Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Secondo libro dei Re 9


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi: “ Accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad.1 ودعا اليشع النبي واحدا من بني الانبياء وقال له شدّ حقويك وخذ قنينة الدهن هذه بيدك واذهب الى راموت جلعاد
2 Cumque veneris illuc, videbis Iehu filium Iosaphat filii Namsi et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et introduces interius cubiculum.2 واذا وصلت الى هناك فانظر هناك ياهو بن يهوشافاط بن نمشي وادخل واقمه من وسط اخوته وادخل به الى مخدع داخل مخدع
3 Tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices: “ Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel ”. Aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes ”.
3 ثم خذ قنينة الدهن وصب على راسه وقل هكذا قال الرب قد مسحتك ملكا على اسرائيل. ثم افتح الباب واهرب ولا تنتظر.
4 Abiit ergo adulescens puer prophetae Ramoth Galaad4 فانطلق الغلام اي الغلام النبي الى راموت جلعاد
5 et ingressus est. Ecce autem principes exercitus sedebant, et ait: “ Verbum mihi ad te, princeps ”. Dixitque Iehu: “ Ad quem ex omnibus nobis? ”. At ille dixit: “ Ad te, o princeps ”.5 ودخل واذا قواد الجيش جلوس. فقال لي كلام معك يا قائد. فقال ياهو مع من منا كلنا. فقال معك ايها القائد.
6 Et surrexit et ingressus est cubiculum. At ille fudit oleum super caput eius et ait: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Unxi te regem super populum Domini, super Israel.6 فقام ودخل البيت فصبّ الدهن على راسه وقال له هكذا قال الرب اله اسرائيل قد مسحتك ملكا على شعب الرب اسرائيل.
7 Percuties domum Achab domini tui, ut ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu Iezabel.7 فتضرب بيت اخآب سيدك وأنتقم لدماء عبيدي الانبياء ودماء جميع عبيد الرب من يد ايزابل.
8 Perdamque omnem domum Achab et interficiam de Achab quidquid masculini sexus et impuberem et puberem in Israel.8 فيبيد كل بيت اخآب واستاصل لاخآب كل بائل بحائط ومحجوز ومطلق في اسرائيل.
9 Et dabo domum Achab sicut domum Ieroboam filii Nabat et sicut domum Baasa filii Ahiae.9 واجعل بيت اخآب كبيت يربعام بن نباط وكبيت بعشا بن اخيا.
10 Iezabel quoque comedent canes in agro Iezrahel, nec erit qui sepeliat eam ”. Aperuitque ostium et fugit.
10 وتاكل الكلاب ايزابل في حقل يزرعيل وليس من يدفنها. ثم فتح الباب وهرب
11 Iehu autem egressus est ad servos domini sui, qui dixerunt ei: “ Rectene sunt omnia? Quid venit insanus iste ad te? ”. Qui ait eis: “ Nostis hominem et loquelam eius ”.11 واما ياهو فخرج الى عبيد سيده فقيل له أسلام. لماذا جاء هذا المجنون اليك. فقال لهم انتم تعرفون الرجل وكلامه.
12 At illi responderunt: “ Mendacium! Narra nobis! ”. Qui ait eis: “ Haec et haec locutus est mihi dicens: “Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel” ”.12 فقالوا كذب. فاخبرنا. فقال بكذا وكذا كلمني قائلا هكذا قال الرب قد مسحتك ملكا على اسرائيل.
13 Festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius super structuram graduum et cecinerunt tuba atque dixerunt: “ Regnavit Iehu! ”.
13 فبادر كل واحد واخذ ثوبه ووضعه تحته على الدرج نفسه وضربوا بالبوق وقالوا قد ملك ياهو.
14 Coniuravit ergo Iehu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram. Porro Ioram defenderat Ramoth Galaad ipse et omnis Israel contra Hazael regem Syriae14 وعصى ياهو بن يهوشافاط بن نمشي على يورام. وكان يورام يحافظ على راموت جلعاد هو وكل اسرائيل من حزائيل ملك ارام.
