit Ochozias super Iudam.
29 Anno undecimo Joram filii Achab, regnavit Ochozias super Judam,
30 Venit Iehu Iezrahel. Porro Iezabel, introitu eius audito, depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram30 venitque Jehu in Jezrahel. Porro Jezabel, introitu ejus audito, depinxit oculos suos stibio, et ornavit caput suum, et respexit per fenestram
31 ingredientem Iehu per portam et ait: “ Numquid pax esse potest Zamri, qui interfecit dominum suum? ”.
31 ingredientem Jehu per portam, et ait : Numquid pax potest esse Zambri, qui interfecit dominum suum ?
32 Levavitque Iehu faciem suam ad fenestram et ait: “ Quis est mecum, quisnam? ”. Et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi.32 Levavitque Jehu faciem suam ad fenestram, et ait : Quæ est ista ? et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi.
33 At ille dixit eis: “ Praecipitate eam deorsum! ”. Et praecipitaverunt eam; aspersusque est sanguine paries et equi, qui conculcaverunt eam.33 At ille dixit eis : Præcipitate eam deorsum : et præcipitaverunt eam, aspersusque est sanguine paries, et equorum ungulæ conculcaverunt eam.
34 Cumque ingressus esset, ut comederet biberetque, ait: “ Ite, videte maledictam illam et sepelite eam, quia filia regis est ”.34 Cumque introgressus esset ut comederet biberetque, ait : Ite, et videte maledictam illam, et sepelite eam : quia filia regis est.
35 Cumque issent, ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus.35 Cumque issent ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam, et pedes, et summas manus.
36 Reversique nuntiaverunt ei. Et ait Iehu: “ Sermo Domini est, quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten dicens: In agro Iezrahel comedent canes carnes Iezabel;36 Reversique nuntiaverunt ei. Et ait Jehu : Sermo Domini est, quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten, dicens : In agro Jezrahel comedent canes carnes Jezabel,
37 et erit cadaver Iezabel sicut stercus super faciem terrae in agro Iezrahel, ita ut non dicatur: “Haeccine est illa Iezabel” ”.
37 et erunt carnes Jezabel sicut stercus super faciem terræ in agro Jezrahel, ita ut prætereuntes dicant : Hæccine est illa Jezabel ?