Scrutatio

Mercoledi, 1 maggio 2024 - San Giuseppe Lavoratore ( Letture di oggi)

Secondo libro dei Re 11


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Athalia vero mater Ochoziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium.1 ועתליה אם אחזיהו וראתה כי מת בנה ותקם ותאבד את כל זרע הממלכה
2 Tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ochoziae Ioas filium Ochoziae furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem eius in cubiculo lectulorum, et absconderunt eum a facie Athaliae, ut non interficeretur.2 ותקח יהושבע בת המלך יורם אחות אחזיהו את יואש בן אחזיה ותגנב אתו מתוך בני המלך הממותתים אתו ואת מינקתו בחדר המטות ויסתרו אתו מפני עתליהו ולא הומת
3 Eratque cum ea in domo Domini clam sex annis; porro Athalia regnavit super terram.
3 ויהי אתה בית יהוה מתחבא שש שנים ועתליה מלכת על הארץ
4 Anno autem septimo misit Ioiada et assumens centuriones Carum et cursorum introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis foedus; et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis4 ובשנה השביעית שלח יהוידע ויקח את שרי המאיות לכרי ולרצים ויבא אתם אליו בית יהוה ויכרת להם ברית וישבע אתם בבית יהוה וירא אתם את בן המלך
5 et praecepit illis dicens: “ Hoc est, quod facere debetis: tertia pars vestrum introeat sabbato et observet excubitum domus regis;5 ויצום לאמר זה הדבר אשר תעשון השלשית מכם באי השבת ושמרי משמרת בית המלך
6 tertia autem pars ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam, quae est post habitaculum cursorum, et custodietis excubitum domus per vices.6 והשלשית בשער סור והשלשית בשער אחר הרצים ושמרתם את משמרת הבית מסח
7 Duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem.7 ושתי הידות בכם כל יצאי השבת ושמרו את משמרת בית יהוה אל המלך
8 Et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris; si quis autem ingressus fuerit saeptum templi, interficiatur; eritisque cum rege introeunte et egrediente.
8 והקפתם על המלך סביב איש וכליו בידו והבא אל השדרות יומת והיו את המלך בצאתו ובבאו
9 Et fecerunt centuriones iuxta omnia, quae praeceperat eis Ioiada sacerdos, et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbato, cum his, qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Ioiada sacerdotem.9 ויעשו שרי המאיות ככל אשר צוה יהוידע הכהן ויקחו איש את אנשיו באי השבת עם יצאי השבת ויבאו אל יהוידע הכהן
10 Qui dedit centurionibus hastas et peltas regis David, quae erant in domo Domini.10 ויתן הכהן לשרי המאיות את החנית ואת השלטים אשר למלך דוד אשר בבית יהוה
11 Et steterunt cursores singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextera usque ad partem templi sinistram contra altare et aedem circum regem.11 ויעמדו הרצים איש וכליו בידו מכתף הבית הימנית עד כתף הבית השמאלית למזבח ולבית על המלך סביב
12 Produxitque filium regis et dedit ei diadema et testimonium; feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt: “ Vivat rex! ”.
12 ויוצא את בן המלך ויתן עליו את הנזר ואת העדות וימלכו אתו וימשחהו ויכו כף ויאמרו יחי המלך
13 Audivit autem Athalia vocem populi et ingressa ad turbas in templum Domini13 ותשמע עתליה את קול הרצין העם ותבא אל העם בית יהוה
14 vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et principes et tubas prope eum omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis; et scidit vestimenta sua clamavitque: “ Coniuratio, coniuratio! ”.
14 ותרא והנה המלך עמד על העמוד כמשפט והשרים והחצצרות אל המלך וכל עם הארץ שמח ותקע בחצצרות ותקרע עתליה את בגדיה ותקרא קשר קשר
15 Praecepit autem Ioiada sacerdos centurionibus, qui erant super exercitum, et ait eis: “ Educite eam extra consaepta templi, et, quicumque secutus eam fuerit, feriatur gladio ”. Dixerat enim sacerdos: “ Non occidatur in templo Domini ”.15 ויצו יהוידע הכהן את שרי המאיות פקדי החיל ויאמר אליהם הוציאו אתה אל מבית לשדרת והבא אחריה המת בחרב כי אמר הכהן אל תומת בית יהוה
16 Imposueruntque ei manus et impegerunt eam per viam introitus Equorum in palatium, et interfecta est ibi.
16 וישמו לה ידים ותבוא דרך מבוא הסוסים בית המלך ותומת שם
17 Pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem et inter populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum.17 ויכרת יהוידע את הברית בין יהוה ובין המלך ובין העם להיות לעם ליהוה ובין המלך ובין העם
18 Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt illud et aras eius et imagines contriverunt valide; Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altaribus.
Et posuit sacerdos custodias in domo Domini
18 ויבאו כל עם הארץ בית הבעל ויתצהו את מזבחתו ואת צלמיו שברו היטב ואת מתן כהן הבעל הרגו לפני המזבחות וישם הכהן פקדות על בית יהוה
19 tulitque centuriones et Cares et cursores et omnem populum terrae; deduxeruntque regem de domo Domini. Et venerunt per viam portae Cursorum in palatium, et sedit super thronum regum.19 ויקח את שרי המאות ואת הכרי ואת הרצים ואת כל עם הארץ וירידו את המלך מבית יהוה ויבואו דרך שער הרצים בית המלך וישב על כסא המלכים
20 Laetatusque est omnis populus terrae, et civitas conquievit; Athalia autem occisa est gladio in domo regis.
20 וישמח כל עם הארץ והעיר שקטה ואת עתליהו המיתו בחרב בית מלך
21 בן שבע שנים יהואש במלכו