Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Secondo libro dei Re 9


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi: “ Accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad.1 ואלישע הנביא קרא לאחד מבני הנביאים ויאמר לו חגר מתניך וקח פך השמן הזה בידך ולך רמת גלעד
2 Cumque veneris illuc, videbis Iehu filium Iosaphat filii Namsi et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et introduces interius cubiculum.2 ובאת שמה וראה שם יהוא בן יהושפט בן נמשי ובאת והקמתו מתוך אחיו והביאת אתו חדר בחדר
3 Tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices: “ Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel ”. Aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes ”.
3 ולקחת פך השמן ויצקת על ראשו ואמרת כה אמר יהוה משחתיך למלך אל ישראל ופתחת הדלת ונסתה ולא תחכה
4 Abiit ergo adulescens puer prophetae Ramoth Galaad4 וילך הנער הנער הנביא רמת גלעד
5 et ingressus est. Ecce autem principes exercitus sedebant, et ait: “ Verbum mihi ad te, princeps ”. Dixitque Iehu: “ Ad quem ex omnibus nobis? ”. At ille dixit: “ Ad te, o princeps ”.5 ויבא והנה שרי החיל ישבים ויאמר דבר לי אליך השר ויאמר יהוא אל מי מכלנו ויאמר אליך השר
6 Et surrexit et ingressus est cubiculum. At ille fudit oleum super caput eius et ait: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Unxi te regem super populum Domini, super Israel.6 ויקם ויבא הביתה ויצק השמן אל ראשו ויאמר לו כה אמר יהוה אלהי ישראל משחתיך למלך אל עם יהוה אל ישראל
7 Percuties domum Achab domini tui, ut ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu Iezabel.7 והכיתה את בית אחאב אדניך ונקמתי דמי עבדי הנביאים ודמי כל עבדי יהוה מיד איזבל
8 Perdamque omnem domum Achab et interficiam de Achab quidquid masculini sexus et impuberem et puberem in Israel.8 ואבד כל בית אחאב והכרתי לאחאב משתין בקיר ועצור ועזוב בישראל
9 Et dabo domum Achab sicut domum Ieroboam filii Nabat et sicut domum Baasa filii Ahiae.9 ונתתי את בית אחאב כבית ירבעם בן נבט וכבית בעשא בן אחיה
10 Iezabel quoque comedent canes in agro Iezrahel, nec erit qui sepeliat eam ”. Aperuitque ostium et fugit.
10 ואת איזבל יאכלו הכלבים בחלק יזרעאל ואין קבר ויפתח הדלת וינס
11 Iehu autem egressus est ad servos domini sui, qui dixerunt ei: “ Rectene sunt omnia? Quid venit insanus iste ad te? ”. Qui ait eis: “ Nostis hominem et loquelam eius ”.11 ויהוא יצא אל עבדי אדניו ויאמר לו השלום מדוע בא המשגע הזה אליך ויאמר אליהם אתם ידעתם את האיש ואת שיחו
12 At illi responderunt: “ Mendacium! Narra nobis! ”. Qui ait eis: “ Haec et haec locutus est mihi dicens: “Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel” ”.12 ויאמרו שקר הגד נא לנו ויאמר כזאת וכזאת אמר אלי לאמר כה אמר יהוה משחתיך למלך אל ישראל
13 Festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius super structuram graduum et cecinerunt tuba atque dixerunt: “ Regnavit Iehu! ”.
13 וימהרו ויקחו איש בגדו וישימו תחתיו אל גרם המעלות ויתקעו בשופר ויאמרו מלך יהוא
14 Coniuravit ergo Iehu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram. Porro Ioram defenderat Ramoth Galaad ipse et omnis Israel contra Hazael regem Syriae14 ויתקשר יהוא בן יהושפט בן נמשי אל יורם ויורם היה שמר ברמת גלעד הוא וכל ישראל מפני חזאל מלך ארם
15 et reversus fuerat, ut curaretur in Iezrahel propter vulnera, quia percusserant eum Syri proeliantem contra Hazael regem Syriae. Dixitque Iehu: “ Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat et nuntiet in Iezrahel ”.15 וישב יהורם המלך להתרפא ביזרעאל מן המכים אשר יכהו ארמים בהלחמו את חזאל מלך ארם ויאמר יהוא אם יש נפשכם אל יצא פליט מן העיר ללכת לגיד ביזרעאל
16 Et ascendit et profectus est in Iezrahel; Ioram enim aegrotabat ibi, et Ochozias rex Iudae descenderat ad visitandum Ioram.
16 וירכב יהוא וילך יזרעאלה כי יורם שכב שמה ואחזיה מלך יהודה ירד לראות את יורם
17 Igitur speculator, qui stabat super turrim Iezrahel, vidit globum Iehu venientis et ait: “ Video ego globum ”. Dixitque Ioram: “ Tolle equitem et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: “Rectene sunt omnia?” ”.17 והצפה עמד על המגדל ביזרעאל וירא את שפעת יהוא בבאו ויאמר שפעת אני ראה ויאמר יהורם קח רכב ושלח לקראתם ויאמר השלום
18 Abiit igitur, qui ascenderat equum in occursum eius, et ait: “ Haec dicit rex: Pacatane sunt omnia? ”. Dixitque ei Iehu: “ Quid tibi et paci? Transi et sequere me ”. Nuntiavit quoque speculator dicens: “ Venit nuntius ad eos et non revertitur ”.18 וילך רכב הסוס לקראתו ויאמר כה אמר המלך השלום ויאמר יהוא מה לך ולשלום סב אל אחרי ויגד הצפה לאמר בא המלאך עד הם ולא שב
19 Misit etiam equitem secundum; venitque ad eos et ait: “ Haec dicit rex: Num pax est? ”. Et ait Iehu: “ Quid tibi et paci? Transi et sequere me ”.19 וישלח רכב סוס שני ויבא אלהם ויאמר כה אמר המלך שלום ויאמר יהוא מה לך ולשלום סב אל אחרי
20 Nuntiavit autem speculator dicens: “ Venit usque ad eos et non revertitur. Est autem incessus quasi incessus Iehu filii Namsi; praeceps enim graditur ”.20 ויגד הצפה לאמר בא עד אליהם ולא שב והמנהג כמנהג יהוא בן נמשי כי בשגעון ינהג
21 Et ait Ioram: “ Iunge currum! ”. Iunxeruntque currum eius, et egressus est Ioram rex Israel et Ochozias rex Iudae singuli in curribus suis. Egressique sunt in occursum Iehu et invenerunt eum in agro Naboth Iezrahelitis.
