Scrutatio

Mercoledi, 1 maggio 2024 - San Giuseppe Lavoratore ( Letture di oggi)

Secondo libro dei Re 11


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Athalia vero mater Ochoziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium.1 Athalia vero mater Ochoziæ, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium.
2 Tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ochoziae Ioas filium Ochoziae furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem eius in cubiculo lectulorum, et absconderunt eum a facie Athaliae, ut non interficeretur.2 Tollens autem Josaba filia regis Joram, soror Ochoziæ, Joas filium Ochoziæ, furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur, et nutricem ejus de triclinio : et abscondit eum a facie Athaliæ ut non interficeretur.
3 Eratque cum ea in domo Domini clam sex annis; porro Athalia regnavit super terram.
3 Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini : porro Athalia regnavit super terram.
4 Anno autem septimo misit Ioiada et assumens centuriones Carum et cursorum introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis foedus; et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis4 Anno autem septimo misit Jojada, et assumens centuriones et milites, introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis fœdus : et adjurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis :
5 et praecepit illis dicens: “ Hoc est, quod facere debetis: tertia pars vestrum introeat sabbato et observet excubitum domus regis;5 et præcepit illis, dicens : Iste est sermo, quem facere debetis :
6 tertia autem pars ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam, quae est post habitaculum cursorum, et custodietis excubitum domus per vices.6 tertia pars vestrum introëat sabbato, et observet excubias domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam quæ est post habitaculum scutariorum : et custodietis excubias domus Messa.
7 Duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem.7 Duæ vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circa regem.
8 Et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris; si quis autem ingressus fuerit saeptum templi, interficiatur; eritisque cum rege introeunte et egrediente.
8 Et vallabitis eum, habentes arma in manibus vestris : si quis autem ingressus fuerit septum templi, interficiatur : eritisque cum rege introëunte et egrediente.
9 Et fecerunt centuriones iuxta omnia, quae praeceperat eis Ioiada sacerdos, et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbato, cum his, qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Ioiada sacerdotem.9 Et fecerunt centuriones juxta omnia quæ præceperat eis Jojada sacerdos : et assumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum, cum his qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Jojadam sacerdotem.
10 Qui dedit centurionibus hastas et peltas regis David, quae erant in domo Domini.10 Qui dedit eis hastas et arma regis David, quæ erant in domo Domini.
11 Et steterunt cursores singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextera usque ad partem templi sinistram contra altare et aedem circum regem.11 Et steterunt singuli habentes arma in manu sua, a parte templi dextera usque ad partem sinistram altaris et ædis, circum regem.
12 Produxitque filium regis et dedit ei diadema et testimonium; feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt: “ Vivat rex! ”.
12 Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema et testimonium : feceruntque eum regem, et unxerunt : et plaudentes manu, dixerunt : Vivat rex.
13 Audivit autem Athalia vocem populi et ingressa ad turbas in templum Domini13 Audivit autem Athalia vocem populi currentis : et ingressa ad turbas in templum Domini,
14 vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et principes et tubas prope eum omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis; et scidit vestimenta sua clamavitque: “ Coniuratio, coniuratio! ”.
14 vidit regem stantem super tribunal juxta morem, et cantores, et tubas prope eum, omnemque populum terræ lætantem, et canentem tubis : et scidit vestimenta sua, clamavitque : Conjuratio, conjuratio.
15 Praecepit autem Ioiada sacerdos centurionibus, qui erant super exercitum, et ait eis: “ Educite eam extra consaepta templi, et, quicumque secutus eam fuerit, feriatur gladio ”. Dixerat enim sacerdos: “ Non occidatur in templo Domini ”.15 Præcepit autem Jojada centurionibus qui erant super exercitum, et ait eis : Educite eam extra septa templi, et quicumque eam secutus fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos : Non occidatur in templo Domini.
16 Imposueruntque ei manus et impegerunt eam per viam introitus Equorum in palatium, et interfecta est ibi.
16 Imposueruntque ei manus, et impegerunt eam per viam introitus equorum, juxta palatium, et interfecta est ibi.
17 Pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem et inter populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum.17 Pepigit ergo Jojada fœdus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini : et inter regem et populum.
18 Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt illud et aras eius et imagines contriverunt valide; Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altaribus.
Et posuit sacerdos custodias in domo Domini
18 Ingressusque est omnis populus terræ templum Baal, et destruxerunt aras ejus, et imagines contriverunt valide : Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini.
19 tulitque centuriones et Cares et cursores et omnem populum terrae; deduxeruntque regem de domo Domini. Et venerunt per viam portae Cursorum in palatium, et sedit super thronum regum.19 Tulitque centuriones, et Cerethi et Phelethi legiones, et omnem populum terræ, deduxeruntque regem de domo Domini : et venerunt per viam portæ scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum.
20 Laetatusque est omnis populus terrae, et civitas conquievit; Athalia autem occisa est gladio in domo regis.
20 Lætatusque est omnis populus terræ, et civitas conquievit : Athalia autem occisa est gladio in domo regis.
21 Septemque annorum erat Joas, cum regnare cœpisset.