15 et reversus fuerat, ut curaretur in Iezrahel propter vulnera, quia percusserant eum Syri proeliantem contra Hazael regem Syriae. Dixitque Iehu: “ Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat et nuntiet in Iezrahel ”.15 ورجع يهورام الملك لكي يبرأ في يزرعيل من الجروح التي ضربه بها الاراميون حين قاتل حزائيل ملك ارام. فقال ياهو ان كان في انفسكم لا يخرج منهزم من المدينة لكي ينطلق فيخبر في يزرعيل.
16 Et ascendit et profectus est in Iezrahel; Ioram enim aegrotabat ibi, et Ochozias rex Iudae descenderat ad visitandum Ioram.
16 وركب ياهو وذهب الى يزرعيل. لان يورام كان مضطجعا هناك. ونزل اخزيا ملك يهوذا ليرى يورام.
17 Igitur speculator, qui stabat super turrim Iezrahel, vidit globum Iehu venientis et ait: “ Video ego globum ”. Dixitque Ioram: “ Tolle equitem et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: “Rectene sunt omnia?” ”.17 وكان الرقيب واقفا على البرج في يزرعيل فرأى جماعة ياهو عند اقباله فقال اني ارى جماعة. فقال يهورام خذ فارسا وارسله للقائهم فيقول أسلام.
18 Abiit igitur, qui ascenderat equum in occursum eius, et ait: “ Haec dicit rex: Pacatane sunt omnia? ”. Dixitque ei Iehu: “ Quid tibi et paci? Transi et sequere me ”. Nuntiavit quoque speculator dicens: “ Venit nuntius ad eos et non revertitur ”.18 فذهب راكب الفرس للقائه وقال هكذا يقول الملك أسلام. فقال ياهو ما لك وللسلام. در الى ورائي. فاخبر الرقيب قائلا قد وصل الرسول اليهم ولم يرجع.
19 Misit etiam equitem secundum; venitque ad eos et ait: “ Haec dicit rex: Num pax est? ”. Et ait Iehu: “ Quid tibi et paci? Transi et sequere me ”.19 فارسل راكب فرس ثانيا. فلما وصل اليهم قال هكذا يقول الملك أسلام. فقال ياهو ما لك وللسلام. در الى ورائي.
20 Nuntiavit autem speculator dicens: “ Venit usque ad eos et non revertitur. Est autem incessus quasi incessus Iehu filii Namsi; praeceps enim graditur ”.20 فاخبر الرقيب قائلا قد وصل اليهم ولم يرجع. والسّوق كسوق ياهو بن نمشي لانه يسوق بجنون.
21 Et ait Ioram: “ Iunge currum! ”. Iunxeruntque currum eius, et egressus est Ioram rex Israel et Ochozias rex Iudae singuli in curribus suis. Egressique sunt in occursum Iehu et invenerunt eum in agro Naboth Iezrahelitis.
21 فقال يهورام اشدد. فشدّت مركبته وخرج يهورام ملك اسرائيل واخزيا ملك يهوذا كل واحد في مركبته خرجا للقاء ياهو. فصادفاه عند حقلة نابوت اليزرعيلي.
22 Cumque vidisset Ioram Iehu, dixit: “ Estne pax, Iehu? ”. At ille respondit: “ Quae pax? Adhuc fornicationes Iezabel matris tuae et veneficia eius multa vigent! ”.22 فلما رأى يهورام ياهو قال أسلام يا ياهو. فقال اي سلام ما دام زنى ايزابل امك وسحرها الكثير.
23 Convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ochoziam: “ Insidiae, Ochozia! ”.23 فرد يهورام يديه وهرب وقال لاخزيا خيانة يا اخزيا.
24 Porro Iehu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter scapulas. Et egressa est sagitta per cor eius; statimque corruit in curru suo.24 فقبض ياهو بيده على القوس وضرب يهورام بين ذراعيه فخرج السهم من قلبه فسقط في مركبته.