21 ויאמר יהורם אסר ויאסר רכבו ויצא יהורם מלך ישראל ואחזיהו מלך יהודה איש ברכבו ויצאו לקראת יהוא וימצאהו בחלקת נבות היזרעאלי
22 Cumque vidisset Ioram Iehu, dixit: “ Estne pax, Iehu? ”. At ille respondit: “ Quae pax? Adhuc fornicationes Iezabel matris tuae et veneficia eius multa vigent! ”.22 ויהי כראות יהורם את יהוא ויאמר השלום יהוא ויאמר מה השלום עד זנוני איזבל אמך וכשפיה הרבים
23 Convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ochoziam: “ Insidiae, Ochozia! ”.23 ויהפך יהורם ידיו וינס ויאמר אל אחזיהו מרמה אחזיה
24 Porro Iehu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter scapulas. Et egressa est sagitta per cor eius; statimque corruit in curru suo.24 ויהוא מלא ידו בקשת ויך את יהורם בין זרעיו ויצא החצי מלבו ויכרע ברכבו
25 Dixitque Iehu ad Badacer ducem: “ Tolle, proice eum in agro Naboth Iezrahelitae! Memento enim: ego et tu eramus cum his, qui vectabantur gemini post Achab patrem huius, quando Dominus onus hoc levavit super eum dicens:25 ויאמר אל בדקר שלשה שא השלכהו בחלקת שדה נבות היזרעאלי כי זכר אני ואתה את רכבים צמדים אחרי אחאב אביו ויהוה נשא עליו את המשא הזה
26 “Pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus”. Nunc igitur tolle, proice eum in agro iuxta verbum Domini ”.
26 אם לא את דמי נבות ואת דמי בניו ראיתי אמש נאם יהוה ושלמתי לך בחלקה הזאת נאם יהוה ועתה שא השלכהו בחלקה כדבר יהוה
27 Ochozias autem rex Iudae videns hoc fugit per viam Bethgan; persecutusque est eum Iehu et ait: “ Etiam hunc percutite! ”. Et percusserunt eum in curru suo in ascensu Gaver, qui est iuxta Ieblaam. Qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi.27 ואחזיה מלך יהודה ראה וינס דרך בית הגן וירדף אחריו יהוא ויאמר גם אתו הכהו אל המרכבה במעלה גור אשר את יבלעם וינס מגדו וימת שם
28 Et imposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt Ierusalem sepelieruntque in sepulcro cum patribus suis in civitate David.
28 וירכבו אתו עבדיו ירושלמה ויקברו אתו בקברתו עם אבתיו בעיר דוד
29 Anno undecimo Ioram filii Achab regnavit Ochozias super Iudam.
29 ובשנת אחת עשרה שנה ליורם בן אחאב מלך אחזיה על יהודה
30 Venit Iehu Iezrahel. Porro Iezabel, introitu eius audito, depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram30 ויבוא יהוא יזרעאלה ואיזבל שמעה ותשם בפוך עיניה ותיטב את ראשה ותשקף בעד החלון
31 ingredientem Iehu per portam et ait: “ Numquid pax esse potest Zamri, qui interfecit dominum suum? ”.
31 ויהוא בא בשער ותאמר השלום זמרי הרג אדניו
32 Levavitque Iehu faciem suam ad fenestram et ait: “ Quis est mecum, quisnam? ”. Et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi.32 וישא פניו אל החלון ויאמר מי אתי מי וישקיפו אליו שנים שלשה סריסים
33 At ille dixit eis: “ Praecipitate eam deorsum! ”. Et praecipitaverunt eam; aspersusque est sanguine paries et equi, qui conculcaverunt eam.33 ויאמר שמטהו וישמטוה ויז מדמה אל הקיר ואל הסוסים וירמסנה
34 Cumque ingressus esset, ut comederet biberetque, ait: “ Ite, videte maledictam illam et sepelite eam, quia filia regis est ”.34 ויבא ויאכל וישת ויאמר פקדו נא את הארורה הזאת וקברוה כי בת מלך היא
35 Cumque issent, ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus.35 וילכו לקברה ולא מצאו בה כי אם הגלגלת והרגלים וכפות הידים
36 Reversique nuntiaverunt ei. Et ait Iehu: “ Sermo Domini est, quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten dicens: In agro Iezrahel comedent canes carnes Iezabel;36 וישבו ויגידו לו ויאמר דבר יהוה הוא אשר דבר ביד עבדו אליהו התשבי לאמר בחלק יזרעאל יאכלו הכלבים את בשר איזבל
37 et erit cadaver Iezabel sicut stercus super faciem terrae in agro Iezrahel, ita ut non dicatur: “Haeccine est illa Iezabel” ”.
37 והית נבלת איזבל כדמן על פני השדה בחלק יזרעאל אשר לא יאמרו זאת איזבל