25 Dixitque Iehu ad Badacer ducem: “ Tolle, proice eum in agro Naboth Iezrahelitae! Memento enim: ego et tu eramus cum his, qui vectabantur gemini post Achab patrem huius, quando Dominus onus hoc levavit super eum dicens:25 وقال لبدقر ثالثه ارفعه والقه في حصّة حقل نابوت اليزرعيلي. واذكر كيف اذا ركبت انا واياك معا وراء اخآب ابيه جعل الرب عليه هذا الحمل.
26 “Pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus”. Nunc igitur tolle, proice eum in agro iuxta verbum Domini ”.
26 ألم ار امسا دم نابوت ودماء بنيه يقول الرب فاجازيك في هذه الحقلة يقول الرب. فالآن ارفعه والقه في الحقلة حسب قول الرب.
27 Ochozias autem rex Iudae videns hoc fugit per viam Bethgan; persecutusque est eum Iehu et ait: “ Etiam hunc percutite! ”. Et percusserunt eum in curru suo in ascensu Gaver, qui est iuxta Ieblaam. Qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi.27 ولما رأى ذلك اخزيا ملك يهوذا هرب في طريق بيت البستان فطارده ياهو وقال اضربوه. فضربوه ايضا في المركبة في عقبة جور التي عند يبلعام. فهرب الى مجدّو ومات هناك.
28 Et imposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt Ierusalem sepelieruntque in sepulcro cum patribus suis in civitate David.
28 فاركبه عبيده الى اورشليم ودفنوه في قبره مع آبائه في مدينة داود.
29 Anno undecimo Ioram filii Achab regnavit Ochozias super Iudam.
29 في السنة الحادية عشرة ليورام بن اخآب ملك اخزيا على يهوذا
30 Venit Iehu Iezrahel. Porro Iezabel, introitu eius audito, depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram30 فجاء ياهو الى يزرعيل. ولما سمعت ايزابل كحلت بالاثمد عينيها وزيّنت راسها وتطلعت من كوّة.
31 ingredientem Iehu per portam et ait: “ Numquid pax esse potest Zamri, qui interfecit dominum suum? ”.
31 وعند دخول ياهو الباب قالت أسلام لزمري قاتل سيده.
32 Levavitque Iehu faciem suam ad fenestram et ait: “ Quis est mecum, quisnam? ”. Et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi.32 فرفع وجهه نحو الكوّة وقال من معي. من. فاشرف عليه اثنان او ثلاثة من الخصيان.
33 At ille dixit eis: “ Praecipitate eam deorsum! ”. Et praecipitaverunt eam; aspersusque est sanguine paries et equi, qui conculcaverunt eam.33 فقال اطرحوها. فطرحوها فسال من دمها على الحائط وعلى الخيل فداسها.
34 Cumque ingressus esset, ut comederet biberetque, ait: “ Ite, videte maledictam illam et sepelite eam, quia filia regis est ”.34 ودخل واكل وشرب ثم قال افتقدوا هذه الملعونة وادفنوها لانها بنت ملك.
35 Cumque issent, ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus.35 ولما مضوا ليدفنوها لم يجدوا منها الا الجمجمة والرجلين وكفّي اليدين.
36 Reversique nuntiaverunt ei. Et ait Iehu: “ Sermo Domini est, quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten dicens: In agro Iezrahel comedent canes carnes Iezabel;36 فرجعوا واخبروه. فقال انه كلام الرب الذي تكلم به عن يد عبده ايليا التشبي قائلا في حقل يزرعيل تاكل الكلاب لحم ايزابل.
37 et erit cadaver Iezabel sicut stercus super faciem terrae in agro Iezrahel, ita ut non dicatur: “Haeccine est illa Iezabel” ”.
37 وتكون جثّة ايزابل كدمنة على وجه الحقل في قسم يزرعيل حتى لا يقولوا هذه ايزابل